Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Titulus quaestionis licet sit tantum de charitate simpliciter, tamen intelligitur de qualibet forma intensibili et remissibili. Et. sic quaeritur per exemplum : Pono,quod charitas sit intensa ut quatuor, et quod intendatur ut sex, an quando intenditur ut sex, corrumpatur tota illa ut quatuor, ita quod de novo generetur charitas utl sex? Et hoc idem dico de qualibet alia forma intellectuali. Similiter est eadem difficultas de remissione, an charitas ut sex si fiat remissa ut quatuor ? an tota illa ut sex, corrumpatur et creetur nova charitas ut quatuor? an tantum duo gradus charitatis ut sex, corrumpantur? et sic de alia forma remissibili dico idem.

COMMENTARIUS.

(b) Hic dicitur, etc. Hac est opinio Goffredi Quodlib. 7. q. 1. et sequacium ejus, qui tenent quod in augmento totum praeexistens corrumpatur, et similiter in decremento et novum generetur, eo modo quo exposui in titulo quastionis. Et probat duobus mediis : Primo quia quando forma intenditur, tunc forma movetur a forma minus intensa ad formam magis intensam, ita quod forma minus intensa est terminus a q«o motus, et forma magis intensa est terminus ad quem motus. Sed terminus «aemp; quo et terminus ad quem, sunt incompossibiles ex quaento Physic. ergo, etc.

Dico, quod terminus « quo, et terminus ad quem motus sunt duplices, scilicet formales et concomilantes. Primi (si est motus acquisitivus) sunt privatio et habitus, et sic subjectum existens Sub charitate ut quatuor, movetur a privatione charitatis ut duo, tanquam aemp; termino a quo ad charitatem ut duo, tanquam ad terminum ad quem, et isti sunt incompossibiles. Si vero est motus deperditivus, tunc aliquid movetur, puta a charitate ut sex, ad privationem illius. Secundi, quando movetur a charite ut quatuor tanquam a termino a q*«0, ad charitatem ut sex tanquam ad terminum ad quem, et sic charitas ut sex, et charitas ut quatuor sunt compossibiles, et sic patet solutio argumenti.

COMMENTARIUS.

(c) Contra istam positionem. Argumentum stat in hoc, supponendo primo, quod charitas sit principium actus meritorii. Secundo, quod per actum meritorium in eodem instanti quo elieitur, augeatur charitas. Et tunc ultra quaero in instanti A elicitur actus meritorius a charitate, et in eodem instanti augetur charitas. Aut ergo charitas praeexistens, et habetur propositum, quod in augmento non corrumpatur praeexistens ; aut. generatur nova eharitas perfectior praeexistens, et tunc sequitur quod actus meritorius in instanti 4 erit a charitate non existente in instanti A. Et sic non ens posset producere ens, quod est falsum; si dicatur, quod non augetur in instanti A, quo elicitur actus, sed post non potest effugere de habitibus naturaliter acquisitis, et de istis eo modo fiet argumentum sicut de chariLate.

(d) Sequitur quod actus augmentativus habitus non elicietur ab habitu, sed a sola potentia, quod videtur inconveniens.

Hoc debet sic intelligi, supponendo quod voluntas habeat habitum justitiae intensum ut novem, et aliquis actus elicitus post illum habitum intendat illum ut decem, si ille actus est causatus a potentia et ab habitu, tunc in eodem instanti quo causatur, intendit habitum aut praeexistentem, et habeo intentum ; aut producit novum habitum justitiae. intensum ut decem, et tunc ille actus erit a sola potentia et non ab habitu, quia in eodem instanti quo elicitur habitus praeexistens non est. Hoc autem est inconveniens quod sit a sola voluntate, quia tunc esset imperfectior alio actu, qui esset a voluntate et ab habitu et non augmentativo illius habitus, quia actus elicitus a potentia habituata agente aequali conatu, est perfectior illo, qui est a potentia sola. Et tunc sequitur quod actus augmentativus ut decem, qui est imperfectior actu non augmentativo, possit causare habitum justitice intensum ut decem, et sic imperfectius causabit omnino perfectius, et hoc est quod innuit Doctor.

(e) Secunda via. Haec positio secundae vie consistitin hoc, supponendo primo quod actus voluntatis, puta primum velle justum, potest esse perfectius decimo velle elicito a voluntate. Secundo suppono, quod justitia habitua- lis sit in voluntate ut novem. Certum est quod neque per velle primum, neque per secundum potest fieri intensum ut decem, sed per decimum velle. Aut ergo decimum velle intendit habitum justitie praeexistentem, et habeo propositum, aut causat novum habitum justitiae intensum ut decem ; ergo actus imperfectior potest causare habitum perfectum, qui non potest causari ab actu perfecto, quod est inconveniens, et hoc est quod dicit Doctor in ista ratione.

(f) Si dicatur quod praecedentes actus elicit a charitate maneant in acceptatone divina, sed non in se cum transeant, nec in alio impresso a se, puta in alio causato a se vel ab eis ; et si hoc sit verum, tamen non potest coneludi de habitu naturali, ut patet per rationem nunc factam.

(g) Praeterea ratio non solvitur. Patet ista ratio per illam nunc superius dic tam, quia si sit calidum ut novem, et adveniat sibi calidum ut unum, quaero aut intendit praeexistens, et habeo intentum ; aut causat calidum ut decem, et hoc est impossibile, quia est imperfectius calido ut novem, et a fortiori calido ut decem.

(h) Nec potest evadi hoc per ordinem. Ista evasio stat in hoc, puta, quod lignum si debet fieri album ut decem, prius fit album ut unum, et deinde fit album ut duo, et corrumpitur album ut unum, et causatur novum album ut duo; et similiter si fit album ut tria, corrumpitur album utduo, et causatur novum ut tria, et sic deinceps, et non posset causari album ut tria, nisi prius esset causatum album ut unum vel ut duo, licet non maneant illa quando causatur album ut tria.

(1) Non valet, inquam, haec responsio. Quia si calidum ut octo adveniat calido ut novem, ita quod calidum ut octo adveniens calido ut novem, fiat calidum ut decem. Aut ergo calidum ut oclo intendit calidum ut novem praexistens, et calidum ut novem corrumpitur, et calidum ut octo causat calidum ut decem ; ergo imperfectius causabit perfectius, quod est falsum.

(k) Tertia via. Hic arguit a simili, quia dicunt isti, quod eadem est ratio in intensione et remissione, quod scilicet semper praeexistens corrumpitur, ut dixi in titulo quaestionis. Et ratio clara est.

(l) Quarta via sumitur ex hoc. Haec ratio stat in hoc, quia Aristoteles concedit in accidentibus magis et minus eodem modo quo non est substantia. Si enim diceretur substantiam esse magis, quia recipit nobiliorem formam aliam simpliciter a prima, ut si lignum est album ut quatuor, dicitur magis album quando est ut sex, non quod illa albedo ut quatuor fiatintensa ut sex. Sed quia corrumpitur illa albedo ut quatuor, et causatur una utsex, hoc idem erit in substantiis, quia una, quae est sub forma ligni ut quatuor, et illa corrupta fit sub alia forma ut sex, et sic eo modo erit magis et minus. Si ergo vult esse magis et minus in accidentibus, ex haec vult quod idem accidens potest intendi et remitti, et hoc est quod dicit.

(m) Quinto arguitur per hoc. Argumentum stat in haec, supponendo aliqua. Primo, quod detur aliqua natura ut natura, quae sitspeciesspecialissima, puta albedo ut albedo. Secundo, quod quando aliquid albedini ut albedo advenit, puta aliquis gradus, tunc praeexistens corrumpitur et fit albedo ut duo; et similiter quando advenit al- bedini ut duo, corrumpitur illa ut duo, et fit ut tria. Albedo ut duo est ipsa essentia albedinis, patet, quia constitutum ex duobus praedictis est albedo per se et essentialiter perfectior albedine ut albedo, quia, per te, gradus non adveniunt proexistenti. Si ergo albedo ut duo essentialiter sit perfectior albedine ut albedo, tunc illa ut duo predicabitur de ista albedine ut duo per se, et de illa ut duo per se, et sic erit species inferior albedine ut albedo, quod est inconveniens. Nos autem ponimus albedinem ut albedo, esse speciem specialissimam, et praedicari per se de albedine ut duo, et albedine ut quatuor ut sex vel ut octo, quia isti gradus adveniunttantum albedini singulari et existenti, et fiunt unum per se, tamen albedo ut albedo, dicit totam essentiam omnium istorum.

Et si dicatur, nonne albedo ut duo praedicatur de ista ut duo?

Dico, quod non secundum rem, ut sequitur ex alia opinione, sed tantum secundum nomen, sicut canis; ectera patent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1