Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

Probat Doctor in praesenti distinctione per multas rationes quod hae propositio sit vera : Solus Pater est Deus. Prima clara est, et etiam probatio antecedentis.

(a) Item solus Deus est Pater. Hoc antecedens patet per exponentes, nam exponentes exelusive affirmativae et primi ordinis sunt istae : Solus Deus est Pater, exponitur sic : Deus est Pater, et non alius a Deo est Pater, vel nullus alius a Deo est Pater. Et iste sont vera.

(b) Item solus Deus est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Hanc consequentiam probat, quia semper illa consequentia est bona, quando antecedens infert exponentes eonsequentis. Exemplum: Tantum animal rationale est. risibile ; ergo tantum homo est. risibulis. Exponentes hujus consequentis sunt iste : homo est risibilis et nullus non homo, vel nihil non homo est risibile, si istae inferuntur ab antecedente, consequentia eril vera; et patet quod inferuntur, quia bene sequitur: Tantum animal rationale est risibile ; ergo omne risibile est animal rationale; patet ab exclusiva, ut supra, ad universalem affirmativam de terminis transpositis valet consequentia. Tunc ultra, o;ine riscibile est animal rationale ; ergo homo est ristb?lis, patet, quia est animal rationale, et sic habetur prima exponens. Secunda habetur sic: Tantum anima! rationale est risibile; ergo nihil non animal rationale est risibile, ae animal rationale est definitio hominis ; ergo sequitur, nihil non homo est risibile. Sic Doctor arguit in proposito : So/us Deus est Deus, h«c est vera : ergo solus Pater est Deus. Negatur consequentia, probatur : antecedens infert utramque exponentem consequentis, scilicet istas : Pater est Deus, et non alius a Patre est JDeus. Negatur, quod inferat istas, bene infert primam, scilicet istam : Pater est Deus, ut patet ibi. Sed non infert seeundam cum probatur sic : Solus Deus est Deus, concedo, ergo non alius a Deo est Deus, concedo, quia haec est Secunda exponens hujus: Solus Deus est Deus. Et ultra non alius a Deo est Deus ; ergo non alius a Patre est Deus. Negatur ista ultima consequentia, cum probatur, quia hic videtur fallacia consequentis: A//ws a Deo, ergo alius a Patre, si est fallacia consequentis, ergo arguendo negativa eodem ordine erit bonum argumentum dicit Doctor quod non est fallacia consequentis, imo haec simpliciter est vera : a/ius a Deo ergo alus a Patre, sicut in ista: Aud ab animali ;ergo aliud ab homine, quia animal stat ibi confuse, distributive proomni animali. Et probatur quod alius a Deo non inferat aliud «a Paine, quia:.sL inferl ex. hoc njert, quia Deus stat ibi distributive, quia alius a Deo; ergo alius ab isto Deo. Et quod non stet distributive probat, quia tunc esset omnis propositio falsa, ubi praedicaretur relativum diversitatis de aliquo, puta diversum, differens, etc. et sic dicendo, homo est aliud, ly «//ud distribueretur ; et sic si homo est aliud, erit aliud ab isto, aliud ab isto, aliud ab isto, etc. et sic aliud a semetipso. Ext tota vis hujus argumenti stat circa hoc : An relativum diversita - tis distribuatur in se, an terminus sequens; et in responsione videbitur, quod tantum terminus sequens, et sic patent istae rationes.

COMMENTARIUS.

(c) Ad quaestionem. Hic suntaliqua notanda. Primum, quod solus aliquando accipitur categorematice, et idem est quod solitarium. Aliquando syneategorematice, et tunc est exclusio, et negat associationem cum alio. Secundum, solus potest determinare aliquid in se absolute, ut cum dico solus homo vel solus Pater est in. divinis, et hujusmodi. Aut determinat aliquid non in se absolute, sed respectu alicujus praedicati, ut eum dico : Solus homo est risibilis, ly solus determinat hominem in comparatione ad risibile, et est sensus, quod risibile excluditur vel negatur a quolibet quod non est homo. Teriium, solus primo modo sive solitarie, vel ut determinat aliquid in se absolute non est in divinis, quia nihil est ibi solitarium. Si vero accipiatur seeundo modo, et tunc aut comparatur ad essentiale, (et voco hic essentiale commune tribus) et sic haec est falsa: solus Pater est Deus, solus Pater creat, gubernat, intelligit, est bonus, est sapiens, et hujusmodi. Si vero comparatur ad praedicatum tantum notionale, quod competit uni personae, sic istae sunt verae : Solus Pater. generat, solus Pater est innascibilis, accipiendo innascibile pro improducibili, ut patet infra dist. 298. solus Filius est genitus, solus Spiritus sanctus est. spiratus, et hujusmodi. Quartum ibi: Probatur etiam falsitas.

(d) Probat hic Doctor hanc propositionem esse simpliciter falsam, scilicet : Solus Pater est Deus. Et prima probatio clara est, et secunda, licet enim ista : Tantum homo est risibilis, habeat duas exponentes, scilicet omo est risibilis, et nullus non homo est risibilis, tamen peristam secundam exprimitur totus intellectus hujus: Tantum homo est risibilis.

(e) Ex negativa de pradicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito.

Unde bene sequitur : Nullum risibile est non homo; ergo omne risibile est homo. Sequitur etiam propositio negativa de praedicato negato, scilicet ista: Nullum risibile est tantum homo ; ergo nullum risibile non est homo. Quod probatur per primum principium, scilicet quod ex negativa de praedicato infinito sequatur negativa de praedicato negato, aliter de eodem diceretur affirmatio et negatio. Si enim ista: Nullum risibile est non homo, non valeret islam: Nullum risibile non est homo, iunc homo affirmaretur de risibile et negaretur. Et sic. patet ista probatio.

(f) Hic. aliqui instant. Aliqui volunt concedere quod ista est vera : Solus Pater est Deus, quia non excluditur Filius, quia nunquam exclusiva comparata ad extremum praedicatum, excludit aliquid quod sit de per se conceptu subjecti, sicut in ista: Tantum homo est risibilis, non excludit quin animal sit risibile et quin rationale sit risibile, eum sit de conceptu hominis, sic in proposito. Cum enim correlativum sit de conceptu correlativi non intelligitur excludi.

Doctor dicit quod correlativum non est sic de conceptu correlativi, quod sit pars ejus essentialis vel integralis, nec quod pertineat ad definitionem illius quidditativam. Imo tanta est diversitas inter illa, quod unum vere excluditur ab alio, et hoc patet expresse a Philosopho primo Physicorum, avguente contra Parmenidem et Melissum ponentes tantum esse unum principium, et tantum esse unum ens, et arguit sic : Si tantum esse unum principium ; ergo principiatum non est, et sie vult quod talis exclusio vere excludat correlativum ; aliter argumentum Philosophi non concluderet contra illos.

COMMENTARIUS.

(g) Ad primum argumentum, etc. Vult dicere Doctor quod ista : Solus Deus qui est Pater est Deus, in sensu. compositionis est falsa. Nam sensus est proprie, quod solus Pater est Deus, quia in sensu compositionis, ly Deus in subjecto determinatur ad standum pro Patre tantum. In sensu vero divisionis est vera, et est sensus : solus Deus est Deus, et solus Deus est Pater, et sic sunt duae propositiones, quarum una enuntiiat Deum de Deo, alia Patrem de Deo, et neutra speeificat aliam. Cum enim dico, solus Deus est Deus, non facit stare Deum pro solo Patre, et hoc est quod dicit. Et cum infertur sic arguendo: solus Deus est Deus, et hac est vera : solus Deus est Pater. Similiter haec est vera ; ergo solus Pater est Deus. Negatur consequentia, quia non valet a superiori ad suum inferius cum exclusione, quod sie debet intelligi cum excelusione addita inferiori, ut hic : Solum animal est sensibile ; ergo solus homo est sensibilis, non sequitur; tamen sine exclusione inferioris bene sequitur : So/um antmal est sensibile ; ergo. inferius ad. animal erit sensibile. Sic in proposito: Solus Deus est; ergo pater est Deus, non tamen sequitur; ergo solus Pater est Deus, et hoc est quod dicit.

(h) Et si objicitur. Quia in creaturis hee videtue vera, vel saltem potest esse vera, tam in sensu composito quam diviso, scilicet ista: So/wm animal quod est rationale, est sensibile, in sensu composito, hac est vera vel potest esse vera : Solum rationale est sensibile. Et similiter ista, si accipiatur in sensu divisionis, quia sensus est: solum animal est sensibile,solum animal est rationale, et sic potest sequi ultra, quod solum rationale est sensibile.

Doctor dat unam singularem responsionem, quare in creaturis possit esse vera lam in sensu composito quam diviso, qua est haec, quia illud cui additur dictio exclusiva, dividitur et numeratur in illis, pro quibus stat. Nam cum dico: Solum animal quod est rationale, est sensibile, potest stare pro ipso rationali sive in sensu composito sive diviso, quia ex quo numeratur in iliis, potest stare pro uno numerato; nam eum dico : solum animal, quod est rationale, est sensibile, in sensu com - posito, accipio tantam ipsum «nma non absolute, ut est commune omni animali, sed pro ipso numerato et diviso in rationali. Et similiter in sensu diviso, quia eum dico: solum animal est sensibile, et solum animal est rationale, accipio in utraqueipsum az:mal, divisum in $1atio nali, et sic semper idem «animal accipitur tam in sensu composito quam diviso. Secundo dico, quod in ista: solus Deus qui est Pater, est Deus, in sensu composito est manifeste falsa, et tunc tantum stat pro Patre, et sic hac est falsa, quia ipse Deus est simpliciter idem et indivisibilis in tribus. In sensu vero diviso est vera, quia non tantum stat pro una persona, sed etiam stat pro tribus; nam eum dico in sensu diviso: so[zs Deus est Deus,ly Deus in subjecto potest supponere pro tribus, et sic patet responsio, quia non est simile in creatura et in Deo.

(1) Aliqui etiam distinguunt principalem, etc. Dicunt quod hae: Solus Pater est Deus, potest distingui in sensu composito et diviso. Primo modo est falsa, et accipitur in sensu composito, ut jacet. In sensu vero diviso est vera, et est sensus : solus Deus qui est Pater, est Deus. "

Contra hoc arguit. Doctor ibi: Sed istud non est logice dictum nec Grammatice, et patet littera.

(J Ad secundum dico, etc. Haec responsio ex habitis superius est clara. Et eum dicit, quod licet superius sequa- tur ad inferius distributum, non tamen sequitur eum distributione superioris, ut. patet in exemplo posito. Et addit quod nunquam sequitur distribulio superioris ad distributionem inferioris respectu inferioris ad inferius, nisi sequatur distributio ipsius superioris ad inferius, quod est superius ad aliud inferius. Exemplum: Omnis homo est animal, non sequitur ; ergo omne animal est homo, vel sic : omnis homo currit, ergo omne animal currit, ergo Franciscus currit, non sequitur. Si enim distributio animalis non sequitur ad hominem, multo minus non sequitur ad inferius ad hominem.

(k) Sed cum probatur ista, etc. Vult dicere, quod aliquando major identitas nolatur jn conversa quam in converlente, ut patet de universali negativa in partieularem negativam, quia cum dico : Nullum animal currit, tam homo quam animal stat confuse distributive mobiliter ; ergo aliquod currens non est animal.lbi currens supponit determinate, et ideo major identitas est extremorum in prima quam in secunda ; de rigore ergo sermonis universalis negativa non convertitur in particularem negativam, licet inferat eam. Seeundo notatur in universali affirmativa de terminis transpositis tanta idenlitas extremorum, quanta haberi potest in exclusiva, quia cum dico: Zaatum homo est risibilis, ly homo, stat confuse tantum, et ly risioile stat confuse distributive mobiliter, quia bene sequitur: et haec sunt omnia risibilia ; ergo tantum homo est hoc risibile et hoc risibile, etc. Et similiter omne risibile est homo, quae est universalis affirmativa correspondens exclusive, ete. nam lv r?szbzle stat confuse distri- butive mobiliter, et ly homo confuse tantum, et ideo exclusiva affirmativa convertitur in universalem affirmativam de terminis transpositis, et e contra.

(D) Et si objicias. ergo Aristoteles male docuit, etc. Patet responsio, quia ipse Aristoteles tantum docuit conversiones quibus syllogismi imperfecti ( cujusmodi sunt omnes secunde et tertice figure, et etiam particulares prima, ut patet primo Priorum) possent reduci ad syllogismos perfectos ; et exclusiva non teneret alium locum in perficiendo syllogismum perfectum, quam aliqua indefinita non exclusiva, ut patet discurrenti per omnes syllogismos imperfectos, ut diffuse tractatur primo Priorum.

(m) Ad tertium dico. Negat Doctor quod ex negativa exponente antecedens, scilicet, non alius a 2eo est Deus, non sequitur negativa exponens consequens, scilicet, ergo non alius a Patre est Deus.

(n) Et cum ulterius probatur. Dicit Doctor hic quod relativum diversitatis in se, non potest distribui, et ratio sua est, quia sicut relativum equiparanliae acceptum in communi non refertur, ut patet; nam simile in communi non refertur, sed refertar in suis inferioribus, ubi unum inferius distinguitur ab altero. Eit sic hoc simile secundum similitudinem refertur ad aliud simile, quia oportet relativum semper referri ad aliud, sic in proposito. Nam differens in communi acceptum sive diversum, est relativum « equiparanliae, et certum est quod non refertur. Sed si refertur in suis inferioribus, puta hoc est differensab isto, sicut homo est differens ab asino vel diversus ab asino, terminus ergo hujus di- ferentiae vel diversitatis, bene distribuitur. Sed ipsa differentia vel diversitas, ut est relatio sive relativum modo praeexposito, non distribuitur. El lota ratio est, quia semper relativum quod refertur, requirit distinctionem ab illo a quo refertur, et relativum equiparanli:e. in communi acceptum non habet aliquod distinctum a quo referatur, ut dicatur simile alicui simili simile. Et exemplum positum a Doctore de igne satis clarum est.

(o) Ad aliam probationem, cum dicilur Solus Deus ; ergo solus Pater, vel so[us Filius. Quasi velit. inferre: sicut sequitur, solus Deus; ergo solus Pater, patet a superiore distributo ad inferius, sic similiter solus Deus est Deus ; ergo solus Pater est Deus.

Unus Doctor distinguit istam solus Deus, quia ly. Deus, aut comparatur ad praedicatum, puta sic dicendo, solus Deus est Deus, et sic, ly Deus in subjecto supponit personaliter. Et sequitur, ergo solus Pater est Deus ; sed sicut antecedens est falsum, ita et consequens. Aut comparatur ad exclusionem tantum, et sic habet suppositionem simplicem, ut dicendo, so/uws Deus est, ae tunc non sequitur; ergo solus Pater, quia ly Dews in antecedente tantum supponit pro Deo.

(p) Contra istud. Dicit Doctor quod unum ertremum, puta subjectum 22 uno actu componendi et dividendi, puta in propositione affirmativa et negativa, Aabet rationem unam, secundum quam accipitur respectu alterius extremi, id est, quod respectu talis extremi, puta praedicati, habet unam rationem supponendi. Et addit quod qdiversz ra - tiones accipiendi idem extremum respectu ejusdem termini, puta subjectum respectu praedicati, non videtur stare cum unitate actus componendi, id est, quod si idem subjectum comparetur ad idem predieatum in uno actu componendi, puta in una propositione affirmativa, non videtur habere diversas rationes supponendi; et si haberet, hoc non posset esse eodem actu componendi, ut patet eum dico, omne animal est substantia. Stante tali compositione, certum est quod azmal stal confuse distribulive mobiliter, et non potest slare confuse tantam vel simpliciter, nisi variato praedicato seu variata compositione, ut patet. Et Doctor hic inlendit dicere, quod ratio una supponendi, puta confuse distributive, etc. vel simpliciter vel materialiter, est ex hoc quod comparatur ad praedicatum, et ideo non valet illud quod sequitur, quod ly Deus sub exclusione habet aliam rationem, etc. quia subjeetum non supponit respectu suc dispositionis, sed tantum respectu praedicati, quia talia sunt subjecta quoad suppositionem simplicem vel materialem seu personalem, qualia permittunt eorum pradieata.

(q) Ideo dico aliter. Cum dicitur: Solus Deus est Deus, conceditur; ergo solus Pater est Deus, negat. consequentiam. Subjectum enim hujus exelusivce stat tantum confuse, ideo non licet descendere sub eo; ergo solus Pater, etc. Sieut in ista: Solws homo est risibilis ; ergo solus Franciscus est risibilis, non valet, et sic patet responsio. Dat etiam aliam responsionem, quod eum dico: solus Deus est Deus, subjectum tantum siat pro ipso Deo, ut patuit dist. 4. quast. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1