Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

COMMENTARIUS.

(a) Contra illud. Quia dicit Henricus quod licet persona qua est in alia, sit illa secundum partem, quia secundum essentiam, tamen illa persona in qua est alia, quasi continetillam secundum se totam. Contra hoc arguit Doctor et probat primo, quod persona secundum se totam continet aliam, quia illa alia est in illa secundum se totam. Et supponit unum, quod personam esse in alia, et econtra, dicit relationem communem, quae dicitur communis, quia est inter extrema ejusdem rationis, ut similitudo et aequalitas, praesentialitas, amicitia et hujusmodi. Cum enim dicimus quod una persona est in alia, accipimus in proposito esse perfecte praesentem illi, et e contra. Qum ergo hee praesentialitas requirat extrema ejusdem rationis, id est, quod requirit fundamentum ejusdem rationis in extremis, qua sic referuntur ; ergo si una dicitur praesenssecundum partem, et alia similiter ; et si una secundum se totam, et alia similiter.

(b) Secundo sic : Quando aliquid dici- tur esse in alio, etc. Haec ratio probat quod una persona. non dicatur esse in alia secundum partem, et tota ratio clara est, et clara sunt cetera.

COMMENTARIUS.

(e) Ad primum dico, etc. Hic dicit aliqua. Primo, quod non sequitur, ut si aliquid alieui primo conveniat, conveniat parti, maxime in heterogeneis. Et sic licet Filio conveniat primo esse in Patre (accipiendo esse in, ut est suppositi perfecte praesentis Patri) non tamen convenit Patri; et sic non sequitur quod essentia sit in Patre, vel filiatio, ut esse in dicit suppositum esse praesens Patri, et e contra. Secundo dicit, quod etiam licet aliquid conveniat alieui primo, non autem sequitur quod aequaliter cuilibet parti, quia forte. potest competere uni parti et non alteri, ut intelligere primo competit homini, et tamen non competit eorpori, quia corpus non intelligit, sed forie anima, licet tamen haec sit impropria, anma intelligit, ut est conjuncta corpori, ut patet a Doctore in 4. dist. 44. Et posito etiam quod compe- tat animae, non tamen competit homini,quia anima, quia tunc sibi competeret per partem.

Si dicatur, nonne homo intelligit per animam ?

Dico, quod licet anima sit proxima ratio qua intelligere competit homini, sicut risibile per animam, non tamen sequitur quod primo intelligat per animam, quia intelligere primo sequitur totum ecnjunetum. "Tertio dicit, quod posito quod intelligere competat primo homini, et nullo modo corpori nec anima, non tamen sequitur quod si anima est ratio formalis inharentice hujus praedicati, quod etiam corpus sit talis ratio. Sic est in proposito, quia licet Filius sit in Patre secundum se totum, non tamen filiatio et. essentia sunt in Patre, et si essentia sit ratio formalis quare Filius sit in Patre, non tamen sequitur quod sit filiatio. Caetera patent.

COMMENTARIUS.

(d) Quantum ad secundum articulum dico. in isto articulo habetur, quod nec sola essentia est ratio talis praesentialitatis nec sola proprietas, sed utraque, quia perfecta praesentialitas aliquorum requirit distinctionem realem illorum inter se, et perfectam unionem persona; ergo per proprietates sunt realiter distincte, et per essentiam divinam perfectissime unite, et sic sunt sibi ad invicem perfectissime praesentes.

COMMENTARIUS.

(e) Quantum ad tertium, etc. Contentum est aliquid. continentis, et non e contra, ut patet, quia genus continetur in specie, ut pars essentialis, et non e converso ; et pars integralis continetur in toto integrali, ut pars, et non e converso. Et breviter vult dicere quod in illis modis non est mutua continentia ejusdem rationis, sicut est in modo essendi in praesentiali, quia eo modo, quo Pater est perfecte praesens Filio, et Filius Patri. Caetera patent.

(f) Cum confirmatur. ratio per illud Philosophi 6. Physic. de indivisibilibus, quod sicut indivisibile non distinguitur ab indivisibili, nisi sit extra illud, quia duo indivisibilia simul posita non faciunt majus, imo nec infinita ; eum ergo persone in divinis sint indivisibiles, si sunt. simul non sunt distinetz:e. Hzec ratio non concludit, tum quia non est simile de indivisibili in quanfitate, et de indivisibili in substantia ; tum etiam quia non sequitur quod si essent duo indivisibilia simul, quod non essent distincta inter se, tantum enim sequitur quod non essent distincta situ, per se autem non habent sitam, ut patet.

(g) Ad secundum dico. Responsio stat in hoc. Primo, quod si plura concurrunt in aliquo realiter, quod non est intelligibile ipsum non componi ex illis; et sic essentia divina eum proprietate componeret ipsam personam, si proprietas illa esset formaliter in essentia divina et realiter distincta ab illa. Secundo, cum dicimus quod persona est in alia persona, non dicimus quod sit illa formaliter, nec pars illius et distincta realiter ; sed sic dicimus quod est unum suppositum realiter distinctum ab alio quod perfecte est in alio, id est, quod perfectissime est praesens illi.

(h) Ad tertium, dico quod quando abstractum, etc. Et tunc-ista propositio est neganda, filiatio est in Patre, et tunc prima consequentia non valet, arguendo sic : In Patre est Filius; ergo in Patre est filiatio, quia in antecedente aecipitur esse n per perfectam praesentialitatem, in consequente autem per informationem, et sic palet responsio. Et cum dicit circ a finem : Acezpiendo esse in, pro ineristentia. intima, - non sequitur : ergo. Pater est Filius, sed est fallacia acquivocationis, quia eum dico, paternitas intime inexistit Patri, id est, quod perfectissime et intime est prasens Patri. Et cum infertur, quod si paternitas perfectissimeinexistit Patri, modo praeexposito ; ergo Pater est Filius, infertur de inexistentia formali, ac si paternitas formaliter inexisteret Patri, et sic patet.

(i) Ad quartum. Hic notantur plura. Primum, quod quando A habet habitudinem aliquam ad Z7, et 57 habet similem habitudinem ad C, et hoc est verum in relativis superpositionis et suppositionis, licet non in omnibus, et hoc tenet secundum rationem prioris et posterioris, ut patet infra. Ut sicut se habet abavus ad avum, ita avus ad patrem meum; ergo sicut pater meus est prior me, ita avus est prior patre meo, et abavus avo meo, et sic semper procedendo, et per consequens prior me. Non valet autem convertendo, id est, quod sicut se habet avus meus ad patrem meum, ita pater meus ad avum; ergo sicut avus erit prior patre meo, ergo et paler meus erit prioravo meo, quia tunc sequeretur quod idem esset prior seipso. Secundum est, quod propositio prius dicta, non est vera in relativis e quiparantis, quia sequeretur quod idem esset sibi simile, et si debet esse vera, oportet addere istam specificationem, seilicet. omni alii a se, sic dicendo: Quidquid est simile Socrati, est simile omni alii a Socrate simili Socrati, ut palet in textu. Tertio addit, quod medium ad quod comparantur extrema sit limitatum, ut patet in textu. Quarto addit, quod sic arguendo, tenet de priori et posteriori in essentialiter ordinatis, in ratione prioris et posterioris, non autem in aliis conditionibus consequenlibus prius et posterius, ut mediate, vel immediate, quia non sequitur; pater meus est immediaie prior me, et avus est immediate prior patre meo ; ergo avus meus est immediate prior me, et sic palet responsio ista. Et argumentum non est ad propositum, quia cum dico, Filius est in Patre, et Pater in Filio, tantum dico perfectam praesentialitatem ad invicem, et non dico aliquem ordinem essentialem inter Patrem et lilium in ratione praesentialitatis, ut supra dixi.

Ad aliud concedo quod Deus est in Deo, etc. Negatur consequentia propter fallaciam consequentis, quia in prima ly Deus, qui sequitur prepositionem in, non confunditur, et ideo potest stare pro aliquo supposito indeterminato indeterminate. In consequente veroly Deus, qui sequitur ad distingui, confunditur, propter negationem inclusam in distingui, et sic est fallacia consequentis, arguendo a termino non distributo ad eumdem distributum, ut patet, quia non sequitur: Animal est genus; ergo omne animal est genus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2