Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS (a) Quantum ad primum. Hic ponitur opinio Henrici, qui dicit quod Pater non generat Filium volens, sed tantum necessitate naturali. Et probatur a Goffredo, cujus ratio stat in hoc, supponendo unum, scilicet quod intellectio Patris est generatio Filii, ita quod intelligre Patris sit ipse Filius; modo intellectio est prior volitione. Et quod ipsa intellectio sit ipsa gignitio Filii sive ipse Filius, probat. Primo, quia ejusdem potentiae non sunt duo actus,etc.
(b) Ista ratio innititur minori false, Doctor intendit in ista littera quatuor ostendere. Primo, quod hec sit simpliciter falsa: Intelligere et gignere sunt simpliciter idem. Secundo, quod sequatur tale consequens falsum, scilicet; ergo gignitio Filii ut Filii, precedit quamcumque volitionem Patris. Tertio, respondebit ad probationem minoris false; et quarto, quomodo debeat vitari illud consequens falsum et oppositum teneri.
(c) De primo contra illam opinionem. Hic probat Doctor quod intelligere et dicere non sint idem formaliter. Et ratio stat in hoc: Illa differunt formaliter, quorum unum ex sua ratione formali est perfectio simpliciter, et alia non est perfectio simpliciter, haec est nota; sed intelligere Patris est perfectio simpliciter, patet, quia Pater intellectione et volitione est formaliter beatus, non est autem formaliter beatus nisi in perfectione simpliciter, cum beatitudo sit ultima perfectio Patris; gignere autem non est perfectio simpliciter, quia nulla relatio dicit perfectionem simpliciter, ut patet subtiliter a Doctore in quollib. quest. 1. et. et patere potest exponendo auctoritatem Anselmi de perfectione simpliciter, ut Doctor exponit supra dist. 2. parte 2. quest. prima, et infra dist. 8. sed prolixius in 5. quest. quodlib. Tum etiam si dicere esset perfectio simpliciter, tunc Filius et Spiritus sanctus non essent simpliciter perfecti, quia non omnis perfectio simpliciter esset in eis.
(d) Secundo sic: Ista ratio stat in hoc, quod actio differt a factione in hoc quod actio est ultimus terminus, et factio non est ultimus terminus, et per consequens differunt. Vult dicere Doctor quod ex quo intellectio dicitur actio, et productio in divinis non potest dici actio; ergo ista ab invicem differunt.
Nota tamen, quod loquendo de actione de genere Actionis, de qua dicitur in Predicamentis: Actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur; accipitur actio pro respectu agentis ad passum, et intellectio hoc modo non est actio, (ut supra patuit distinct. 3. quest. ult. respondendo ad ultimum argumentum principale) sed in proposito accipitur actio pro operatione, cui non correspondet aliquod productum, factioni autem correspondet aliquod productum extra, ut patet. Et similiter productioni ut productio est, vere correspondet aliquod productum ad quod terminatur, et per consequens intellectio Patris et productio Filii non sunt eadem res formaliter. Sed de ista differentia actionis et factionis, vide diffuse in quodlib. quest. 13. et que ibi prolixe exposui.
(e) De secundo, etc. littera stat in hoc: supponendo unum concessum a Magistro, quod Pater volens generat Filium, quo supposito ex illo antecedente prius facto, scilicet intelligere Patris et gignere sunt idem, sequitur hoc consequens manifeste falsum, scilicet, ergo Pater non volens generat Filium; quod autem hoc consequens sequatur, patet in littera quia ex quo prima intellectio Patris est ipsa gignitio, et illa praecedit omnem volitionem, ergo Pater tali gignitione non potest gignere Filium volens. Si dicatur, quod Filio genito postea complacet sibi, et hoc dicatur volens, patet quod si volitio sequitur gignitionem, nunquam Pater dicitur generare volens.
(f) Aliter dicit quidam. Hic ponitur responsio Henrici quodlib. 6. quest. 3. quod intellectus ut intellectus, habet illum actum qui est intelligere. Secundo habet istum actum qui est dicere, secundum quod jam factus est in actu per intelligere, sed illud improbatum est supra distinct. 2. parte. 2. quest. 4.
(g) Aliter respondeo. Hic Doctor dat responsionem propriam, quod eadem potentia potest habere duos actus, quorum unus sit de genere Qualitatis, sicut est intellectio; alius, qui dicatur productio licet ergo eadem potentia habeat tantum unum actum, qui dicatur de genere Qualitatis, qui dicatur operatio (et sic intellectus tantum habet intelligere, et non habet velle, nec sentire, que sunt operationes distinctarum potentiarum, licet enim actus, qui est de genere Qualitatis, sit communis omni potentiae operativae) tamen illae potentiae per distinctos actus de genere Qualitatis sibi adaequatos distinguuntur, ut potentia visiva distinguitur per actum videndi sibi adaequatum a potentia auditiva. Et sic est in proposito de intellectu divino, qui tantum habet actum, qui dicitur operatio, que est qualitas absoluta, et ultra istum habet alium, qui dicitur actus productivus.
(h) De quarto dico. Hic Doctor declarat secundum intentionem propriam quomodo Pater potest dici proprie volens generare Filium, quia Pater in primo signo originis intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter. In secundo signo originis gignit Filium, nec tantum vult illam gignitionem volitione sequente illam; sed volitione habita in primo signo originis, qua volitione Pater formaliter vult, praesupposita aliquo modo intellectione, qua Pater intelligit, non autem gignitione Verbi; sic ergo dico, quod Pater volens generat, non tantum voluntate consequente, sed voluntate antecedente.
In ista tamen littera occurrit dubium. Ex quo in primo instanti originis non est gignitio Filii, et voluntas non potest velle illam nisi prius ab intellectu cognitam, quomodo tunc ab intellectu cognoscitur ? non intuitive, qui illa est existentis inquantum existens; modo in illo primo signo generatio Filii non est existens, nec abstractive, quia talis cognitio est imperfecta; ergo nullo modo cognoscit illam, et per consequens voluntas non vult illam, et sic Pater non generat volens.
Contra tamen hunc modum ponendi de istis signis arguunt Gregorius et Joannes Anglicus presenti distinctione, que argumenta adducam in fine questionis. Arguit et Occham contra hujusmodi signa dist. 9. primi, et argumenta sua respondi infra dist. 41. vide ibi.
COMMENTARIUS. (a) Quantum ad istum articulum. Hic Doctor primo ponit opinionem Joannis Rhoditon, qui dicit quod quando dicitur, Pater voluntate generat Filium, si ly voluntate, teneatur adverbialiter pro voluntarie, haec est vera: Pater voluntate, id est, voluntarie generat Filium; si vero teneatur ablative, tunc est falsa, quia ut sic, voluntas ponitur ut principium elicitivum generationis. Et hanc responsionem non improbat.
Quidquid sit de ista distinctione, non videtur dicendum quod Pater Filium genuerit voluntate ut principio elicitivo, sive proximo, sive remoto. De proximo patet supra,quia principium unius rationis est tantum principium unius productionis ejusdem rationis. De remoto patet, quia sicut voluntas ut est principium operativum, aliquo modo posterius operatur quam intellectus, ita ut est principium productivum aliquo modo posterius producit quam intellectus, et ita non erit causa superior, neque prior in productione, quae est proprie intellectus. Et quomodo voluntas dicatur posterius productiva et operativa, supra patuit dist. 2. parte 2.
(b) Propter istas tamen auctoritates Augustini, expono istam litteram. Dicit Doctor quod in nobis non est tantum unicus cctus intelligendi, qui sit de genere Qualitatis, id est, quod non est in nobis tantum una intellectio numero, neque tantum una gignitio numero; et si actus intelligendi et gignitio essent idem, tunc voluntas nostra nullam causalitatem haberet in ratione actus intelligendi, quie st de genere Qualitatis, neque in ratione actus gignendi, qui est de genere Actionis; patet, quia actus intelligendi et actus gignendi si sunt idem, et actus intelligendi est tantum unus. Et similiter actus gignendi de necessitate praecedit omnem actum voluntatis tam illum qui est volitione, (quia volitio presupponit cognitionem) quam illum qui est gignitione, quia actus gignendi voluntatis praesupponit actum volendi, quia potentia prius est operativa quam productiva, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et clare patebit in 2. dist. 1. quest. 1. di. Sequitur: In divinis igitur, cum non sit in Patre nisi unicus actus intelligendi, ut supra probatum est d. 2. part. 1. quest. 1. espectu illius actus voluntas Patris non habebit aliquam rationem principii vel cause; patet, quia ille actus maxime ut terminatur ad essentiam divinam, est prior omni actu voluntatis.
Potest tamen voluntas, ut complacens, etc. sed tanlummodo intellectionem illam, qua Pater formaliter intelligit, licet voluntas, ut productiva sequatur gignitionem. Sequitur: In nobis autem vere sunt aucloritates Augustini, que omnes debent intelligi non de prima intellectione, quia illa non est in potestate voluntatis, ut supra patuit dist. 3. quest 6. et clare expositum est in dist. 42. secundi.
Sed quia intellectus noster potest habere aliam et aliam intellectionem respectu alterius et alterius objecti, voluntas nostra imperio suo potest intellectum firmare in aliquo objecto, et avertere ab uno objecto et convertere ad aliud; et inquantum imperio suo firmat intellectum in cognitione objecti intendit illam intellectionem, ut patet a Doctore in 2. dist. 42. et illa intellectio, ut sic firmata potest dici Verbum amore productum, sic quod memoria sit principium proximum, et voluntas principium remotum; inquantum etiam avertit intellectum ab uno objecto, et convertit ad aliud objectum (quod contingit imperando cognitionem illius) talis cognitio sic imperata, potest dici Verbum amore productum, et hoc modo exponantur dicta Augustini. Et quomodo voluntas nostra dicitur avertere intellectum ab uno objecto et convertere ad aliud, vide per me exposita super 2. dist. 42. quest. 1. Sed nullum istorum potest esse in voluntate divina respectu Verbi divini, sive respectu intellectionis, ut patet.
(c) Contra istud arguitur, etc. nisi voluntas divina habeat aliquo modo sic conjungere, conjungere enim parentem cum prole nihil aliud est, nisi velle affirmare memoriam in cognitione, vel avertere intellectum ab uno objecto, et convertere ad aliud, ut supra exposui. ex se voluerit gignere Filium, quapropter si non aliud intelligitur, cum dicitur antecedenter voluisse generasse, non est ad propositum. Si vero alia prioritas intelligatur, qua scilicet noh solum intelligatur Filius esse a Patre, et Pater esse principium Filii, sed etiam aliquo modo prefuisse Filio, et prius intellexisse et voluisse quam genuisse; sic quod in illo priori, in quo intelligebat vel volebat, nec erat generatio, nec Filius, ut verba et rationes eorum praetendunt; sic ex toto falsum est quod dicunt, quod patet primo. Nam impossibile est Patrem prius intellexisse quam fuerit; si ergo intellexit in primo signo, in primo signo fuit, aut ergo in illo signo fuit Pater, vel non? Secundum dici non potest, quia sequeretur, quod Pater primo fuit, quam esset Pater; ergo in isto signo fuit Pater, ergo in illo signo genuit, nam eo Pater quo genuit.
Secundo impossibile est prius fuisse perfectam notitiam Patris quam fuerit ejus Verbum perfectum; ergo impossibile est Patrem prius intellexisse quam dixisse Verbum. Consequentia patet, quia pro nullo priori potest intelligi Patris intellectionem fuisse aliquid imperfectum, nec Verbum prius esse quam a dicente aliquid sit dictum. Antecedens patet per Augustinum 1. de Trin. cap. 15. qui vult quod Verbum Dei nullo modo possit vere cogitari prius fuisse formabile quam formatum, quod tamen oportet dicere si intellectio Patris aliquo modo precessisset ipsum Verbum. Ratione etiam patet, quia si posita perfecta notitia actuali Patris, non ponitur simul Verbum, non apparet qualiter postea Verbum formetur.
Tertio, aut primo signo Filius habuit esse, aut non; si non, cum postea habuit esse, sequitur quod habuit esse post non esse, quod est erroneum; si habuit esse, ergo in illo signo fuit generatio ejus.
Quarto, secundum hanc viam, ut patet in Reportatis dist. 6 quest. 2. et alibi, intellectio est prior volitione in ipso Patre. Nam, ut dicit in questionibus reportatis, quod intelligere Patris precedit velle, et velle preecedit dicere sicut et intelligere, quia dicere non est intelligere, et volitio prior est generatione Filii, et sic habemus illa tria signa se invicem precedentia et sequentia; in quorum primo est intellectio, in secundo volitio, in tertio generatio Filii, sed eadem ratione qua in Patre praeveniunt intellectio et volitio generationem Filii. In Filio similiter preeveniunt intellectio, et volitio se invicem, et spiratio Spiritus sancti, sicque erunt alia tria signa post illa tria, et per cohsequens in divinis erunt sex signa, et tantum in ultimo erit Spiritus sanctus, que omnia absona sunt.
Item, non apparet qua prioritate intellectio precedat volitionem, et volitio generationem, nisi prioritate originis; ex quo sequitur quod intellectlo Patris sit causa volitionis ejusdem, quod est impossibile, nec isti volunt. Et sic similiter volitio erit principium generationis, quod in eadem queestione ipsi negant ex toto.
Quinto, intellectio Patris et volitionis ejusdem, sicut ejus essentia est ipse Filius; igitur nullo modo ipsum praecedunt.
Dicendum igitur, quod non genuit Pater Filium voluntate antecedenter, sicut etiam dicit Magister in littera. Similiter non est dicendum, quod Pater voluntate subsequenter genuerit quasi voluntate antecedente, cum nulla talis in eo poni possit, tunc enim, ut arguit Augustinus 15. de Trinit. cap. 20. Inutabilis esset voluntas divina, quod est impium dicere.
Dico ergo, quod voluntarie genuit con-. comitanter, accipiendo ly voluntarie non ut libere contingenter, sed voluntarie, id est, complacenter; complacuit enim sibi summe Pater in generatione Filii sui predilecti, juxta illud Matth. cap. 3. Hic est Filius meus predilectus, in quo mihi bene complacui. Et hoc est, quod Magister dicit cum ait, quod Pater volens genuit Filium. Haec ille. Et sic patet opinio illius.
Respondetur ad illum. Et prius praemitto aliqua. Primo, quod ordo prioris et posterioris potest accipi multipliciter. Primo, quod illud quod dicitur prius, ultra entitatem propriam dicat aliquam mensuram, secundum quam dicitur prius alio, sicut dicimus quod Franciscus est prior tempore Joanne, quia ponitur in aliquo tempore tanquam in mensura, in qua non ponitur Joannes. Et sic dicimus, quod una substantia in se est prior alia, non tempore, cum per se non mensuretur tempore, ut patet a Doctore in 2. dist. 2. sed evo, quia ponitur in aliquo evo priori in quo non ponitur alia substantia, sive mensura, quaee dicitur aevum, sit successiva, sive non, de qua Doctor in 2. ubi supra, pro nunc non est querendum; sic ergo ponimus aliquam mensuram quodammodo extrinsecam mensurantem entitatem alicujus. Secundo aliquid prius dicitur altero, sic intelligendo quod una entitas quantum est ex parte sua, de necessitate presupponitur alteri, sic quod pro aliquo signo dicitur prior; non quod talis entitas prior dicatur prior in aliquo instanti distincto a tali entitate et mensurativo ejusdem entitatis, sed sic dicitur prior, quod si possent dari aliqua instantia, que dicerentur instantia mensurativa, quee dicerentur instantia naturae vel instantia originis, sive alia instantia, que pro nunc non habent nomina imposita, vere mensuraretur tali instanti priori; et intellectus posset habere cognitionem per prius terminatam ad entitatem pri- orem, et per posterius ad entitatem posteriorem. Et ex hoc sequitur, quod essentia divina est sic prior omni attributo et omni proprietate hypostatica. Sequitur etiam, quod intellectus divinus est prior voluntate, et quod intellectio est prior volitione, et quod generatio Filii est prior spiratione, quia si hujusmodi priora haberent aliqua instantia mensurativa, esset verum dicere quod unum est prius alio in aliquo instanti, quia unum ponitur in aliquo instanti priori in quo non ponitur posterius. Nec dico, ut aliqui imaginantur) quod talis prioritas in divinis sit tantum per actum intellectus nostri, nec tantum per actum collativum intellectus divini,quia si (per impossibile) nullus intellectus actu consideraret, adhuc essentia divina esset aliquo modo prior relatione divina; sic qiod si esset nata mensurari aliqua duratione in qua essent, plura instantia, per prius mensuraretur quam relatio, et hoc ponendo nullum sequitur inconveniens, quantum enim est ex parte sua, nata esset per prius terminare actum intellectus quam relatio.
Secundo praemitto quod quando dicimus, Pater in aliquo instanti priori intelligit, et in aliquo instanti posteriori gignit, non intelligo, quod Pater in se ipso formaliter intelligit. Sed sic intelligo, quod si dabile esset aliquod instans distinctum ab entitate Patris mensurans ipsum Patrem, esset verum dicere: Pater in aliquo instanti intelligit, in quo non gignit, quia in instanti mensurante intellectionem Patris. Dicimus ergo Patrem in aliquo instanti priori intelligere in quo non gignit, sic quod intellectio quantum est ex se, prius inest Patri quam gignitio. Sicut si (per impossibile) separaretur tempus a motu quod est mensura motus, aliqua pars motus diceretur prior alia, sic quod verum esset dicere, aliqua pars motus est in aliquo priori tempore quam alia, scilicet quod si haberet tempus extrinsecum ut mensura, vere esset prius in aliqua parte temporis in quo non esset alia. Sed quia non possumus ita explicite exprimere hujusmodi prioritatem et posterioritatem, nisi per aliud et aliud instans, vel originis vel nature, ideo magis ad exprimendum conceptum nostrum, dicimus quod Pater in aliquo instanti priori intelligit, et in aliquo instanti posteriori gignit, ac si vere essent ibi hujusmodi instantia, quod bene nota. Et ideo non sequitur illud, quod dicit Gregorius presenti dist. et dist. 9. et Joannes Anglicus presenti dist. et Occham in 1. dist. 9. videlicet quod si Pater in secundo instanti gignit Filium, ergo Pater gignit in Filio, quia non accipitur secundum instans pro Filio, nec pro aliquo distincto a Filio, sed sic dicitur Filius gigni in secundo instanti, ac si esset genitus in aliquo instanti distincto. Nec similiter sequitur, quod si Pater in aliquo instanti priori formaliter intelligit; ergo Pater intelligit in Patre, quia non pono tale instans esse essentiam Patris, nec aliquid distinctum a Patre; sed sic, quod si Pater possit habere hujusmodi instantia, esset verum dicere quod Pater in aliquo instanti priori intelligit, sicut etiam dicimus, quod quies alicujus corporis est prior in aliquo tempore quam quies alterius corporis, et tamen quies non habet tempus pro per se mensura, ut patet 4. Physic. Sed si haberet tempus pro mensura, tunc esset verum dicere quod quies A est prior in aliquo tempore quiete B.
Tertio praemitto, quod instans originis aliquando accipitur a Doctore pro instanti naturae, sicut in proposito. Pater in aliquo instanti priori originis formaliter intelligit, et in aliquo instanti po- steriori originis gignit, accipitur ibi instans originis pro instanti nature, et hoc tamen modo, ut exposui supra dist. 1 q. 2. et sic non sequitur, quod dicit Gregorius, quod tunc intellectio est originativa Filii. Aliquando accipitur instans originis vere originative, sic intelligendo, quod illud quod habet esse in secundo instanti originis, sit vere originatum ab eo quod habet esse in primo instanti originis, ita quod habens esse in primo instanti originis, vere producit illud quod dicitur habere esse in secundo instanti originis, sic tamen intelligendo, quod tale producens est prius ipso producto. Et hoc modo loquitur Doctor in 2. d. 1. q. 1. ubi dicit quod Pater est prior origine Filio, quia Pater quidquid habet, habet a semetipso, et Filius est posterior origine, quia quidquid habet, habet a Patre. Et similiter quando dicit ibidem, quod Pater prius origine spirat Spiritum sanctum, et Filius posterius origine, id est, quod Pater habet a semetipso vim spirativam, et Filius eamdem vim habet a Patre. Et sic patet quomodo diversimode accipiuntur instantia originis a Doctore. Et ex his patet facilis responsio ad objectiones Gregorii Ariminensis.
Ad primam quando dicit, quod tunc sequitur quod in Patre intelligit, etc. et in secundo signo, id est, in Filio gignit, responsum est supra. Si tamen volumus ponere in divinis instantia nature, et instantia originis aliquo modo distincta, non tantum per operationem intellectus, sed ex natura rei, sicut etiam ponimus ibi eternitatem esse mensuram omnium, quae ponuntur in divinis distinctam ab ipsis mensuratis, ex hoc non video aliquod inconveniens, et sic patet, quod in aliquo priori instanti nature, vel in aliquo alio formaliter intelligit, et in secundo instanti gignit. Et sic sustinendo hanc positionem vel aliam, patet responsio ad omnes rationes Gregorii.
Ad secundam rationem Gregorii dico breviter, quod intellectio Patris est prior gignitione Filii. Pro cujus intelligentia est notandum, quod si intellectio absolute comparatur ad generationem activam Patris sive ad paternitatem, quod idem est, est prior ipsa generatione, quia omnis perfectio simpliciter est prior proprietate hypostatica, ut supra patuit dist. 1. 2. et alibi sepe, et generatio activa constituit Patrem in esse Patris, ut infra patebit dist. 27. quest. ult. et in quodlib. quest. 4.
Deinde notandum est, quod eo modo quo essentia divina et attributa habent ordinem ad invicem, eo modo etiam habent ut sunt in aliqua persona. Sicut enim essentia divina absolute sumpta est prior attributis, sic etiam, ut est in Patre et in Filio, et sicut intellectio est prior paternitate sive generatione activa absolute sumpta, sic ut est in Patre. Et quia Pater dicitur formaliter intelligens intellectione et formaliter gignens gignitione, sequitur quod prius dicitur intelligere formaliter quam gignere. Et cum dicis, Pater est tantum Pater per generationem illam, ergo Pater inquantum Pater non prius intelligit. Responsum est, et est simile, sicut dicimus: homo est prius animal quam rationale, et tamen homo non dicitur homo ultimate nisi per rationale. Dicimus ergo, quod homo est prius animal, ex hoc quod animal praeintelligitur in homine ipsi rationali, sic in proposito. Et sic patet responsio ad argumentum.
Ad tertium cum querit, aut in primo signo Filius habuit esse, aut non. Dico quod non. Et cum infert, ergo habuit esse post non esse, dico quod non esse precedere esse potest intelligi multipliciter. Primo, quod non esse Filii praecedat ali- qua duratione esse ipsius, et hoc non. Vel non esse Filii precedat ipsum esse aliquo instanti originis,et hoc non est inconveniens. Vel non esse Filii praecedat esse ipsius Filii aliquo instanti nature, loquendo de instanti naturae proprie sumpto, de quo Doctor in 2. dist. 1. q. 2. et in 3. dist. 3. q. 1. Et quod ponitur habere esse prius in aliquo instanti naturae sic sumpto semper praecedit aliqua duratione, et hoc comparando ad opposita, ut exposui in 2. Accipiendo vero instans pro aliquo instanti priori natura non positive, sed magis privative, sic intelligendo, quod ipsum non esse quantum est ex parte sua actu inesset, nisi preveniretur ab aliquo agente dante esse; et hoc modo concedo, quod si Filius non produceretur a Patre dante sibi esse, non esse quantum est ex parte sui, sibi inesset, et hoc modo potest concedi, quod haberet esse post non esse. Et de hoc satis patere potest a Doctore in isto primo dist. 2. part. 1. q. 1, et dist. 8. q. ult. et in 2. dist. 1. q. 2. et in 3. dist. 3. q. 1. et alibi sepe.
Ad quartum patet responsio ex his, que dicta sunt ad secundam rationem. Ex illa enim responsione non sequuntur tot instantie, ut iste ponit. Si etiam ponerentur illae sex instantiae, non video ex hoc sequi aliquod absurdum vel impossibile, oporteret enim ipsum probare ipsam impossibilitatem. Quod enim inconveniens est dicere, quod intellectus est prior voluntate, et in aliquo instanti intellectio est prior volitione, et in alio instanti generatio est prior spiratione, et post in alio instanti intellectio producit creaturas in esse cognito,et post in aliquo instanti voluntas producit illas in esse volito. Et sic patet responsio ad Gregorium. Et ex his, que bene intelliguntur omnes alie rationes factae contra hanc positionem Doctoris facillime solvi possunt, et sufficere possunt ista pro responsione ad rationes Joannis Anglici Bacconis et Occham.
On this page