Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) De primo, Philosophus, etc. Sunt aliqua notanda. Primo quod quando dicit, quod relato similitudinis, aequali- tatis et identitatis in creaturis fundatur super unum, ut album, est simile alteri albo, sic debet intelligi, quod non fundatur similitudo super albedine communi, sed sic similitudo fundatur in A albo, et terminatur ad B album, id est, quod similitudo fundatur in A quod est simile, et unum unitate specifica cum B. Et sicut dixi de similitudine, idem dieo de aequalitate et identitate, et proprie aequalitas, similitudo, identitas, fundantur super unitate specifica speciei specialissimae? modo praeexposito. Hoc tamen magis patebit praesenti quae - stione, respondendo ad quedam argumenta Gregorii et Occham et Alphonsi. Secundo quanto fundamentum est perfectius in pluribus et magis unum in illis, tanto ceequalitas fundata in illo erit perfectior, et sic aequalitas in divinis est perfectissima, quia fundamenLum est formaliter infinitum et simpliciter indivisum in tribus personis. Est enim ibi perfecta distinctio personaram aequalium, et p rfectissima idenlitas fundamenti secundum quam dicuntur aequales. Cetera sunt usque ad illam difficultatem, qua habet solvi in[Ira dist. 31. hujus. Et sic patet tota ista questio ex se, nec volumus amplius in his faeilibus immorari, sed procedamus ad responsionem argumentorum.
(b) Ad argumenta, ibi: Et s nomen quantitatis. Vult dicere Doctor quod, proprie loquendo, quantitas accipitur pro quantitate molis, et non virtutis, appropriate vero dicitur quantitas virQualis. Magnitudo vero, proprie loquendo, accipitur pro magnitudine virtulis, appropriate vero pro magnitudine molis, et hoc est, quod dicit.
(c) Ad primum respondeo, quod magnitudo est equivocum, etc. Vult dicere, quod magnitudo potest accipi duplici- ter. Uno modo absolute, ut distinguitur contra multitudinem, qua est species Quantitatis, et sic talis magnitudo est species Quantitatis e£. non transcendens. Alio modo respective, scilicet ut com paratur ad parvitatem. in concreto vero dicuntur parvum et magnum, et hoc modo magnitudo est transcendens, et sic potest applieari ad divina.
(d) Ista distinctio satis habetur a Philosopho. Ab ipso expresse habetur 10. Metaph. text.com. 20. ubi vult quod z2gnitudo opponatur unztat?, et non paucitati. Et arguit ibi quod non paucitas, quia tunc si opponitur unitati et paucitati, sequeretur quod unitas esset paucitas, etc. Nam Aristoteles accipit multitudinem uno modo absolute, et sie opponitur unz/ati, et multum opponitur uni. Alio modo respective, sicut dicimus,quod majus opponitur minori, et sic multitudo est saequivocum ad unum et ad paucum. Cetera patent usque in finem.
Circa istam questionem primam dist. 19. arguit Oecham contra multa dicta Scoti. Et primo contra hoc quod, dicit, quod wn(as est prozima ratio fundandi sequalitatem et non res illius generis.
Primo, quia illud, quo posito eum termino, ponitur relatio, etiam et omni alio, ecireumscripto est proxima ratio fundandi illam relationem. Sed posita quantitate hae et quantitate illa, omni alio eireumseripto, ponitur aequalitas vel aequalitas; ergo quantitas est proxima ratio fundandi wqualitatem vel ineequalitatem. |
Secundo, posita hac albedine et illa, ponitur haec similitudo; ergo haec albedo est, proxima ratio fundandi.
Tertio, res alicujus generis potest immediate fundare relationem simili- tudinis vel aequalitatis vel identitatis, sicut relationem alterius modi. Sed res alicujus generis potest esse ratio proxima fundandi relationem alterius modi. Major patet, quia talis relatio immedialius convenit sibi. Unde secundum quantitatem aequale vel incquale dici, est proprium Quantitati; ergo ista immediatione sibi convenit.
Quarto, quaero de illa unitate, quae est ratio fundandi, aut est unitas realis numeralis, aut unitas specifica, non unitas specifica, tum quia unitas specifica non est aliqua res distincta quoeumque modo ab individuis, et per consequens non potest esse $1atio fundandi unam relationem numero; tum quia una relatio habet unam rationem fundandi numero, quia sicut relatio in eommuni ad rationem fundamenti in communi, ita relatio una numero ad ralionem fundandi unam numero. Nec potest dici, quod illa unitas sit unitas numeralis quia quaero de illa numerali, aut est idem realiter cum Socrate, qui est fundamentum remotum identitatis, aut aliud realiter, aut ens rationis? Si detur primum, ergo res de genere Substantiae est proximum fundamentum, et habetur propositum. Si detur secundum, oportet quod sit accidens; sed manifestum est. quod nullum potest dari, quia nec quanlitas, nec qualitas, et sic de aliis. Si detur tertium, .ergo ens rationis esset proxima ratio fundandi relationem realem, quod est impossibile.
Si dicatur, quod illa unitas esteadem realiter, cum Socrate, distinguitur tamen formaliter, ideo est in genere Substantiae, non per se, sed reductive.
Contra, quia nihil in creaturis distinguitur formaliter, quin distinguatur realiter. Item, illud est proximum fun- damentum identitatis, quod est idem identitate, sed individuum per se existens est primo idem, etc.
Secundo principaliter arguit contra: illud Doctoris, scilicet quod 2s/z re/ ationes large sumpta sunt (ranscendentes, aut intelligitquod relatio similitudinis, qua Socrates est similis Platoni, et relatio aequalitatis, qua unusAngelus est equalis alteri vel ingqualis, et sic de aliis; aut hoc commune semz/itudo, aut hoc commune zqualttas est transcendens. Si primo inodo, haec videtur contra principia sua esse, quia alibi probat quod similitudo est realiter differens a fundamento per hoc, quod fundamentum potest essesine similitudine, et impossibile est idem separaria seipso. Eodem modo arguo in proposito, quando unum potest esse sine alio, illa distinguuntur realiter; sed Angelus potest esse sine similitudine, quia destructo alio Angelo, non est similitudo; ergo illa "similitudo differt realiter ab ipso Angelo. Et :ex hoc arguo ultra: ista similitudo si differt ab Angelo, oportet quod sit aeeidens, et per consequens est in determinato genere, et non nisi in genere Relationis; ergo non plus est ista relalio transcendens quam quaecumque alia.
Confirmatur ratio, quando quodlibet contentum sub aliquo communi, est per se determinati generis, illud commune est per se determinati generis; sed qualibet talis similitudo in creaturis est determinati generis, ergo, etc. Ex isto palet, quod licet ens diversorum generum possit esse fundamentum istarum relationum, non sequitur istas relationes non esse determinati generis. Sicut ex hoc, quod secundum aliquos, qualitas est in rebus diversorum generum subjective, non potest argui quod qualitates illa. non sunt generis determinati. Si intelligit secundo modo, hoc non potest dici, nisi quia est commune aequalitati divinarum personarum, et aliis aequalitatibus creaturarum; sed ita posset poni unum commune aqualitati fundatae super quantitlatem, et aequalitati divinarum personarum, et per consequens tunc esset transcendens iliud commune sicut secundum, et hoc quia nulla est ratio ad probandum qnod relationes aequalitatis, idenlitatis et similitudinis stricte sumptis, sint magis in genere Re$1atio - nis, quam ad probandum de aliis relationibus identitatis, aequalitalis et similitadinis, quae fundantur in aliis rebus alioram Praedicamentorum.
Respondeo breviter ad omnes rationes GulielmiOecham. Et primo declaro aliqua, sive primo praemitto aliqua, quibus praemissis, patebit responsio ad Oecham. Primo ergo praemitto, quod respecta similitudinis est duplex fundamentum, ut etiam patet in littera Doctoris, scilicet. remotum et proximum. Exemplum, duo alba sunt realiter similia; fundamentum remotum est albedo in utroque albo; fundamentum proximum est unitas albedinis in qua conveniunt ista duo alba. Similitudo ergo fundatur in unitate reali speeifica albedinis, ut in fundamento proximo, sic intelligendo quod ratio proxima fundandi talem similitudinem, est unitas albedinis specifiece.
Si dicatur, nonne album A est fundamentum similitudinis terminate ad album, Z2, et album Z est fundamentum alterius similitudinis terminate ad album 4, et sic album A non est simile sibi, sed albo Z, et sic non oportet ponere unitatem albedinis in communi. Dico quod hoc nihil est, quia capitur similitudo dupliciter, scilicet formaliter, et sic album A est simile similitudine albo B, et e contra; et fundamentaliter, quae est ratio proxima fundandi similitudinem, supple, quae est ratio proxima quare album 4, est simile albo £. Et certum est quod non potest dari alia ratio proxima nisi unitas albedinis, in qua ista duo alba conveniunt realiter.
Si dicatur, quod album A seipso est simile, et album 7, seipso est simile, hoc non valet, quia tunc esset facilis responsio, et in onnibus possumus dicere, quod quia falis natura, etc. Sequeretur etiam, quod similitudo non fundaretur super uno, sed super duobus, quod est contra Aristotelem 5. Metaph. c. Ad aliquid. tezt. c. 20. ubi sic ait: Et dicitur etiam alio modo aequale, simile et idem, sunt igitur eadem. Omnia enim ista dicuntur secundum unum modum, quia referuntur ad unum. Sunt quedam igitur eadem, quorum substantia eorum est una, etl. similia, quorum qualitas est una, et unum est principium numerorum, et mensura eorum. Hec ibi. Et ibi expresse Commentator vult quod dicantur similia, aequalia et eadem, quia conveniunt in aliquo, vide ibi. Certum est ergo, quod ex quo non conveniunt realiter in uno numero, quod convenire dicuntur in uno specie.
Praeterea, ex quo per Aristotelem 7. Phys. text. com. 29. in specie atoma fit comparatio, secundum magis et minus tantum fiet in specie specialissima et non in genere, ut diffuse declarat Commenlator ibi. Tunc ergo quaeritur, quare unum album est magis simile alterialbo quam aliud? Nullaalia causa potest assignari, nisi quia magis participat albedinem communem utrique, patet; ergo ex quo duo individua alba sunt similia, sequitur quod conveniunt in unitate specifica albedinis, qua est simpliciter ratio fundandi similitudinem. Non tamen intelligo quod albedo sic in communi, ut abstrahit a singularibus, fundet immediate similitudinem realem, quia hoc est impossibile, quia ut sic, habettantum esse possibile; sed intelligo sic quod ratio formalis quare unum potest dici simile alleri, est, quia utrumque conveniunt in una natura specifica albedinis. Nec intelligo quod prius fundetur iu tali unilate communi, et mediante illa in unitete numerali, sicut albedo immediate fundatur in superficie, et mediante illa in substantia, quia tunc oporteret albedinem in communi habere existenliam propriam sicut et superficies; sed similitudo albi A4 fundatur super A ut in fundamento proximo non absolute, sed inquantum convenit cum alio albo, puta P in unitate specifica albedinis, et si fundamentum proximum esset unum numero, exemplum esset magis clarum. Sicut enim dicit Doctor in primo dist. 31. et in quodl. quaest. 6. quod inter Patrem, et Filiam est perfectissima similitudo, quia tam fundamentum remotum quam proximun est unum numero, et illud idem numero est perfectissime in tribus; sic dico in proposito, quod si posset dari una albedo numero, qus esset realiter communis duobus albis, in qua realiter convenirent, tunc secundum eamdem albedinem numero communicabilem essent realiter similia, sic quod albedo esset fundamentum remotum, et inquantum una in illis duobus albis, esset. fundamentum proximum; ergo nune si duo alba sunt realiter similia, conveniunt in albedinis unitate in com- muni, modo praeexposito, tanquam in ratione proxima fundandi, etc. Idem dico de aequalitate et identitate. Et ex his praemissis patet quid sit respondendum ad Occham.
Ad primum de illis quantitatibus, dico quodsi illzte quantitates non essent ejusdem speciei specialissims, quod non dicerentur formaliter aequales, quia ibi nonesset proximum fundamentum aequalitatis, sive proxima ratio fundandi aequalitatem.
Ad aliud de albedine hac et illa, lico similiter quod essent similes inquantum essent una $1atio proxima fundandi similitadinem, eo modo quo supra exposui, et si non convenirent in unitate speciei specialissim:e, nullo modo dicerentur formaliter similes.
Ad aliud patet similiter ex supradic-- tis. Ad aliud, cum quaerit de illa unitate, an sit unitas realis numeralis, an specifica, dico quod in creaturis est unitas specifica.Et cum dicit, quod illa non est realis, dico quod hoc habet probare, nec hoc sufficienter probavit, ut patet. videndo rationes, quas facit in primo dist. 2. et magis patebit in dist. 3. quast. 4. secundi Doctoris Subtilis, ubi resolvit. omnes rationes Occham, et aliorum negantium posse dari praeter opus inlellectus unitatem nature minorem unitate numerali. Vide ibi. Sed in divinis, dico quod talis unitas realis, quae est proxima ratio fundandi similitudinem et aequalitatem, est unitas numeralis, ut i2/ra patebit a Doctore dist. 31. et ibi exponam. Et eum ultra dicit quod una relatio numero habet unam rationem fundandi numero,dico quod si intelligit de ratione proxima, negatur, ut supra patuit.
Ad alia motiva de aequalitate et simi- litudine transcendenti, dico quod concesso quod illa similitudo sit distincta realiter ab ipso Angelo, et concesso ex consequenti quod sit accidens reale, negatur tamen quod illud sit determinali generis (tenendo semper quod illud dicitur transcendens, quod est commune pluribus Predicamentis) hujusmodi erit similitudo et aequalitas, ut fundantur in pluribus rebus diversorum Praedicamentorum, nec oportet hie multam insistere, etc.
Alphonsus in primo, respondet ad argumenta facta ex fundamentis Sooti, quae talia sunt, probando quod proximum fundamentum aequalitalis in creaturis, sit unitas specifica rerum aequalium, similitudinis vero unitas specifiea rerum similium. Primo sic: Illud est per se proximum fundamentum similitudinis rerum similium, in quo sibi invicem sunt similia; sed in qualitate in communi tantum sunt similia, ergo. Major supponitur et. minor probatur, quia qui sunt similia non sunt similia in eo, quod est proprium similitudini alteri similium, sed in eo quod est commune utrisque: sed hac albedo numero est propria huic et illa illi; igitur duo alba non sunt similia in hac vel in illa albedine, sed in albedine in communi.
Secundo, unitas relationis oritur ex unitate alicujus absoluti pravii, sed similitudo in duobus similibus est ejusdem rationis in extremis; igitur haec unitas similitudinis oritur ex unitate ejusdem rationis alicujus absoluti praevii. Sed illud absolutum praevium non est haec albedo, vel illa, quia neutra est communis alteri; ergo albedo in communi, et per. consequens relationes aequiparantiae, qualis est similitudo, praeter extrema singularia, requirit ali- quid commune, quod sit fundamentum ipsius.
Tertio, si similitudo non fundatur super unitate specifica, sed super hae albedine et illa numerali, pari ratione posset super hac albedine et hae nigredine numeraliter distinctis, quod est falsum. Probatur consequentia, quia non potest assignari $1atio quare haec albedo, et illa sunt similes, et haec albedo et nigredo non similes, nisi quia dua albedines sunt ejusdem speciei, sed hoc non esset, nisi unitas specifica esset per se fundamentum similitudiuis.
Ad has rationes respondet Alphonsus ubi supra. Ad primam negat minorem, et dicit quod sicut duo alba sunt formaliter similia suis propriis similitudinibus, et non similitudine communi, sic sunt fundamentaliter similia suis propriis albedinibus. Et similiter similitudo proprie dicta non est nisj inter distincta, ut sunt: duc autem albedines in albedine in communi non distinguuntur; igitur non assimilantur in illa. Item, albedo in communi est fundamentum identitatis hujus albedinis et illius; igitur non est fundamentum similitudinis, ut condividitur identitati.
Responsio patet ex supra declaratis, et concedo quod alba sunt formaliter i similia suis propriis similitudinibus, - non similitudine in communi; unum tamen album non est. fundamentum proximum similitudinis, nisi inquantum convenit eum alio albo in unitate specifica albedinis, ita quod unitas realis specifica est proxima et praecisa ratio fundandi similitudinem, ut supra exposui. Et cum addit,quod est inter distineta,dico quod requirit de necessitate et distinctionem et unitatem; unitatem respectu fundamenti proximi in quo sunt similia, et distinctionem inter relativa similia, qua mutuo referuntur, ut patet a Scoto in primo dist. 31. et in quodlib. q. 6. Et quod dicit ultra, scilicet quod albedo in communi est fundamentum identitatis hujus albedinis et illius, econeedo. Et cam infertur, ergo non est fundamentum similitudinis, dico quod sub alia ratione est fundamentum identitatis et sub alia similitudinis, ut infra patebit a Doctore dist. 31. et in quodl. quaest. 6.
Ad secundum respondet ipse AIphonsus, dicens quod ratio solvit seipsam, quia si unitas relationis venit ex unitate fundamenti, oportet quod talis sit unitas fundamenti, qualis est unitas relationis. Nunc autem ita est quod inter duo alba non est una similitudo ceommunis, sed duae particulares; igitur non oportet quaerere unum fundamentum commune, sed duo particularia.
Responsio patet ex his, qui dixi respondendo ad Oecham. Non enim aceipitur unitas similitudinis, ut sicut fundamentum dicitur commune, quod ipsa dicatur communis, sed sic accipitur, quod iste dus relationes sive similitudines non possunt dici tales similitudines, quibus aliqua dicantur ad invicem similia, nisi detur fundamentum unum unitate specifica in quo conveniunt similia.
Ad tertium respondet idem Alphonsus, et dicit quod ut duse albedines sint similes, sufficit quod qualibet earum per naturam sit vera albedo, et non est alia causa quaerenda. Unde sicut non est quaerenda causa quare ab hac albedine et illa intellectus abstrahit conceptum specificum, et non ab hac albedine et hac nigredine, nisi quia qualibet particularis albedo per suam naturam particularem vera est albedo, ideo ab eis potest abstrahi conceptus ejusdem rationis, sic in proposito.
Respondeo, quod hoc non est solvere rationem, sed magis ipsam declinare, ut exposui Za dist. 3. quast. 1. secundi, vide ibi; nec oportet hic pertractare an detur unitas realis minor unitate numerali. Ibi enim prolixe exposui Doctorem, et solvi omnes rationes aliorum conira ipsum.
Item Alphonsus ubi supra respondet ad argumenta, qua facit Landulphus in primo dist. A8. quast. 2. art. 4. conclusione quinta, pro conclusione Scoti, quod inter personas divinas est aequalitas proprie dicta, ut ponit ipse Scotus in primo dist. 19. et dist. 31. et in quodlib. quaest. 6. Et primo arguit sic Landulphus ex fundamentis Scoti: Ubicumque est perfecta ratio fundamentia et distinctio extremorum, ibi est vera relatio; sed in personis divinis est perfecta ratio fundamenti aequalitatis proprie dictae; ergo. Major patet, quia ex sufficientia cause infertur effectus; sed fundamentum et extrema sunt sufficiens causa relationis. Minor patet, quia persone sunt extrema realiter distincta, et ibi est magnitudo perfecta, quia infinitas. Est etiam unitas fundamenti, quia una magnitudo numero est in tribus personis; ergo ibi est. perfecta equalitas, et hac ratio patet in Doctore Subtili Z2 primo dist.31. et in quodlibet. q. 6.
Secundo arguit idem Landulphus: Ad aequalitatem et similitudinem proprie dictam sufficit unitas numeralis fundamenti; ergo inter personas divinas est ponenda aequalitas et similitudo proprie dicta. Consequentia patet, quia per Alphonsum, totalis causa quare inter personas divinas non sil ponenda aequalitas et similitudo, est, quod earum non est alia et alia quantitas, nec alia et alia qualitas. Probatur ergo a Landulpho quod suf(icit unitas numeralis fundamenti, et probat quadruplici ratione, ut patet 2» suo primo disl. 3. q. 4. art. A. concl. 2. Primo sie: Non minus repugnat unitas fundamenti relationibus fundatis super uno, sicut est dem, szmile et quale, quam relationibus non fundatis super uno; sed relationes, quae non fundantur super w20, possunt esse vere relationes et proprie cum unitate numera!i fundamenti; ergo multo plus relationes fundate super wno. Major patet, quia relationes fundatae super 710, non distrahuntur per conditionem unitatis plusquam ille, quae non fundatur super uno. Minor probatur, quia relationes producentis et producti non fundantur super uno ex 5. Metaph. cap. Ad aliquid, et tamen in divinis relationes producentis et producti fundantur in eadem essentia numero. Et similiter in creaturis eadem res fundat relationes moventis et moti, ut patuit a Scoto in primo dist. 2. parte.2. q. 3. et in dist. 3. g. T. et in 2. dist. 25. et in quodlib.
Secundo sic habita una quantitate et una qualitate reali numero in duobus realiter distinctis, illa dicuntur equalia, et similia realiter et proprie; ergo cum una unitate numerali fundamenti stabit relatio realis fundata. Antecedens probatur, quia demus unam quanlitatem et unam albedinem separatam in Sacramento vini et substantite panis, ille panis nunc affectus istis accidentalibus esset aequalis pani priori realiter et proprie et sibi similis.
Si dicatur, quod ista non est aequa- litas realis, nec similitudo, quia panis, qui praefuit, non est, sed est transubstantiatus.
Istud non valet, quia hoc non est propter unitatem realem fundamenti, sed propter defectum extremi; sed si rediret idem panis transubstantiatus et. maneret, esset aequalis pani affecto illis accidentibus, et tunc esset idem fundamentum numero.
Tertio sic: Unitas numeralis fundamenti non plus repugnat relationibus equiparantiae quam relationibus superpositionis, sed istis non repugnat, ergo nec illis. Major patet, quia relativa superpositionis plus recedunt .ab unitate quam relativa equiparantiae. Minor probatur, quia totum ad partem se habet secundum rationem excedenlis, quia omne totum majus est sua parte, et tamen totius et partis est unilas numeralis; ergo relatio superpositionis stat cum unitate numerali, et per consequens multo plus relatio equiparantiae.
Quarto sic: In entibus est dare perfectam distinctionem et inaequalitatem realiter; ergo et perfectam identitatem et :equalitatem. Ista consequentia patet, quia, secundum beatum Augustinum, «qualitas perfectior est simpliciter inaequalitate, et identitas distinelione. Si ergo est dare in universo illud quod est imperfectius, scilicet ingqualitatem et distinctionem perfectam, non deficiet illud quod est perfectius, scilicet .equalitas perfecta et idenlitas; sed non potest esse perfecta dqualitas, nisi cum distinctione extremorum reali stet unitas substantiae numeralis, sic est in divinis perso. nis, et sic patet.:
Respondet Alphonsus ubi supra. Primo ad primam dicit, quod licet in di- vinis sit magnitudo perfecta, quia tamen non est ibi alia et alia magnitudo, ideo non est ibi aequalitas proprie dicta.
Sed hae responsio non solvit rationem. Tum quia eum unitate fundamenti sufficit realis distinctio extremorum. Tum quia relatio originis magis requirit distinctionem fundamenti quam relatio similitudinis vel aequalilalis, ut patet 5. Metaph. c. Ad aliquid, text. com. 20. ubi vult Philosophus, quod relatio secundi modi fundatur super actionem et passionem. Et quomodo hoc intelligatur, vide Scotum in dist. 8. et in quodlib. g. 13. Relatio vero similitudinis et aequalitatis fundatur super 4f, et tamen in divinis paternitas et filiatio, quae sunt relationes- secundi modi, fundantur super eadem essentia numero, ut patet a communiter Theologis, quae relationes originis ex sua ratione formali non requirunt unitatem fundamenti; a fortiori ergo relationes aequalitatis in divinis possunt fundari super uno fundamento numero, cum de ratione sua requirant unitatem fundamenti, ut expresse patet ab Aristotele et Commentiatore ubi supra.
Ad secundum respondet idem Alphonsus dicens primo, quod non est simile de relationibus originis quae non fundantur super 0, et relationibus qua fundantur super u0, quia relationes originis sunt alterius et alterius ralionis in extremis, ideo non supponunt aliquam distinctionem priorem. Relationesautem, quae fundantur super «0, sunt ejusdem rationis in extremis, ideo requirunt aliquam distinctionem priorem, ut determinentur ad certum numerum.
Dat etiam aliam responsionem ne- gando minorem, scilicet quod fundentur in eodem fundamento numero; non enim relatsones originis fundantur in eadem essentia realiter, cum sint realiter ipsa per exclusionem omnis distinctionis ex natura rei.
Ad secundam probationem dicit, quod in creaturis nulla una res fundat relationem moventis et moti,quia omne quod movetur ab alio movetur, unde voluntas non secundum illud quod movet movetur, sed secundum aliud.
Ista responsio non solvit rationem, ut patet intuenti. Quando dicit, quod quia relationes similitudinis sunt ejusdem rationis in extremis, ideo requirunt fundamenta, distincta ut determinentur ad certum numerum, dico primo quod sufficit quod sint determinate, puta ad dualitatem vel quaternitatem propter extrema; quiaergo Pater et Filius tantum sunt duo extrema, ideo ex natura rei inter Patrem et Filium sunt duce similitudines et duc equalitates,una in Patre et alia in Filio. Et si per impossibile essent in divinis centum filii, ratione tot extremorum essent tot,et tot similitudines, nam interduo extrema tantum non possunt esse nisi due similitudines, una in uno extremo, et alia in alio extremo. Dico secundo, quod determinatus numerus ejusdem rationis non accipitur a fundamentio, ut patet, quia idem fundamentum numero potest fundare mille similitudinesejusdem rationis, ut subtiliter probat Scotus in tertio dist. 8.
Ad aliud ubi. negat minorem, dico primo quod quamvis paternitas et filiatio sint realiter ipsa essentia divina, distinguuntur tamen ex natura rei vel sunt non idem formaliter, ut probat Scotus in primo dist. 2. parte 2. q. 4. el. expresse vult quod formaliter dis- tinguantur, ut patet dist. 8. primi. q. penultam. et sic possunt fundari ex natura rei in eadem essentia numero. Secundo dico, quia si propter identitatem relationis originis cum essentia, ipsa essentia non dicitur fundamentum, et tamen sunt vere origines realiter distincte, ita dicetur in proposito quod similitudo et aequalitas quamvis sunt idem eum essentia, tamen cum vera unitate numerali ipsius stat quod erunt reales et realiter distincta.
Respondet ipse Alphonsus, quod si tales essent possibiles non fundarentur in essentia propter idenlitatem, sed non sunt possibiles in divinis, quia ibi non est alia et alia quantitas. Sed judicio meo hoc dicit ad placitum, cum non appareat major ratio de relationibus originis quam de istis.
Ad illud quod dicit, quod eadem res non potest fundare relationes moventis et moti, dico quod hic non oportet insistere,cum hoc sit quodammodo notum perexperientiam,sed quia hoc manifeste apparet a Scoto in primo dist. 2. q. 9. secunda partis, et dist. 3. q. 1. et in secundo. dist. 95. et. in. quoldib. et 26. distincl. primi. Et vide expositiones quas feei in primo dist. 3. q. T. et in secundo dist. 3. q. 40. et dist. 25. Concedit tamen ipse Alphonsus, quod in nobis sunt du: voluntates, scilicet agens et possibilis; quidquid sit etiam posito quod tantum esset una, patet quod potest movere se causando aliquem actum in seipsa.
Ad secundam probationem illius antecedentis, quod idem numero potest esse proximum fundamentum equalitatis. Dicit idem Alphonsus, quod si eadem quantitas numero esset in diversis, talia non essent aequalia, sed eadem. Ad probationem dicit, quod si rediret idem panis transubstantiatus, non esset aequalis pani affecto illis accidentibus, sed idem in quantitate, licet diversus in substantia.
Sed ex superius declaratis patet quod haec responsio non evaeuat rationem, nec oportet amplius insistere.
Respondet ipse Alphonsus. Primo, negando majorem, sicut respondit ad primam rationem. Secundo, per interemptionem minoris, quia totum realiter distinguitur a qualibet sui parte ratione alterius.
Dico, quidquid sit de illo exemplo totius et partis, quod ratio illa eodem modo tenet sicut prima, ut patet, nec multum curandum est de exemplis, ubi habetur veritas propositionis. Nec est praesentis speculationis quomodo totum dicatur distingui a suis partibus. De hoc patebit dist. 2. tertii, ubi multa exposui.
Ad quartam. Idem Alphonsus concedit quod in entibus potest reperiri perfecta aequalitas, imo si in entibus reperitur aequalitas proprie dicta, necessario est perfecta, quia consistit in esse punctuali, nec suscipit magis et minus, et dicit quod nunquam eum quantitate numerali stat «qualitas proprie dicta.
Nota etiam quod iste Doctor nititur solvere rationem, quam facit Landulphus in primo dist. 19. qg. 2. art. 2. conclusione prima, qua probat ex fundamentis Scoti, quod in divinis aequalitas est distincta ab identilate et similitadine. Et arguit sic: Fundamenta non eadem ex natura rei fundantia relationem, necessario fundant relationes distinctas; sed infinitas et essen- tia, similiter infinitas et sapientia, sunt non idem ex natura rei, et fundant relationes adaquantes suam rationem totalem; ergo fundant relationes distinctas, et per consequens e qualitas, quae fundatur in infinitate, et identitas in essentia, et. similitudo in sapientia, erunt relationes distincte. Major patet, quia ex quo ponitur relatio adaequari fundamento, si fundamentum non sit illud, relatio non eriae eadem; si enim esset eadem alteri relationi, excederet fundamentum suum, quia fundaretur in altero fundamento distincto a suo. Minor quantum ad primam partem supponitur. Quantum ad secumdam, scilicet quod iste relationes adequent totam rationem fundamenti, patet, quia Pater est Filio aequalis secundum totam infinitatem adequate; et similiter idem secundum essentiam, et similis secundum sapientiam adequatissime. Hec Landulphus, et hec ratio potest patere a Scoto 2» prumo, dist. 49. et dist. 34. in quodlib. Q. 6. Respondet Alphonsus ubi supra, dicens quod nulla est distinctio nec formalis nec ex natura rei inter infinitalem et essentiam, et per consequens non ponuntur fundamenta distincta respectu harum relationem, scilicet similitudinis, identitatis et aequalitatis. Dico quod supra dist. 8. q. 2. in responsione ad principale argumentum, patet quomodo inter infinitatem intensivam (qus ponitur gradus intrinsecus essentis: divina) et essentiam divinam, ponitur distinctio, et si non formalis, ponitur tamen distinctio ex natura rei, quae est minima distinctio inter distinctiones, qua sunt praeter opus intellectus. Dico etiam, quod saltem sunt non idem formaliter vel saltem distinguuntur formaliter negative, licet non positive, cum gradus intrinsecus non dicat distinctam formalitatem ab eo, eujus est gradus intrinsecus, ut patet a Doctore ubi supra. Ex his ergo patet infallibilis positio Doctoris Subtilis, et quomodo etiam possunt solvi multe objectiones contra ipsum. Sed suffieiant quae dixi, ut evitem tantam prolixitatem,relinquendo multa ingeniosis, et intellectus aeumine preditis.
On this page