Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Respondeo omittendo potentiam Logicam, etc. Quia alias declaravi, quid sit potentia Logica, ideo non aliter extendo me in praesenti declarare. Et cetera clara sunt.

Incidit tamen in hac questione una difficultas: cum omnipotentia dicat vere potentiam activam, quaeritur an Pater respectu generationis Filii dicatur omnipotens, sive posse generare Filium in divinis pertineat ad omnipotentiam? Egidius expresse dicit quod sic, et rationes sue patent, excepto quod quando dicit de actione immanente et transeunte. Vult dicere, quod actio transiens ad extra, quae non denominat agens, dicitur possibilis, vel ex sua ratione formali, vel quia terminatur ad terminum possibilem, puta generare ignem, ut transit in materiam extrinsecam dicitur esse possibile, et ex ratione sua formali ; et quia terminus ejus, scilicet ignis generatus, est possibilis, actio vero immanens, ex hoc quod est in agente, et ultra praedicta, requiritur quod non repugnet agenti. Et sic generare simpliciter in divinis. primo modo est simpliciter possibile, ut patet; secundo modo est possibile tantum respectu Patris, quia tantum denominat Patrem et non Filium, et hoc est quod dicit.

(b) Contra istud non comparando, etc. Doctor intendit improbare quod generare in divinis pertineat ad omnipotentiam, ut omnipotentia dicit potenliam mere activam. Et supponitunum ab omnibus conceessum, scilicet tres persone sint aequales in omnipotentia et in potentia, ut patet in Symbolo. Et ideo quaerit accipiendo generare in divinis, non comparando ad aliquod suppositum: an ipsum respectu termini producendi, puta Filii, dicat potentiam activam, an non? Si primo, Filius non erit aemp;?que omnipotens cum Patre, quia non potest generare. Si non, ergo generare non pertinet ad omnipotentiam, quod est intentum.

COMMENTARIUS.

(c) Quantum ergo ad istum articulum, etc. Sententia hujus est, quod cum potenti: active correlativum sit ens possibile contingens, scilicet quod potest esse et non esse, et possibile objeclive, non autem subjective, quia possibile subjective quod est materia vel se habens loco materie, est correlativum potentiae active transmuta- live, quia transmutat materiam ab una forma in aliam, ut patet. de igne, et sic omnis potentia creata dicitur iransmutativa, quia de necessitate praesupponit subjectum, in quod agat; potentia vero divina est simpliciter aetiva, et respicit primo ens possibile objective. Et licet aliquando transmutet materiam de una forma in aliam, non tamen est necesse, quia posset producere omne possibile, nulla praesupposita maiteria..Et sic omnipotentia dicitur potentia activa ut respicit omne possibilesive omne causabile, et quod talis potentia activa respiciat aliud inquantum aliud, probat infra per duas auctoritates Philosophi.

(d) Sed tunc restat dubitatio, scilicet ex quo in Patre est potentia generandi, et talis potentia respicit possibile, et Filius non est possibilis. Respondet quod possibile potest accipi primo ut opponitur 7;possibili, ut patet supra d. 2. et sic Filius est possibilis. Seeundo ut opponitur zecessazio ex se formaliter, et sic Filius non est possibilis, eum sit necesse ex se formaliter, ut patet supra dist. 2. et 8. quas. ult. et hoc modo omnes ens aliud a Deo dicitur possibile, ut patet supra d. 8. q. ultima. Tertio ut opponitur necessario a se originaliter, id est, quod non est necesse esse a se originaliter, quia hoc habet a Patre, et hoc modo potest dici possibilis. Sed possibile primo et tertio modo non respiciunt proprie potenliam activam, et sic non est correlaüivum potentiae, sed solum secundo modo.

(e) Sed nec sic videntur Sancti, etc. Nam Philosophi et Sancti eum loquuntur de possibili, quod est terminus potenticae productivae vel activae, lo- quuntur de possibili secundo modo, Et Doctor dicit quod licet possibile primo et tertio modo vere sit in divinis, quia tamen hoc nomen possibile sonat in voce, licet non in re, aliquam imperfectionem, ideo dicit quod non debet proprie concedi quod Filius sit possibilis, sed quod sit productus vel originatus et hujusmodi, et palet quod sequitur.

(f) Hoc modo loquendo ad questionem. Sensus hujus littere: est, quod etiam posito quod in Patre sit vere potentia generandi, tamen Filius est ei aequalis in potentia. Et hic intendit Doctor quod Filius habet simpliciter eamdem mÍi1emoriam fecundam quam Pater habet, licet in Patre habeat terminum adaequatum, ut productum a Patre, et in Filio habeat eumdem terminum, sed non productum a Filio, sed solum a Patre. Caetera patent.

(g) Ad argumenta principalia. Ad primum quod tale est: Si non potest generare Filium sibi :equalem, ergo non est omnipotens. Si ergo potest generare Filium sibi aequalem, erit omnipotens; ergo et posse generare pertinet ad omnipotentiam. Dicit Doctor quod hoc non tenet per locum intrinsecum (qui est quando terminus inferens contineturin termino illato, sicut superius in inferiori, vel totum in quantitate, quod est universale universaliter sumptum respectu parlium substantivarum) quasi sic arguendo: Pater est omnipotens, id est, potest omnia possibilia ; ergo posse generare pertinet ad omnipotentiam. Non sequitur, quia omnipotentia dicit potenliam activam, qua respicit possibile objeetive secundo modo dictum ; posse vero generare non est posse polentize aclivie, qua respicit aliud, sed est posse potentiae productive vel originotive, quod in divinis non respicit aliud dis tinctum essentialiter, sed respicit tantum productum distinctum tantum personaliter. Caetera patent, usque in finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1