Quaestio 1
Quaestio 1
(a) In ista quaestione videtur esse opinio Magistri, quae stat in uno, scilicet quod mitti sive missione invisibili sive visibili competit tantum personis productis, mittere vero tribus personis. Sed Doctor vult probare hic quod sicut mitti tantum competit personis productis, ita et mittere tantum competit personis producentibus, et argumenta videntur clara. Et quando dicit in ultimo, mittere et mitti videntur dicere relationes oppositas, sicut producere et produci ; Y ergo mittere non includit producere, ergo nec correlativum includit correlativum, id est, ergo nec mitti, quod est correlativum ad mittere includit produci quod est correlativum ad producere.
(a) Videtur aliter posse dici. Hec opinio consistit in isto, quod sicut mitti tantum competit personis produectis,ita et mittere competit personis producentibus,et sic solus Pater mittit Filium, Pater vero et FiliusSpiritum sanctum. Et ultra dicit, quod mittere personam est operari per eam, et ita operari effe ctum eum illa persona per modum auctoris dantis illi person: actionem, id est, quod quando Pater mittit Filium, tunc per ipsum Filium operatur aliquem effectum, puta incarnationem, et cum ipso Filio ipsam operatur, tamen Pater auctoritative et Filius subauctoritative, quia habet a Patre ut efficiat illam inearnationem, et sic de aliis missionibus.
Respondet quod non, sed tantum Christum incarnatum, non autem Verbum incarnandum, id est, non effieiae cum Filio incarnationem quasi auctoritative.
Respondet, quod omne opus ad extra est commune tribus, et ita Spiritus sanctus efficit incarnationem Filii, sicut Pater et Filius, sed tamen Spiritus sanctus non misit illum incarnandum, quia mittere personam, est ultra efficere aliquid cum illa persona auetoritatem habere, id est, quod persona mittens operetur auctoritative cum persona missa, et missa subauctoritative, quia hoc est, quando habet virtutem operandi a persona, et sic licet Spiritus sanctus effecerit incarnationem Filii simul eum Filio, quia tamen non dedit hanc virtutem Filio, ideo non misit illum, et hoc est, quod dicit in responsione argumenti Magistri, et hec opinio est satis probabilis.
(b) Licet autem haec via. Hic Doctor propter verba Augustini declinat ad opinionem Magistri, scilicet quod mittere sif. commune tribus, et mitti tantum competat productis, et hanc positionem declarat et dicit aliqua. Primum, quod mittere aliquam personam alicui, est manifestare illi talem personam procedere vel produci, id est, quando Pater, Filius et Spiritus sanctus mittunt Filium alicui, nihil aliud est nisi quod revelant vel manifestant ipsum Filium produci a Patre vel esse a Patre. Similiter quando tres persone mittunt Spiritum sanctum alieui, nihil aliud est nisi revelare illi Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio, ita quod mftere tantum significat ipsam manifestationem activam, et non connotat persona producentem, quia tunc sola personam producens mitteret. Secundum dictum, personam mitti significat ipsam manifestari, et connotat ipsam produci ab alio, ita quod de ratione mU//42 passive duo sunt, etc. Et hoc est, quod dicit Doctor quod mnftere est mere essentiale, id est, commune tribus, nec connotat respectum realem elernum in. mittente, id est, quod non connotat in mittente relationem realem producentis ad productum. Sed mfi ultra significatum quod est manifestari, connotat respectum supernaturalem in persona missa, scilicet relationem realem producti ad personam producentem. Tertium ibi : E/ posser quidem aliud verbum imponi, id est, quod posset. poni aliquod verbum, quod tantum significaret missionem active, id est, manifestationem, non connotando relationem realem, etc. et missionem passivam, connotando relationem realem ut supra; sed quia indigemus vocabulis et verbis, ideo oportet uti sicut possumus. (c) Ad argumenta principalia. Ad primum clara est responsio ex superius dictis, quia mitti significat respectum rationis formaliter ad mittentem, quod est manifestari ad manifestanlem ; sed connotat respectum aeternum, scilicet. relationem realem (ut dixi) nonad mittentem quia mittens, id est, quod persona missanon dicit relationem realem, puta producti ad mittentem inquantum mittens, quia tunc, cum tres personc mittant,diceret relationem realem ad seipsam ut mittentem, quod est falsum, sed connotat relationem realem producti ad aliquam personam producentem inquantum producens, non inquantum mittens. (d) Ad secundum concedo. Hic Doctor vult, quod mittere et mitti significet simpliciter idem, quia mittere significat missionem activam sive manifestationem ; et mitti significat missionem passivam, sive manifestationem. Sed non vult Doctor, quod si passivum ultra principale significatum connotat aliquid, quod activum connotet correlativum connotati a passivo, quia mittere tantum significat missionem, non connotando relationem realem producentis ad ipsum productum ; mitli vero significat missionem passivam, connotando relationem realem producti ad personam producentem.
On this page