Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Titulus hujus questionis potest dupliciter intelligi. Uno modo quod : nominetura viatore imponente nomen. . Alio modo, quod nominetur a viatore ulente: nomine imposito ab aliquo, puta ab Angelo; dubium ergo est, si Deus primo modo sit nominabilis a viatore, et hanc questionem clare vide in Doctore in Reportatis eum opinione Henrici et ejus impugnationibus.

(b) Haec dicitur. Haec. est opinio Henrici, quae nunc pratermittatur a nobis propter suam facilitatem, et similiter ejus impugnatio. Et veniam ad solutionem questionis nostri Doctoris Subtilis, ceetera praetereundo.

COMMENTARIUS.

(c) Potest dici breviter, etc. quia distinetius potest aliquid significari quam intelligi. Et hoc persuadet Doctor multipliciter. Tum quia substantia potest distinctius significari pernomen quam in se intelligi. Patet, quia pro statu isto tantum cognoscitur in conceptu communi, ut supra patuit dsf. 3. quest. 3. et tamen potest imponi aliquod nomen quod significet mihi distincte substantiam aliquam, aliter enim nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere Substantiw, sed tantum aliquam proprietatem accidentalem, qua intelligebatur ab imponente. Et sic per hoc nomen /apis non significaretur aliquid de genere Substantic, sed tantum aliquid de genere Actionis, puta lwsio pedis quam exprimit etymologia hujus nominis, et fuit ratio a qua imponebatur nomen. Reliqua patent.

COMMENTARIUS.

(d) Ultimo dicit Doctor quod Deus est nominabilis a viatore nomine significante propriam essentiam, ut est haec essentia, quia viator potest. uti illo signo, etc.

Ad haec tamen quidam novus expositor prima partis S. Thome g. 13. art. 1. respondet dicens, ista non esse consona veritati. Ad illud de substantia dicit, quod. non est imaginabile imponi nomen distinctius significans quam concipiatur, quia voces significant res, non nisi media conceptione intellectus; igitur significatio causatur conceptione, ergo distincta significatio supponit distinctam conceptionem, et confusa confusam, et major majorem, etl minor minorem ; quare ab hae universalissima regula de causa et causato hee excipienda sunt. Probatio autem sua nihil valet. Tum quia ante-. cedens pro prima parte est falsum. Tum, quia pro secunda parte male probatur. Dico enim et ita esse experimur, quod cognitis accidentibus, cognoscimus rem quamdam sublatere, et secundum se esse et subsistere, etc. et hujusmodi res nunquam magis signifieabitur quam cognosceetur. Si enim cognoscitur confuse, ut in exemplo dato, nunquam significabitur nisi confuse. Ex tali siquidem — nomine nunquam aliquis plus intelligeret quam perfectus impositor apprehenderi, quamvis ex meliori ingenio proprio cognito alicujus nominis sigenificato in re diseurrendo alia cognoseat, sicut ex principlis conclusiones deducimus, sed hoc non est ex vi significationis nominis.:Unde et ipsemet Scotus ibidem sub dubio primum dictum dubium relinquere videtur.

De secundo vero bene dicit Scotus. Experimur enim quod multis nominibus utimur confuse notis, antequam ad notitiam distinctam illorum terminorum veniamus.

De tertio autem quia, experientia teste, nullum tale nomen divinum habemus. Et rursus, quia frustra hominibus darentur talia nomina, quoniam nos non possumus Deum secundum se cognoscere, et quia sine sufficienti auctoritate novitas h«c dicitur. Et quia Dionysius 2» primo Coelest. Hierarch. dicit : Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varieiale sacrorum velaminum occultatum. Videtur mihi simpliciter falsum dictum Scoti. Et dicendum quod Deus in hae vita non esta nobis nominabilis nisi ex creaturis, et hoc tam quoad impositionem quam visum ; hae expositor ille.

Respondeo ad hunc expositorem. Et primo dico cum Doctore quod possumus imponere aliquid nomen distinctius significare aliquid, quam illud in se cognoscamus. Et eum dicit quod voces significant res, admiltitur. Et eum ultra dicit quod significatio vocis causatur a conceptione intellectus, hoc indiget probatione, aliud est enim causari, et aliud est praesupponere. Hoc enim nomen /apis sive significatio hujus nominis, non causatur a conceptione lapidis, nec a conceptione forte alterius, nisi forte occasionaliter; imponitur enim talis significatio a voluntate instituentis, praesupposita tamen aliquali cognitione, saltem iu eommuni:; et sic imponit quod hoc nomen lapis significet mihi quidditative substantiam lapidis, quam instituens distincte non cognoscit. Non enim conceptio rei et significatio ejusdem sic ad invicem adequantur, quod quanta sit cognitio rei, tanta sit praecise significatio nominis illius rei. Posito etiam quod conceptio aliqua sit causa significationis nominis, adhue habet probare quod ab aliqua conceptione non possit causari nomen distinctius significans aliquid, quam sit talis coneeptio. Sed hoc requirit prolixiorem tractatum, videlicet a quo eausetur nomen significans; de haec habet videri i$ primo Perihermenias.

Et quod dicit quod Scotus sub dubio loquitur, etc. Hoc non est verum, quia expresse in principio quaestionis dicit quod credit esse falsum, ut patet in littera. Et quod ultimo dicit quod quantum ad usum non possumus habere aliquod nomen distincte significans essentiam, falsum dicit. Sepe enim ulimur nominibus distincte nobis significantibus essentiam divinam, ut patet in littera Doctoris, licet non ita distincte cognoscamus illam. Multa etiam alia dicit iste expositor minus vera, quae transeo pro nunc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1