Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMIENTARIUS. (a) Titulus quaestionis sic intelligitur, cum quaeritur, an Spiritus sanctus sit genitus, quia persona genita tantum differt a spirata per generationem passivam, et spirata tantum per spirationem passivam; et ideo si persona spirata esset genita, nulla esset differentia, et proprie, cum iste personee differant inter se per generationem passivam et spirationem passivam, queeritur an generatio passiva differat a spiratione passiva ?
COMMENTARIUS. (b) Hic sunt multe vie. Prima opinio est Egidii et Varronis. Opinio HEgidii est, quod generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur per terminos, id est, per personas productas ad quas terminantur iste productiones. Et patet hoc per illud Philosophi 5. Physic. text. 6. 4. ubi vult quod motus distinguantur per terminos: "Magis ( inquit) in quod, quam ex quo movetur,denominatur mutatio, id est, mutatio denominatur magis a termino ad quem quam a termino a quo". Hoc idem patet, tex. com. 5. et text. com. 48. ubi dicit: "Et dicitur unusquisque in quod mutat magis quam e quo, ut sanatio in sanitatem, et egrotatio in egritudienim".
Contra hoc instat Doctor, qia emanationes non habent esse per terminos; igitur nec distinctionem. Hic supponit unum, scilicet quod generatio passiva et spiratio passiva inter se differant, sed dubitatur per quid differant; et hoc dupliciter, scilicet per quod differant formaliter, an per seipsas, an per aliquam differentiam intrinsecam eis? sicut homo differt ab asino per rationale. Secundo, per quid quasi principiative vel causative? id est, que est causa distinguendi ista duo in ratione principiativi? sicut dicimus, quod aqua principiative est causa distinguendi frigiditatem a calore ignis, et e contra; et est sensus, quia sunt tales cause, ideo producunt sic distinctos effectus, et sic Scotus diversimode queerit per quid istae productiones differant essentialiter. Et ponitur prima opinio HEgidii, quod spiratio passiva et generatio differant per producta, ideo Doctor arguit contra, quia non formaliter per illa, cum non sint de essentia; nec originaliter, quia non habent esse per producta, imo magis e contra.
Ad illud 5. Physic. est ad oppositum, quia motus non distinguitur penes terminos, nisi quia forme fluentes sunt ejusdem rationis cum formis terminantibus, ut patet de calefactione et frigefactione, quae ita distinguuntur sicut calor et frigus ad que terminantur; et non accipitur calefactio pro solo respectu, sed pro ipso calore, qui successive acquiritur. Et de hoc satis dictum est in secundo dist. 2. quest. 9. Sed in proposito non est hic fluus ejusdem rationis cum termino, patet, quia generatio non est ejus- dem rationis cum Verbo, qui fluxus dicitur via ad terminum, sicut generatio est via in genitum, id est, et terminatur ad genitum; nec similiter generatio est via, sive quasi fluxus cum termino formali generationis, quia ille est essentia divina ut supra patuit dist. 5. q. 2. sed generatio est relatio; ergo non est ejusdem rationis.
COMMENTARIUS. (a) Alio modo ponitur, etc. Thomas dicit, quod spiratio passiva differt a generatione passiva per hoc, quod ipsa est a Patre et Filio, et generatio passiva tantum a Patre, id est, quod ipsam esse a duobus est ratio distinguendi ab illa, quae tantum est ab uno, et Doctor improbat hoc. Et sensus primi argumenti est, quod quae sunt ab eodem principio formali, possunt esse ejusdem rationis si illud sit in pluribus sive in uno, ut exemplificat de albedine. Aliquid ergo esse a pluribus suppositis non est ratio distinguendi re- spectu illius, quod tantum est ab uno supposito, ergo oportet quaerere aliquid aliud, per quod distinguantur.
(b) Item, secundum istam viam. Non salvat Thomas tantum esse duas productiones, quia si una productio tantum differt ab alia, quia est a duobus, et alia tantum ab uno, ita posset poni quod tertia productio per eamdem rationem potest distingui, ita quod tertia distinguatur a secnnda et prima; quia tertia est a tribus, secunda a duobus, prima ab uno, et similiter de quarta, et sic in infinitum eundo; sic non ponit tantum duas productiones sub aliqua ratione distingui sic, quod impossibile est esse plures.
(c) Item, omnis distinctio. Sensus hujus littere est, quod omnis distinctio est inter extrema primo diversa, vel est reducenda ad aliqua primo diversa, et hoc formaliter. Exemplum, distinctio quae est inter hominem et asinum, vel est inter ipsa tanquam inter aliqua primo diversa, et hoc non, quia conveniunt quidditative in animali; ergo distinctio hominis et asini reducenda est ad aliqua primo diversa, et sic distinguuntur per rationale et irrationale. Et sic debemus accipere primo diversa, id est, non convenientia quidditative in eodem simpliciter predicato, quomodo conveniunt homo, et asinus, qui conveniunt in animali quidditative; rationali vero et irrationali non. Et si ultra queratur an rationale et irrationale sint primo diversa in se? patet quod non, quia conveniunt in ente quidditative, ut patet supra dist. 3. quest. 3. et sic distinctio rationalis et irrationalis reducenda est ad aliqua primo diversa, puta ad ultimas differentias, quae non conveniunt in aliquo quidditative, ut patet a Doctore ubi supra, et est sensus: Si homo et asinus dif- ferunt essentialiter, ex quo non sunt primo diversa, per quid differunt? Dico quod per rationale et irrationale; rationale et irrationale differunt, ex quo non sunt primo diversa absolute; ergo per aliquid. Dico quod per ultimas differentias, quae non conveniunt in aliquo quidditative, et illa sunt primo diversa. Et illae per quid differunt? seipsis tantum; et intelligo sic, quod quando aliqua differunt, et seipsis differunt, circumscripto quocumque alio per impossibile, adhuc differunt per suas rationes formales, et illae rationes formales sunt primo diversee, maxime ultimae,et differunt, per quid? Dico quod seipsis, id est, quod circumscripto quocumque alio adhuc seipsis differunt, et sunt rationes formales distinguendi formaliter illa, quorum sunt tales rationes. Sed spirationem passivam esse a duobus, ita quod esse a duobus sit ratio formalis distinguendi illam a generatione passiva, que tantum est ab uno, tunc circumscripto quocumque alio, adhuc esset ratio distinguendi posito illo solo, et hoc est falsum, quia prius res est in se quam intelligatur esse ab alio, sicut habuimus a Doctore dist. 3. quest. 5. contra Henricum. Nam prius intelligo lapidem absolute, et secundo intelligo relationem fundari in illo et terminari ad producens; in illo ergo priori certum est quod distinguitur a generatione passiva; ergo non per se, quia a duobus. Et ultra, si ipsa tantum esset a Patre, adhuc distingueretur a generatione passiva, ut patuit supra dist. 11. quest. 2.
Et quia Doctor addit ibi: Talia non sunt unitas et pluritas, etc. argumentum formo aliter: Omnis distinctio est inter aliqua primo diversa, vel reducenda ad aliqua primo diversa, id est, quod omnis distinctio est originative, vel ab aliquibus primo diversis, vel reducenda ad aliqua primo diversa originative; sed spiratio passiva et generatio passiva vere distinguuntur; ergo erit ab aliquibus primo diversis, quibus positis, et omni alio circumscripto, erunt originative talium distinctorum; sed posita pluralitate suppositorum et unitate, id est, posito quod spiratio passiva sit a duobus, et generatio passiva ab uno, certum est quod circumscripto intellectu et voluntate, esse a duobus non est principium distinguendi spirationem passivam a generatione passiva, sed quia una est per modum naturae, et alia per modum voluntatis. Modo si spiratio passiva posset esse a Patre et Filio circumscripta voluntate non esset libera, et hoc est quod dicit, non tamen sic intelligo, quod intellectus et voluntas sint primo diversa absolute, quia in conceptu entis conveniunt, sed dicuntur primo diversa, quia non conveniunt in formali realitate, ita quod dicantur unum formaliter; vel si non sunt primo diversa absolute, possunt tamen reduci ad aliqua primo diversa, puta ad ultimas differentias distinguentes illa.
COMMENTARIUS. (e) Aliter dicitur a Thoma quod generatio passiva et spiratio passiva per hoc distinguuntur, quia una est prior et altera posterior. Sed hoc nihil est, quia res prius intelligitur in se, quam comparetur ad aliam in ratione prioris vel posterioris, et sic in tali priori distinguitur.
(f) Aliter dicitur ab Henrico, quod spiratio activa et passiva distinguuntur penes principia formalia elicitiva, quia vult (ut supra patuit dist. 7. et 10.) quod ipsa essentia sub relatione est principium determinatum ad productionem, puta Filii, et sub alia ad productionem Spiritus sancti. Sed improbatio hujus clara est, ut patuit supra dist. 7. Et ultra que est manifestior distinctio inter spirationem passivam et generationem passivam, cum sint in diversis suppositis, quam inter relationes exislentes in eodem supposito ? modo manifestior et notior distinctio non est per aliquam minus manifestam.
COMMENTARIUS. (a) Aliter ponitur, quod generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur per naturam et voluntatem, quae inter se sola ratione differunt, id est, quod voluntas est principium spirationis passivae et non generationis passive, et sicut sunt principia essendi elicitiva, ita et distinguendi.
(b) Contra istud. Vide glossam supra dist. 8. ques. penwlt. contra Henricum. Major istius rationis, (quae est distinclio realis non preexigit necessario distinctionem rationis) ab aliquibus negatur, etc.
(c) Contra istud arguitur, et primo: probatur major, scilicet quod distinctio, rationis non sit ratio vel causa distinctionis realis, probatio clara est, que consistit in hoc: Si enim ens rationis est causa distinguendi aliqua realiter, et per consequens essend1, tunc ens reale dependebit in esse et in distingui ab ente rationis, tanquam a ratione formali producendi, quod est impossibile, quia ratio formalis producendi, vel est nobilior producto vel aeque nobilis, et ens rationis semper est ignobilius ente reali.
(d) Et si dicas. Dicit Henricus quod licet intellectus et voluntas, que sun diversae rationes producendi, et tantum sunt entia rationis, in divinis tantum ut habent esse cognitum in intellectu participanl esse existenlie intellectus, et inquantum participant tale esse, possunt esse rationes formales producendi ens reale.
(e) Contra, ex hoc sequitur. In ista littera Scotus ponit duo inconvenientia. Primum, quia si voluntas esset principium formale productivum inquantum participal esse existentiae intellectus divini; ergo intellectus ille, cujus est tota existentia, erit magis ratio producendi Spirilum sanclum. Patet, quia si non producit, nisi inquantum participat tale esse existentiae, ergo a fortiori, ut est existens per essentiam magis producit. Secundum, quod respectu Verbi erit duplex principium productivum, patet, quia intellectus per te, ut habet esse cognitum, et ut est ens rationis causatum ab intellectu, est principium productivum, inquantum parlicipat esse realis existentiae intellectus negotiantis; ergo a fortiori et ipse intellectus, cujus est tota existentia, erit principium, et sic respectu Verbi erit duplex principium, quod est falsum. Et quomodo intelligatur secundum Henricum, quod intellectus sit ibi ut intellectus, et ut negotiativus, et ut causalus in esse rationis a se ipso, patet supra dist. 8. q. penultim.
(f) Quod si non attribuas, etc. id .est, quod voluntas, ut tantum est ens rationis habens esse cognitum est principium, etc. Et similiter de intellectu ut habet esse cognitum tantum, cum possint habere esse cognitum, etiam ipsis non existentibus, sequitur quod actio realis poterit esse ab ente diminuto nullam existentiam habente, quod est impossibile.
(g) Si dicatur hic. Vult dicere Henricus quod quamvis cognitio abstractiva possit esse non existentis, non tamen cognitio intuitiva; et cum omne cognitum in divinis respectu intellectus divini sit intuitive cognitum, sequitur quod illud vel erit in se existens vel in essentia divina existens.
(h) Contra, illa ratio. Dicit Doctor quod illa ratio, pula intellectus et voluntas, que ponitur propria ratio principiandi in Deo, ponitur causari ab ipso Henrico, per actum intellectus in objecto cognito, et causalum in objecto cognito inquantum tale, non dicitur ibi existere, quia objectum cognitum inquantum tale habet esse diminulum.
Contra, quia nihil causatur ab intelleclu negotiante in aliquo inquantum existente, sed solum inquantum cognito, ut patuit supra in glossa contra Henricum dist. 8. quest. 3. et quidquid est in essentia ut est existens, est ibi preter intellectum negotiantem, ergo ex natura rei; et si sic intellectus et voluntas essent ibi hoc modo, tunc non essent enlia rationis, quod est contra Henricum.
(i) Praeterea secundo. Hec ratio includit aliqua. Primo, quod essentia divina existens in tribus, movel intellectum Patris ad simplicem notitiam sui, ita quod existens in tribus, prius movet ad notitiam simplicem sui,quam sit ibi aliqua ratio fabricabilis ab intellectu; nam prius est notitia simplex, et deinde est notitia negoliativa, sive comparaliva, qua comparatur unum cognitum ad aliud. Secundo, si essentia divina est in Filio et in Spiritu sancto, et ut ibi prius movet ad notitiam simplicem ante omnem negotiationem, certum est, quod erit in Filio et in Spiritu sancto per productionem. Et quaero, quid sit principium productivum respectu Filii et Spiritus sancti ? Non essentia sola, quia tunc una persona non esset magis per modum voluntatis quam alia. Nec per essentiam et palernitatem et spirationem activam, quia iste non sunt formales rationes producendi, neque delerminandi essentiam ad productionem Filii et Spiritus sancti, ut patuit supra dist. 7. et 10. ergo erit in Filio per intellectum, tanquam per principium productivum, et in Spi- rilu sancto per voluntatem; ergo intelleclus et voluntas sunt ibi principia ex natura rei, quod patet, quia ipsa essentia, ut est in Filio et Spiritu sancto, prius movet ad notitiam simplicem quam ad negotiativam, et non est in illis nisi per intellectum et voluntatem, et praecedunt omnem negationem. Et hoc est quod dicit. Et si intellectus est ibi ens rationis, tunc esset circulus in prioritate naturali, quia idem prius et posterius; patet, nam si essentia est in Filio per intellectum, et intellectus ibi est ens rationis ut precedit essentiam, ut in Filio, et ex alia parte essentia ut in Filio, cum prius moveat ad notitiam simplicem, precedit omne ens rationis, et sic ipsa, ut in Filio esset prior et posterior, quod est inconveniens.
(k) Si autem dicas. Quamvis hoc sit exlra textum, tamen solutio hujusmodi patet ex dicto modo, et ex dictis in dist. 8. quest. 3. et magis patebit infra distinct. 30. et in 2. distinct. 1. quaest. I.quod omnis relatio rationis, sive omne ens rationis causatur ab intellectu negotiativo, ut communi tribus, ut quod omne ens rationis sequitur ipsum intellectum jam in tribus existentem.
(l) Preterea tertio. Haec ratio clara est, et in hoc consistit, quia respectu unius productionis oportet assignare unam rationem formalem producendi; illa ergo ratio producendi, vel erit essentia sola una cum intellectu ex natura rei, et habetur propositum, quod persona habens illam potest producere; vel erit essentia et intellectus ut est ens rationis, et sic erunt unum ens per accidens, et magis ens per accidens quam subjeclum et passio; modo nullum aggregatum ex subjecto et passione potest esse una ratio formalis producendi aliquid per se, multo minus aggregatum ex ente reall et ex ente rationis; aut erit sola relatio rationis, puta intellectus, ut est quaedam relatio rationis, et patet quod non, quia relatio realis, cum non sit formaliter infinita, non potest esse principium formale producendi aliquid infinitum, multo minus nec relatio rationis.
Si dicas, quod essentia nuda, hoc improbatum est supra, quia tunc non essent duae productiones, una per modum nature, et alia per modum voluntatis.
(m) Preterea quarto. Hec ratio in hoc consistit, quia si intellectus vel voluntas sunt ibi tantum ens rationis, et non idem formaliter essentiae, nec possunt identificari sibi realiter, quia quod identificatur enti reali est ex natura rei, et sic essent aliqua plura in Deo non identificata realiter sibi, quod est oontra simplicitatem divinam.
Sed oritur difficultas contra Scotum, quia ipse vull, quod in Deo sit aliqua retatio rationis ab aeterno, causata ab intellectu divino, ut patet infra dist. 30. et in 2. dist. 1. quest. 1. et cerlum est quod non est idem formaliter Deo, nec identificatur realiter; ergo erit contra simplicitatem Dei.
Dico, quod est inconveniens apud Henricum, qula ipse ponit illas esse in essentia divina formaliter, non quod sinl de formalitate ipsius, sed quod sint ibi fundalae et quod sint rationes producendi, que sunt valde inconvenientia, quae sequerentur sic ponere illas in Deo, et non perfecte idem realiter. Doctor autem si ponit ens rationis, non ponit illud habere aliquam rationem principii, nec dicere aliquam perfectionem, et hujusmodi, et sic non est contra simplicitatem Dei.
Dico ultra, quod non habet ponere illa subjeclive in Deo, sicut Henricus, sed tantum objeclive, sicut etiam idee sunt in mente divina non formaliter et subjective, sed tantum objective.
(n) Illam instantiam. Hic Doctor dicit non affirmando, quod si idea ponitur esse rationem formalem in Deo producendi idealum ipsum, ipsa est perfectior ipso idealo. Nam esse cognitum lapidis in mente divina, vel ipsum lapidem in esse cognito in mente divina, ponitur habere simpliciter verius et perfectius esse quam in se ipso, quia ut intelligitur ab intellectione divina denominatione extrinseca, ab illa dicitur esse cognitum; et quia intellectio divina est ipse Deus, ideo lapis in tali esse cognito participative potest dici Deus. Patet similiter a Doctore in 4. dist. 1. qest. 1.
(o) Praeterea instantia. Vide glossam supra dist. 8. quest. 3. contra Henricum, quomodo distinctio realis non preexigit necessario distinctionem rationis, etc.
COMMENTARIUS. (a) Contra hoc. In hac ratione Scotus supponit aliqua. Primo, quod Spiritus sanctus secundum Sanctos, est productus libere, et Filius naturaliter sive per modum nature. Secundo, quod si Spiritus sanctus est productus libere, aut hoc est, quia immediate ab essentia divina; et hoc non, quia essentia divina ut essentia, non est principium productivum liberum, ut patet. Et ultra, si Filius et Spiritus sanclus sunt immediate ab essentia divina, non apparet quomodo una persona dicatur libere producta et alia naturaliter; aut hoc est, quia productio qua producitur Spiritus sanctus, est libera, ita quod talis productio posita in esse dicitur libere elicitiva, quamvis talis productio sit immediate ab essentia; et hoc non, quia productio illa posita in esse non est libere elicitiva, et hoc est quod probat Doctor in simili de actu voluntatis, quia ille actus posito etiam quod libere producatur, tamen ut est positus in actu, non est libere elicitivus, quod dupliciter probat Doctor. Primo, quia si volitio generat, generat habitum naturaliter. Secundo, quia tunc essel in potestate voluntatis, posito aclu in esse, tristari et laetari, quod est falsum. Nam voluntas si libere delectatur, hoc est, quia libere producit actum ad quem naturaliter sequitur delectatio, sed stante tali actu non est in facultate tristari et laelari; patet, quia posita volitione circa presens delectabile, stante illa, non est in facultate voluntatis delectari, vel non, quia ad ipsam volitionem necessario sequitur delectatio; et si talis volitio esset libere eliciliva delectationis, stante ipsa volitione, adhuc esset in potestate voluntatis delectari vel non, quod non videtur.
Similiter est de nolitione respectu noliti. Exemplum de nolitione mutitationis manus, nam stante mutilatione manus est in poteslate voluntatis tristari de illa vel non, quia est in potestate ejus nolle illam vel non; sed stante nolitione illius mutilationis nolilae ad quam nolilionem sequitur tristitia, non est in facultate voluntalis tristari vel non, de mutitatione manus. Et si ipsa nolilio esset libere elicitiva trislitiae, tunc stante tali nolitione esset in facultale voluntalis posse tristari et non tristari, cujus contrarium experientia docet. Si ergo actus voluntatis libere productus et positus in esse non est elicitivus libere, multo minus spiratio erit libere productiva, nam ipsa, ut est ab essentia immediate, est naturaliter producta, non libere. Cetera patent usque ad argumenta principalia. Et Scotus concludit ad questionem, quod ipse productiones se ipsis distinguuntur formaliter et principiative sive originative distinguuntur per intellectum et voluntatem, quia ille potentiae sic se habent, quod intellectus producit per modum nature, et voluntas per modum libertatis.
COMMENTARIUS. (a) Ad argumenta principalia. Ad primum. In ista littera sunt tria dicta satis singularia. Primum, quod generatio in creaturis, ut est mulatio (de qua supra d. 2. q. 3. et d. 5. g. 2.) dicitur naturalis, quia materia, que est subjectum generationis, est naturaliter inclinata ad formam substantialem, et hoc ut recipiat illam. Et merito dicit Doctor d. 18. secundi, quod natura dicitur de principio passivo, de quo ibi. Dicitur etiam generatio naturalis, quia principium generativum habet naluralem inclinationem ad producendum sibi simile. Secundum est, quod generatio in divinis dicitur ut tantum est a principio productivo, et terminatur ad productionem, ita quod non est ibi essentia ut materia, quae quodammodo dicatur subjectum generationis sive filiationis, ut salis deductum est dist. 5. quaest. 2.
Non dicitur ergo generatio naturalis in divinis ex hoc quod essentia sit inclinala ad talem proprielatem,quia cum equaliter sit inclinata ad omnes, etiam spiratio posset dici generatio, sed dicitur naturalis, quia habitudo, quae idem est quod ipsa generatio, dicitur naturalis, et ex hoc dicitur naturalis, quia Pater generans naturaliter inclinatur ad generationem Filii, et quod naturaliter inclinetur, hoc habet a ratione formali producendi, puta a memoria fecunda, et haec est optima responsio. Tertium, quod generatio uno modo sumitur, ut terminatur ad substantiam productam, et est a substantia producente. Alio modo, ut terminatur ad vivum, et est a vivo; et hoc modo animal generatur, et non proprie ignis dicitur generari, et ibi agens inclinatur, etc. ut supra. Et hoc ultimo modo videtur esse generatio in divinis, quia viventis a vivo, et hoc cum inclinatione naturali ut supra. Tamen prima responsio videtur melior, scilicet quod dicatur generatio, ut simpliciter est a producente ad produclum cum naturali inclinatione, etc. et non solum ut est viventis a vivo. Modo Spiritus sanctus non dicitur generari, quia talis productio non est per modum naturae.
(b) Ad secundum. Et patet responsio, quia non sequitur, aliqua duo dicuntur univoca, id est, ejusdem rationis in tertio; ergo inter se sunt ejusdem rationis, et ratio est, quia illud tertium est illimitalum.
(c) Prelerea, produclum. Vult in isto argumento, quod si istae productiones non sint univocae inter se, sed alterius rationis, quod etiam producla per illas sint alterius rationis; quod patel, quia. productum per intellectum ex vi productionis talis dicitur notitia genila, et produclum per voluntalem ex vi talis productionis dicitur amor producens; ergo videtur quod si tales productiones sint formaliter alterius rationis, quod etiam notitia genita et amor spiratus, ut hujusmodi, sint alterius rationis, quod videtur inconveniens.
(d) Ad tertium dico. Hic Doctor respondet in simili, quod hoc argumentum non concludit ipsa producta esse alterius rationis; patet, quia sicut tenentes generationem in divinis esse aequivocam in se, ex hoc tenere habent quod productum est alterius rationis a producenle. Et similiter tenenles spirationem esse equivocam in se, tenere habent ex hoc quod spiratum esset alterius rationis a spirante, et tamen non sequitur quod si illae productiones sint aequivoce inter se, quod producta sint aequivoca inter se; quod patet, quia Sol si producit duos vermes ejusdem speciei specialissimae inter se, productio unius vermis dicetur equivoca, quia vermis ille est alterius rationis a Sole; et similiter productio allerius vermis erit aequivoca, quia ille alius vermis est alterius rationis a Sole. Sic in proposito, non sequitur: Si productiones istae sint alterius rationis inter se, quod producta sint alterius rationis, et si quid concluditur, concluditur tantum quod si productiones sunt distincte; ergo et producta sunt distincta, non tamen tanta distinctione quanta inter productiones, vel sequitur quod si productiones sunt distinctae, quod formales termini erunt distincti. Et accipit hic Doctor formales terminos generati et spirati pro ipsis proprietatibus, quae formaliter constituunt personas, et non essentia divina, quia est eadem simpliciter, et hoc est quod dicit.
(e) Sed contra arguo. Vult hic probare quod generatio notitiae genite sit vere equivoca, et productio amoris infiniti sit vere equivoca; nam vult quod generatio Filii sit univoca, et spiratio Spiritus sancti similiter, ut patet supra distinct.8. Inter se tamen non dicuntur univocae, id est, non ejusdem rationis. Et probatur sic: quia notitia actualis est alterius rationis a memoria, et similiter amor actualis est alterius rationis a voluntate; cum ergo Filius dicatur notitia genita, ergo Filius est alterius rationis a memoria fecunda, et sic dico de amore. Respondet Doctor quod aliud est loqui de primo termino productionis, scilicet primitate originis et primitate adaequationis, et tamen in ista littera ponit plura dicta. Primum, quod quando dicit quod genitum ex vi productionis suae sit notitia actualis, hoc debet intelligi appropriate, id est, quod Filius ex quo producitur per modum intellectus est notitia actualis appropriate tamen. Et dicitur appropriate, quia in creaturis, quod producitur ab intellctu dicitur vere notitia, tamen haec notitia est communis tribus, licet approprietur Filio ex vi productionis suae.
Secundum, quod Filium esse notitiam actualem appropriate potest dupliciter intelligi, aut primitate originis, aut primitale adequationis. Non primo, quia primum absolute, quod est in Filio est essentia, que est quodammodo fundamentum notitie actualis et aliarum perfectionum; et si notitia illa esset primum origine in Filio et non essentia, tunc essentia non uniformiter esset in tribus, quod est falsum. Nam, ut in Patre est fundamentum omnium perfectionum, et ut in Filio, et ut in Spiritu sancto, et si notitia illa esset primum in Filio, esset fundamentum essentiae et aliarum perfectionum. Primum ergo primitate originis in Filio et in Spiritu sancto est ipsa essentia, non quod proprie sit origo inter essentiam, et illas perfectiones. Sed sic debet intelligi quod in originatione Filii primum est essentia, secundum alie perfectiones, tertium pro-. prietates, et sic in originatione Spiritus sancti. Tertium dictum, quod notitia illa, nec essentia nec perfectiones illae, nec proprietas est primum primitate adaequationis, sed est ipsa persona constituta ex essentia et proprietate, et aliis perfectionibus. Quartum, quando in productione alicujus ponitur aliquod primum primitate originis, contingit dupliciter: Primo, ut talis primitas et posterioritas est inter res et res, ut si ignis generaret ignem causando materiam et formam, tunc materia quae est alia res a forma, diceretur primum primitate originis, et ignis productus compositus ex tali materia et forma diceretur primum primitate adequationis. Aliquando talis primitas et posterioritas non est proprie inter rem et rem, sed inter conceptum et conceplum, ut si homo produceret hominem, primus conceptus in homine producto esset ens, secundus substantia, et sic descendendo; primum tamen primitate adaequationis esset ipse homo productus.
Vult ergo dicere Doctor quod primum productum primitate adaequationis est simpliciter ejusdem rationis cum producente, quia omnis perfectio, que est in producto, est etiam in producente; licet ergo primum productum primitate originis, cujusmodi est essentia, non sit ejusdem rationis cum producente, quia pro- ducens est relativum, et essentia non, nec etiam notitia actualis cum Patre, quia ipsa est absoluta et formaliter infinita. Pater vero non, nec etiam proprietas Filii sit ejusdem rationis cum proprietate Palris, ut patet; tamen ipsum productum primitate adaequationis dicitur ejusdem rationis, cum idem habeat eamdemm et perfectionem cum producente. Et hoc est, quod inlendit Doctor in ista littera.
(f) Et cum addit ibi: Sed adhuc videtur stare argumentum. Ista instantia, licet sit soluta, tamen Doctor respondet, dando eamdem solutionem, scilicet quod univocatio attenditur penes productum primum primitate adequationis eo modo quo exposui. Dicit ergo: respondeo, et dico quod non est quivoca productio, si principium productivum non est ejusdem rationis cw termino formali producto, loquendo de termino formali primo producto, qui est persona producta, et principio productivo, supple, quod est ratio formalis producendi, quia certum est quod memoria fecunda, quae est principum formale producendi Filium, non est simpliciter eadem cum Filio, sed requiritur quod illud quod est principium produclivum non communicetur genito ejusdem rationis, et illud quod est terminus formalis in producto non sit ejusdem rationis in producente. Exemplum, homo producit hominem, natura humana in homine est principium formale producendi Franciscum, certum est quod ipsa est alterius rationis a Francisco, et tamen talis generatio non dicitur aequivoca, imo univoca, quia similis ratio producendi, puta natura humana communicatur Francisco ut terminus formalis, et ille terminus formalis est ejusdem rationis cum principio formali productivo, ideo Franciscus productus est ejusdem rationis cum homine producente. Si vero terminus formalis Francisci esset alterius rationis a formali principio productivo, puta si Sol produceret Franciscum, natura humana in Francisco est alterius rationis a natura Solis, quae est principium formale productivum, et hoc est quod dicit.
(g) Opposita autem istorum sunt in proposito, etc. Supple quia principium formale productivum in Patre est simpliciter idem in Filio, et illud idem in Filio est terminus formalis, et sic Filius est ejusdem rationis cum Patre. Et cum dicit, quia memoria est formaliter in notitia genita actuali, id est, quod eadem memoria fecunda, que est in Patre est formaliter in Filio genito, qui dicitur notitia actualis, et hoc per attribulionem, et talis notitia attributa Filio est formaliter in persona generante, et hoc sic debet intelligi. Et in sententia vult dicere, quod omnis perfectio, quae est in Patre generante, est in Filio genito, et e contra, licet ordine quodam, quia prius origine essentia, et post alie perfectiones, ut supra exposui.
On this page