Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Respondeo cum personam, etc. Quamvis supponere haec cum ipso Doctore possemas ex quaestione praecedenti, quid sit missio, tamen non erit abs re aliqua hic de natura missionis ut sic, convenienli divinis personis adjungere pro majori claritate et hujus, et praecedentis etiam distinctionis et questionis. Itaque licet certum sit aliquas saltem personas divinas mittere alias personas, et consequenter aliquas ab aliis mitti, quia id habetur in Scriptura Joan. 8. Ego, et qui misit ie Pater, et 15. Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mitiam vobis a Patre. Conformiter ad quod etiam Patres frequenter de missione perso- narum agunt, et Theologi communiter in materia de Trinitate; nihilominus non adeo convenitur in explicando, in quonam consistat missio hoc, aut quibus competat mittere, quibus mitti. Sed id absque controversia est, missionem, ut dicitur formaliter de divinis personis, quatenus divine sunt, non importare posse imperfectiones, quas habet connexas missio, que reperitur inter creaturas, et significat egressum alicujus creature ab alia ad aliquem terminum, qui egressus fit semper mediante motu locali rei misse, et involvit etiam, ut plurimum, alias mutationes, tam missi quam mittentis, distinctionemque nature inter utrumque. Unde factum, ut ex eo quod dicatur Filius mitti a Patre in Scriptura, heretici Ariani intulerint Filium esse minorem et imperfectionem Patre, atque adeo creaturam, in hoc decepti, quod missionem passivam attributam Filio intellexerint de missione admixta imperfectionibus aliquibus, quales semper videbant annexas missionibus creaturarum, cum tamen, ut dixi, sic missio Filii, quatenus Deus est, accipi nec debeat nec possit. Quamvis si consideraretur Filius ut homo per communicationem idiomatum, posset etiam dici missus missione involvente imperfectiones tales, sicut alia praedicata imperfectionem involventia dicuntur de ipso, ut flagellari, crucifigi, mori, quae aliter quam per communicationem idiomatum de ea dici cum veritate non possent. Quando ergo dicitur Filius divinus, ut secunda persona divina, secundum se formaliter mitti, hoc non debet intelligi de missione involvente tales aut ullas imperfectiones, sed de missione aliqua alia habente aliquam propor- tionem aut similitudinem cum missionibus illis imperfectis creaturarum, cujus missionis hic indagamus naturam.
Prima sententia de divinarum personarum formali et propria missione sententia, quam suppressis auctoribus refert Magister dist. 15. et Suarez 12. de Trinitate, cap. 1. est, quod missio divinarum personarum consistat in eterna earum processione. Hoc autem supposito, non esset difficultas quibus personis conveniret mittere aut mitti; patet enim quod solus Pater mitteret Filiam, et Pater ac Filius mitteret Spiritum sanctum; unde essent due persone mittentes ut Pater ac Filius, dus misse ut Filius ac Spiritus sanctus, una mittens et non missa, ut Pater, una missa et non mittens, ut Spiritus sanctus, et una denique missa et mittens, ut Filius. Haec sententia fundari posset in Cyrillo Alexandrino /b. 4. in. Joannem, cap. 42. ubi loquens de missione Filii: Non servilis, inquit, Aec missio est, quamvis sta dici possit, quia formam servi accepit, sed mittitur etiam ut Verbum ex mente, et splendor ex Sole. Quibus verbis innuit Filium dici missum, non solum quatenus incarnatus temporaliter, sed quatenus ceternaliter procedens, ut Verbum ex mente Patris; ergo aeterna Filii processio potest secundum Cyrillum dici missio. Confirmatur auctoritate S. Gregorii hom. 26. in Evang. quia cum fecisset mentionem de missione temporali, subjungit: Quamoves mitti etiam. juzta naturam divinitatis possit intelligi, ( scilicet Filius) eo enim ipso Filius a Patre mitti dicitur, quo a Patre generatur. Item Augustini 4. de Trinit. 20. "Filius mittitur, non quia m?nor, sed quia emanatio quaedam claritatis Dei sincera". Et Hilarii 8. de Trinitate dicentis, Spiritum sanctum mitti a Filio, nihil esse aliud quam ab illoaecipere esse. Deinde sicut arbor dicitur mittere flores, quos in se producit, cur non possit seclusis imperfectionibus, qua in missione florum ab arbore reperitur, Filius dici missus a Patre, quatenus ab ipso procedit? Itaque mihi videtur hanc primam sententiam, quatenus praecise dicit aeternam processionem personarum divinarum esse missionem earum, esse satis convenientem, modo nonu excludat aliam missionem earum, nec intelligatur de illa missione, qua dicitur Filius mitti in mundum a Patre, Galat. 4. aut Spiritum sanctum a Filio, Joannis 145. Nec satis impugnatur a Suarez supraobjiciente illum locum ad Galat. 4. Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et verba Augustini 4. de Trinitate 20. "Non eo ipso quod de Patre natus missus dicitur Filius, sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, vel quod ex tempore cujusque mente percipitur"; ergo missio divinarum personarum addit aliquid supra aternam generationem. Hee, inquam, non suffieienter impugnant illam sententiam, facile enim respondetur distinguendo consequens; missio aliqua, transeat; missio omnis, negatur. Nec quando negat Augustinuseo missum a Patre Filium, quod ab ipso natus sit, sensus esse debet, quod eo non sit missus, sed quod eo solo non sit missus, sicut expresse loquitur Cyrillus; aut quod non eo missus dicatur ullo modo in loeis Scripture, quibus dicitur missus in mundum, aut ad homines. Magis faceret contra hanc sententiam quod missio videatur involvere respectum ad locum aut rem, ad quam quid mittitur, qualis respectus non involvitur in processione ad intra praecise. Sed facile respondetur, non omnem missionem, qua missio est, includere hujusmodi respectum; neque enim quando arbor dicitur mittere flores, significatur talis respectus, sed pracise egressum florum ab arbore. Secunda sententia quam Suarez ibidem refert nomine Magistri, est, quod missio personarum divinarum consislit in operatione alicujus temporalis effectus; etl quamvis non explicet Suarez in quanam, tamen certum est quod non intenderit Magister quod consisteret in quacumque operatione ad extra, alioquin diceretur milti l'iliusex eo quod productus esset mundus, quod est ridiculum. Itaque intellexit sine dubio Magister quod missio persone consisteret in aliqua determinata operatione ad extra, per quam scilicet communicaretur persona, qua mitti dicitur; et cum neset Patrem mitti propter auctoritatem Augustini2. de Trinit. cap. 5. dicentis: Pater enim solus nusquam legitur missus, sed Filius et Spiritus sanctus, videtur sufficienter signifieare quod ut mittatur aliqua persona, non sufficit solum quod fiat aliqua operatio ad extra, per quam persona communiüicetur, quia alias per charitatem infusam cordibus justorum, non solum Spiritus sanctus et Filius, sed etiam Pater ipsis communicatur, juxta illud Joan. 14. Ad ewm veniemus et mansionem apud eum faciemus, et. consequenter posset dici missus, si id solum sufficeret. Unde vere sentire mihi videtur, quod missio consistat in operatione aliqua, per quam communicatur persona ab alia ad intra procedens, sic ut missio persone dicat etl communicationem externam ejus, et processionem ad intra personae, qua dicitur mitti:
Quia vero ulterius affirmat Magister tres personas mittere quamcumque personam qu mittitur, et consequenter Spiritum sanctum mittere se et Filium, sicut et Filius mittit se et Spirilum sanctum: Propterea videtur senlire quod mere non connotet, aut dicat productionem activam in mittente, sicut mz/ta connotat aut dicit productionem passivam in persona missa, sed quod dicat praecise ipsammet operationem ad extra, per quam communicatur persona missa, ut illa operatio provenit effective a persona divina; et propterea quia effective provenit a personis omnibus divinis, merito omnes personae divine mittere dicuntur quamcumque, qua mittitur, personam.
Itaque sententia Magistri est, missionem temporalem personae divinae consistere in operatione aliqua temporali, per quam temporaliter communieatur, et apparet persona ad intra produeta ubi ante non apparebat; sic ut mitti nihil aliud sit quam personam productam de novo communicari, millere vero sit, personam productam communicare; unde nulla persona mitti potest, quae non producitur, persona vero, qua non producit, potest mittere, quia potest communicare personam productam temporaliter.
Haec sententia hoc modo explicata satis est probabilis et commoda, eamque amplecti videtur D. Thomas non solum dist. 15. quast. 3. art. 1. ut ipse Suarez fatetur, sed etiam 1. part. quaest. 43. art. 1. quod Suarez negat. Praeterea eam sequitur D. Bonaventura 1. dist. 15. 1. part. quest. 3. Gabriel et antiquiores, ac praessertim Scotus quasttone praecedenti. Probatur autem, quia secundum omnes, Incarnatio est missio temporalis Filii, et apparitio Spiritus sancti in specie linguarum supra Apostolos est missio Spiritus sancti; sed Incarnatio est operatio temporalis per quam communicabatur persona producta, nempe Verbum «ternum, et apparuit ubi ante non apparebat; et idem est de apparitione Spiritus sancti in linguis, ergo missio potest bene praedicto modo explicari. Confirmatur, quotiescumque fit talis communicatio fit missio, et nunquam fit missio quin sit talis communicatio; ergo missio potest commode dici talis communi$1atio.
Contra hanc sententiam objicit Suarez primo quod sequeretur potius ipsam operationem aut effectum per eam productum milti quam personam divinam. Sed nescio prorsus unde id sequeretur, si enim mediante aliqua operatione aut effectu a se producto constitueret quis alium in loco quo non fuit ante, cur non diceretur iste alius mitti in illum locum; imo de faeto quando mittimus aliquod corpus in loeum aliquem, hoc facimus mediante operatione, qua producimus «ubi intrinsecum istius corporis, quo formaliter constituitur in illo loco quo missum est.
Objieies praeterea non explicari egressum missi a mittente per illam sententiam, sed ille egressus significatur per missionem, saltem partialiter; ergo. Respondeo distinguendo majorem, egressum missi a mittente quoad suum esse proprium et simpliciter, concedo majorem, et nego illum egressum ullo modo importari per missionem, alioquin non posset quis lapidem ab alio productum mittere ad aliquem locum; egressum missia mittente quoad illam communicationem novam ipsius, nego majorem; et ille egressus a mittente est, qui solummodo significatur per missionem. Quamvis enim secundum Magistrum et omnes, qui negant Patrem mitti posse, involvatur in missione personarum productio earum realis ad intra, tamen non involvitur quod illa productio debeat esse a mittente, alias Spiritus sanctus non posset mittere.
Tertia sententia est ipsius Suarez supra, et. Vasquez disp. 170. cap. 2. tenentium missionem divine personae esse processionem ipsius ad intra cum connotatione temporalis effectus. Pro hae citant S. Thomam 1. part. supra, Cajetanum et alios Thomistas, qui tamen nullo modo favent; nam quamvis dicant missionem importare et processionem ad intra, et operationem ad extra, non dicunt tamen illam con. sistere in processione ad intra cum connotatione productionis ad extra.. Nec possunt id dicere congrue de missione temporali, de qua loquimur, que polius consistit in operatione ad extra eum connotatione processionis ad intra, ut tenet, praecedens sententia; quia missio formaliter potius consistere debet in illo quod fit a mittente, tum tantum quando formaliter mittit, quam in illo quod tum non fit ab ipso, sed operatio ad extra est quae tum tantum fit, non vero processio ad intra; ergo polius formaliter consistit missio temporalis in operatione ad extra quam in processione ad intra.
Nec fundamenta Suarez sunt ullius momenli. Primo adducit quasdam auctoritates, quibus tamen vel nihil aliud concluditur quam quod processio aeterna sit missio, quamvis non tempo- ralis, juxta primam sententiam; vel certe non cconcluditur, nisi ad missionem temporalem praerequiri processionem ad intra, quod fatetur praecedens sententia, licet non in sensu Suarez, qui requirit ad missionem processionem a mittente, quod Magister non requirit. Secundo adducit rationem, quia scilicet missio dicit egressum a mittente. Sed paulo ante responsum est, si loquatur de egressu simpliciter ipsius rei misse quoad .suum esse simpliciter, id esse falsum; si de egressu quoad apparitionem temporalem aut communicationem, transeat, sed nihil favet Suarez. Quod si etiam requireretur talis egressus quoad esse simpliciter persone misse, non tamen tanquam ratio formalis missionis, sed tanquam conditio prerequisita. Per quod patet etiam ad fundamenta Vasquez.
Quarta sententia est, quod missio temporalis persone consistat in communicatione temporali personae procedentisa persona mittentequoad suum esse reale. Hac distinguitur a sentenlia Magistri, quatenus requirit tanquam conditionem necessariam ad hoc ut persona mittatur, quod procedat a persona mittente, quod Magister non requirit, exigens tantum quod procedat ab aliqua persona. Hanc sententiam probabilem existimat Scotus quaestione praecedenti, 2um. ^ et fortassis in re intenditur a Suarez aec Vasquez; expresse autem eam docet Aversa quast. 43. sect. 1. qui pro ea eilat aliquos Patres, qui tamen parum omnino favent.
Probat Aversa ex ipsa vi hujus nominis missio, quod denotat exitum quemdam missi a mittente, et auctoritatem quamdam mitlentis supra mis- sum; sed non potest considerari alius exitus unius persone divina ab alia, nisi secundum processionem ab ipsa, nec etiam auctoritatem unius supra alteram, nisi quatenus ipsam producit; ergo missio necessario involvit processionem a mittente.
Verum haec ratio satis infirma est: nam omnino falsum est quod missio pra se ferat alium exitum missi a mittente, aut auctoritatem mittentis supra missum ex vi sua, quam communicationem ipsius missi factam a mitlente;eo enim ipso quo potest quis communicare lapidem alicui,cui antea non erat communicatus, aut efficere ut sit in loco in quo ante non erat,dici potest et communiter dicitur mittere lapidem, quamvis lapis non procedat ab ipso quoad esse reale proprium, et simpliciter lapidis, nec ipse habeat ullam auctoritatem supra illud esse proprium lapidis, imo et quamvis lapis produceret illum et haberet auetoritatem supra eum.
Melius ergo Scotus probat hanc sententiam secundum ipsum Magisirum et alios, communiter requiritur ad missionem persone divine quod sit producta, ita ut nulla possit mitti, qua non sit producta et hine negatur Pater mitti posse. Sed non est potior $1atio, cur, ut mitteretur persona, requiratur conditio productionis passive, quam quod in mittente requiratur conditio productionis active; ergo missio involvit productionem activam in mittente, non minus quam passivam in persona missa. Sic intelligo discursum Scoti quaestione praecedenti, num.3. S Praeterea mittere et mitti.
Probatur etiam ex Scoto eodem num. 8 Contra istam. Persona missa ut missa, non debet dicere necessario ullum respectum, nisi ad terminum cui mittitur vel ad mittentem; ergo si dicit respectum productionis passive, vel terminus illius respectus erit illud ad quod mittitur, vel persona a qua mittitur; sed non est illud ad quod mittitur, ut patet, quia alias persona divina missa ad creaturas produceretur ab ipsis; ergo debet esse persona a qua mittitur, et consequenter persona mittens debet esse producens personam missam.
Confirmatur, quia nulla potest assignari ratio cur respectus productionis passivae requiratur in persona divina missa, nisi quia requireretur productio activa in mittente; nec consequenter potest dari ratio cur Pater aeternus non mitteretur, si mediante operatione communitotius Trinitatis incarnaretur, quemadmodum Filius incarnatus est, ut optime fieri posset; sed est. absurdum quod mitteretur in tali casu, quia secundum Augustinum 4. Trinit. cap. 20. S voluisset etiam Deus Pater, per subjectam creaturam visibiliter appareret, absurdissime tamen, aut a Filio, quem genuit, aut a Spiritu sancto, qui de illo procedit, missus diceretur; con gruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit, misisse autem eum, qui in carne non apparuit.
Confirmatur secundo, quia in missione creata, ubi non requiritur produclio activa rei misse quoad proprium esse in mittente, sicut revera non requiritur saepissime, cum res producta realiter ab alia possit illam alteram rem mittere, ut patet in Filio, qui posset mittere suum Patrem; in hujusmodi, inquam, missione non requiritur productio passiva in re missa ad hoc ut sit missa; unde si lapis aliquis parvus per impossibile esset a nullo productus et necessario ab aeterno existens, adhuc posset ab aliquo mitti ab uno loco in alium, ut patet. Et quamvis requiratur de facto in re missa quod sit, producta, haec tamen non requiritur formaliter ut sit missa sed ut sit existens. Per hiec maxime infirmatur sententia Magistri, et colligitur probabilitas hujus sententiae quam tradit Scotus questione pracedenti, num. 4. et secundum eam duce erunt tantum personae mittentes, nimirum Pater et Filius, duae misse Filius et Spiritus sanctus, una mittens non missa, nempe Pater; una missa non mittens, nempe Spiritus sanctus; una mittens et missa, nempe Filius; nulla mittens se aut missa a se, sicut etiam contingit juxta primam sententiam.
Sed contra hanc sententiam duz praecipue diffieultates occurrunt, una ex auctoritate Patrum, nam S. Augustinus 2. de Trinit. 5. attribuit missionem Filii Spiritui sancto: Misit,inquit, Deus Filium suum, factum ex muliere, ubi satis ostendit eo ipso missum Filium quo factum ex. muliere. Proinde mitia Patre sine Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum cum fecit ex femina, quod. utique non fecit sine Spiritu sancto. Item. Ambrosius lib. 2. de Spiritu sancto: Quis est que dicit: me misit Dominus et Spiritus ejus, nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores, ad est, Christus? ergo et Pater Filium misit et. Spiritus sanctus. Item idem Ambrosius iid. rursus: Datus est a Patre ut Isaias dicit: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est audeo dicere et a Spiritu Sancto, quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei Spiritus Domini super me, propter quod unzit me, evangelizare pauperibus misit me. Wem, Concilium Toletanum 1l. in eonfessione fidei: F//ws missus mom solum a Patre, sed a Spiritu sancto credendus est in. eo, quod per. Prophetam dicitur, et nunc Deus misit me, et SpiriLus ejus. Nec haec restringenda sunt ad Filium quoad humanitatem; tura. quia gratis id diceretur; tum quia ex discursu Augustini maxime patet eum loqui de Filio quatenus persona divina, et sic antiquioresipsum et Ambrosium intellexerunt. Unde et Scotus bene quwcst. pracedenti num. D. ait, postquam proposuisset illam expositionem de Filio, ut homo et incarnatus: Auctoritates Augustini videntur sonare non tantum de Christo homine, sed de Verbo, eo misso, quia incarnando, sicut ipse, scilicet Augustinus, dicil.
Dices cum Vasquez et Suarez, si illce auctoritales intelligerentur de Christo non quoad humanitatem, non posset probari contra Grecos quod Spiritus sanctus procederet a Filio, ex eo quod dicatur missus a Filio, sed hoc est absurdum. Respondeo, negando minorem, nam eum Magister, D. Thomas et alii plures Theologi dicant Filium, quatenus persona divina, missum a Spiritu sancto, quamvis non procedat ab illo; non male sane Greci similiter negarent ex hoc praecise sequi Spiritum sanctum procedere a Filio quod dicatur ab ipso missus, uf bene advertit Aversa supra; nec propterea desunt alice auctoritates et rationes, quibus convineantur.
Propter has auctoritates concedit Aversa missionem dari duplicem: unam propriam, qui exigit productionem persona: misse a mittente; et de hac non loquuntur hae auctoritates, cum certum sit Spiritum sanctum non posse mittere Filium tali missione, quandoquidem Filius ab ipso non procedat. Alteram impropriam, qua hoc non arguit, sed solum quod persona communicetur temporaliter aliis abs: que speciali modo; et de hae missione intelligit praedictas auctoritates et Magistrum, eosque qui ejus sententiam tuentur.
Sed contra hoc facit altera difficultas, quod non possit assignari ratio, cur missio proprie dicta requirat productionem activam in persona mittente, aut passivam in persona missa quoad proprium esse ejus; quemadmodum enim lapis possit ab aliquo proprie mitti, quamvis nec ab ipso, nec ab alio produceretur quoad esse reale ejus, per hoc solum quod produceretur w5? ipsius in alio loco de novo, eur non posset similiter una persona mitti ab alia per hoc quod produceret de novo aliquid, mediante quo communiearetur illa persona alicui, cui ante non communicabatur, verbi gratia, cur Pater non posset mitti a Spirita sancto per hoc quod Spiritus sanctus produceret unionem hypostaticam, qua mediante Pater fieret homo et appareret hominibus ? Propter hoc posset esse alia sententia in hae re, quae negaret requiri ad missionem proprie dictam processionem personae misse quoad esse reale, qui sane sententia esset facilis, nec haberet aliam difficultatem quam quod dicat Augustinus non solum non legi Patrem missum, cum tamen communicetur de novo per gratiam justis, et apparuerit olim Patribus, sed etiam. 4. de Trznit. cap. 20. asserat quod absurdissime diceretur a Filio missus quamvis incarnaretur. Ad hoc tamen responderi posset, quod loquatur Augustinus non de missione quacumque proprie dicta, sed de missione tali quali Pater ipse de faeto misit Filium, et Pater ac Filius Spiritum sanctum, hoc est de missione quasi auctoritativa, involvente non solum auctoritatem super missum, quantum ad communicationem ejus, sed etiam quantum ad esse proprium ejus.
Itaque juxta hoc duplex admittenda est missio et utraque propria: una auctoritativa, qua mediante et producitur persona missa quoad esse reale et communicatur aliis, et haec involvit processionem realem admittentem, juxta sententiam quartam. Altera, non ita auctoritativa, qua mediante fit communicatio tantum alii rei misse, et hoc non involvit processionem persona» misse, nec a mittente, nec ab alia, potestque per eam qualibet persona divina mitti et mittere juxta hanc ultimam sententiam.
Aliam adhuc insinuat Scotus quastione praecedenti, num. 2. acceptionem missionis quam supponit in questione praesenti; et est quod mn/iss?o sit manifestatio processionis persone, ita scilicet ut mtt sit manifestari personam procedere, quod non convenit omnibus personis, sed solis productis, nempe Filio et Spiritui sancto; m/tere vero sit. manifestare personam procedere quod convenire potest omnibus personis. Hanc acceptionem missionis colligit Doctor ex Augustino 4. de Trinit. 20. dicente: Miti est de Filio cognoscere quod a Patre est; et hoc modo explicat ac probabilem putat sententiam Magistri, requirentem in persona ;nissa productionem, non tamen ab omni mittente. Hzec explicatio cum fundetur in Augustino, non potest non esse pro- babilis,non autem videtur mihi intelligenda sic: ut sufficiat ad hoc quod dicatur milli persona divina quod cognoscatur ab alio procedere, alias quando Deus vellet revelare quod Filius a Patre procederet, diceretur mittere Filium; imo et quando unus homo revelaret alteri homini quod Filius procederet a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, dicendus esset mittere Filium et Spiritum sanctum. Non sic ergo explicanda est, sed ita, ut. mediante aliqua communicatione ipsius persone misse intelligatur ipsam procedere, unde missio erit talis communieatio persone, ut colligatur per illam communicationem quod illa persona procedat ab alia.
His suppositis de natura missionis divinarum personarum, et reliquas, qua de ea moveri solent, difficultates, et praesertim eam, qua ex hac praesenti quaestione proponitur difficultas, facile erit expedire, circa quam conclusio Doctoris est affirmativa, nimirum convenire Spiritui sancto missionem visibilem. Probatur ratione Doctoris, missio passiva, juxta ultimum modum dicendi de missione supra propositum, est talis communicatio persone alieujus, ut ea mediante possit cognosci personam missam procedere; ergo missio passiva visibilis est communi$1atio personcze mediante aliquo visibili effectu ex quo possit cognosci personam procedere, sed talis communicatio potest fieri respectu Spiritus sancti; ergo, etc. Probatur subsumptum, quia talis communicatio de facto fuit facta respectu Filii in ipsius Incarnatione; ergo potuit similiter fieri respectu Spiritus sancti a paritate rationis.
Et haec sane ratio probat possibilitatem missionis Spiritus sancti, non so- lum si accipiatur missio praedicto modo; sed quomodocumque accipitur missio visibilis, si competat Filio, ut manifestum est ex Scriptura competere, et ex Patribus pari modo sequitur manifeste missionem talem visibilem posse competere Spiritui sancto. At non propterea probatur quod de facto Spiritus sanctus missus sit visibiliter, unde hoc aliunde stabiliendum est hie, relicta probatione missionis visibilis Filii factae in Incarnatione, pro tertio Sententiarum. Probatur ergo de facto Spiritum sanctum missum fuisse visibiliter Joan. 1. Vid? Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et Act. 2. ubideseribitur Spiritus saneli adventus ad discipulos in specie linguarum ignearum. Ex quibuslocis habetur Spiritum sanctum communicatum fuisse in forma sensibili aliis, nimirum Christo in primo loco, et Apostolis in secundo. Et quandoquidem illa communicatio ipsius facta fuit a Patre et Filio, a quibus ipse ad intra procedit, sequitur illam communicationem ipsius habere rationem missionis secundum quamcumque acceptionem; issionis; sive scilicet dicatur missio person consistere principaliterin processione ad intra cum connotatione alicujus effectus temporalis ad extra, mediante qua persona missa esset aliquo speciali modo ad extra ubi ante non fuit; sive dicatur consistere principaliter in communicatione temporali et connotatione processionis ad intra; sive dicatur processionem ad intra quae connotatur in missione, debere esse a persona mittente; sive dicatur requiri quidem processionem ad intra, sed eam non debere esse necessario a mittente; sive denique dicatur nullo modo requiri necessario illam processionem; quidquid, inquam, ex his dicatur, patet communicationem Spiritus sancti praedictam habere veram rationem missionis.
Objieies, ut una persona divina temporaliter mittatur missione visibili, oportet eam speciali aliquo modo apparere in loco in quo ad alios missa dicitur, quo modo ipsa ante sic non fuit, cum non dicebatur missa, et quo modo etiam persone alie mittentes, qua tum misse non dicuntur, in eo loco illis aliis, nec apparent, nec communicantur. Sed non videtur in die Pentecostes Spiritum sanctum apparuisse aut communicatum fuisse discipulis alio modo quam ante; aut quam apparuit tum, et communicabatur Filius, qui tamen tum non mittebatur; ergo tum non erat missus Spiritus sanctus visibiliter. Et idem argumentum potest fieri de missione ipsius quaecumque alia vice, est enim eadem ratio. Probatur minor, quia nulla speciali ratione Spiritus sanctus conjungebatur istis linguis qua non conjungebantur Pater et Filius, omnes enim merito negant, praeter unum Tertullianum lib. de carne Christi, cap. 3. quod assumpserat Spiritus columbam in qua descendit super Filium, aut linguas, in quibus descendebat super Apostolos, hypostatice, sicut assumpsit Filius naturam humanam in Incarnatione. At non potest cogitari, qua alia speciali ratione conjungeretur istis linguis, qua Pater et Filius non conjungerentur, qui aeque conceurrebant et ad productionem ipsarum linguarum, et ad productionem cujuscumque effectus tum per eas in Apostolis producti, cum opera Trinitatis ad extra sint indivisa. Et si dieas hoc argumentum «que probare non dari mis- sionem invisibilem Filii aut Spiritus sancti; nec ullam omnino missionem ullius ex illis posse dari, nisi missionem per unionem hypostaticam, quia in nulla alia missione potest magis haberi specialis conjunctio eorum cum operatione temporali, aut effectu ejus visibili aut invisibili, quam habetur conjunctio specialis Spiritus sancti cum linguis. Noster Corduba quaest. 41. concedit totum et asserit non fuisse missum Spiritum sanctum proprie et peculiariter, quasi ipse solus tum mitteretur, et non Filius, sed tantum appropriate, eo modo scilicet quo opera sapienti: tribuuntur Filio, et opera potentiae Patri, et opera bonitatis Spiritui sancto; et idem similiter docet de missione invisibili personarum qua fiae per gratiam sanctificantem. 1mo Suarez, Aversa et alii dicunt, quando Filius aut Spiritus sanctus dicuntur mitti invisibiliter, unum ex ipsis non magis realiter mitti quam alterum, sed solum appropriate Spiritum sanctum dici mitti, quando communicatur aliquis effectus conducens ad amorem; Filium vero quando communicatur effectus aliquis conducens ad cognitionem, aut sapientiam.
Respondeo negando minorem, ad eujus probationem dico Spiritum sanc. tum specialiter, et solum ex divinis personis mediantibus illis signis visibilibus communicatum, quatenus illa signa non ex natura sua inirinseca, sed eo modo, quo nomina ex instituto divino significabant Spiritum sanctum. Quemadmodum enim dicimus Spiritum sanctum esse sape in ore et corde alicujus, qui de ipso sepe cogitat et loquitur, quia in corde et ore tales sepe sunt cogitationes et verba significantia Spiritum sanctum, cur similiter non posset dici Spiritus sanctus partieulariter esse, ubi esset signum institutum ad ipsum repraesentandum. Itaque Spiritus sanctus non i aliter dicitur visibiliter missus ad: Apostolos, nisi quatenus mittebatur ad illos signum sensibile ex instituto significans et supponens pro Spiritu sancto, et habens etiam, quod fortassis ulterius requiritur, talem connexionem eum ipsa praesentia reali Spiritus sancti, ut, si ipse alias ratione immensitatis su: non esset ibi presens, ubi esset istud signum; et si etiam posset esse praesens, absque eo quod Pater aut Filius essent praesentes, ob institutionem et ordinationem particularem Dei, esset praesens posito illo signo. Qua ratione explicat Suarez praesentiam realem quam haben! omnes tres persone, ratione graticde sanctifieantis, mediante qua invisibiliter mittitur Filius et Spiritus sanctus ad justum, et donatur ipsi Pater; qui etiam simul cum ipsis mitteretur si ad intra procederet, et non potest mitti propterea quod non sit sic procedens, potest tamen dari et donari.
Quaeritur autem hic, an missio visibilis persone facta mediante signo sensibili, habeat necessariam connexionem eum missione invisibili facta per gratiam sanelificantem? Et respondendum negative, neque enim est unde colligatur talis connexio; et certe quando missus fuit Spiritus sanctus in specie columbae ad Christum, non contulit ipsi aliquam gratiam, qui semper a nativitate omni gratia ipsi competente plenus erat. Quod si dicatur missus tum Spiritus ad Joannem Baptistam, aut multitudinem ibi prcesentem, nullum est indicium unde colligatur datam fuisse gratiam ali- quam novam sanctificantem, aut Joanni, aut multitudini illi.
Queritur ulterius: Quoties missus est visibiliter Spiritus sanctus ? Respondeo primo ipsum missum fuisse in spe-- cie columba, Joannis 4. Secundo sub specie nubis lucide, quae apparebat in transfiguratione Domini, ut tenet cum Augustino epist. 102. S. Thomas 3. parl. quaest. 45. Tertio quando post resurrectionem Christus intonuit ad discipulos et in eos insufflavit ae dixit eis: Accipite Spiritum sanctum, secundum eumdem Augustinum 4. de Trznztate cap. 20. Quarto in die Pentecostes in forma linguarum ignearum. Quinto satis probabiliter,quamvis non tam certo, quando in initio Ecclesicx ad confirmandos fideles dabatur Spiritus sanetus per impositionem manuum Apostolorum; quod enim illa datio Spiritus sancti fieret mediante signo sensibili, innuunt verba Petri Aetor. rr. Cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. H:e sunt missiones visibiles, de quibus in Scriptura fit parlicularior mentio: an autem alic faet:e sint, et incertum est, et scitu parum necessarium.
(b) Ad primam rationem, eie. Respondet ad argumenta principalia, quorum primum est, quod Filius, secundum Augustinum, dicatur minor Patre inquantum factus est, et in tantum factus in quantum missus missione visibili Incarnationis, in qua factus est; ergo si Spiritus sanctus missus fuisset visibiliter, esset minor Paire, sed hoc non admittitur; ergo nec admitli debet quod sit missus visibiliter. Respondeo negando consequentiam et, assignando disparitatem, quia Filius missione sua visibili factus est homo, assumpta hypostatice natura humana; unde per communicationem idiomatum quaecumque :praedicata dicuntur de homine, de ipso etiam dici possunt; quare, eum quatenus homo sit minor Patre, propterea simpliciter minor Patre dici potest propter missionem illam visibilem. Et similiter etiam dici posset de Spiritu sancto quod esset minor Patre, si sic missus esset, ut uniret sibi hypostatice naturam aliquam creatam. At de facto, quia supponunt omnes, praeter Tertullianum supra citatum, quod sic sibi non univerit ullam naturam, propterea quamvis missus sit visibiliter mediante signo visibili, non debet dici minor Patre.
(c) Et concedo quod frustra esset, etc. Respondet ad secundum argumentum, quod clarissime proponitur in littera, concedendo necessariam esse revelationem praeter applicationem signi sensibilis, in quo mitteretur Spiritus sanctus, ut mitti cognosceretur idem Spiritus sanctus; sicut etiam, nisi accideret alia revelatio prater unionem hypostaticam productam in Incarnatione,non cognosceretur missa esse ulla persona divina; et si cognosceretur aliqua esse missa, non cognosceretur particulariter esse missum Verbum potius quam Spiritum sanctum. Ita similiter quamvis missus esset Spiritus sanctus, non tamen cognosceretur esse missus a vidente signum illud sensibile in quo mitteretur, cum ex natura rei nulla possit esse particularis connexio talis signi, verbi gratia, columbe aut lingue ignec, cum Spiritu sancto potius quam cum Patre et Filio, nisi revelaretur specialiter quod Spiritus sanctus esset missus in tali signo. Cum autem dicitur in argumento quod signum sensibile esset impedimentum revelationis percipiendc, et consequenter quod non esset adhibendum. Hespondet Doctor quando sensus externus ! versatur circa idem objectum, circa quod versatur potentia interna non distrahi, sed potius colligi potentiam internam, quae nullo modo per hoc avertitur a consideratione istius objecti; sed potius averti posset, si potentia externa consideraret aliud objectum, quia per species istius alterius objecti, quae ex perceptione ejus externa facile possent excitari in potentia interna, posset illa potentia interna a consideratione quam ante habuit averti; et hinc solent aliqui claudere oculos quando considerant interne aliqua, ne objecta, quae objicerentur oculis apertis, ab illa consideratione eos abducerent; et si objecta externa adessent quae ordinata essent ad repraesentanda objecta interne eonsiderata, tum solent aperire oculos et aspicere illa objecta, ut sic majori eum attentione advertant ad illa objeeta interne considerata. Itaque quandoquidem signum visibile aut sensibile, in quo mitteretur Spiritus sanctus, haberet esse ex instituto repraesentativum ipsius, ut constaret per revelationem sive externam sive internam, non solum non distraherentur homines a consideratione praesentia Spiritus sancti, sed potius eo viso reducerentur ad memoriam praesentis ejus, et facilius possent remanere in illa consideratione; unde ex hoc ipso capite colligi potest congruitas missionis visibilis, de qua haec modo dicta sufficiant.
On this page