Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
SEquuntur pertinentia ad procedentia in esse a principio primo, scilicet ad creaturas Et quaerebatur vnum pertinens ad creaturam simpliciter & in generali: scilicet ad esse & essentiam eius. Plurima vero alia pertinentia ad diuersas creaturas in speciali. PRImum erat. Vtrum sit ponere aliquam essentiam per indifferentiam se habentem ad esse & ad non esse.
ET arguitur primo quod non quoniam secundum Augustinum in quinto de trini tate, essentia se habet ad esse sicut sapientia ad sapere. sed nulla sapientia potest se ha bere per indifferentiam ad sapere & non sapere: quia omnis sapientia determinare se habet ad actum sapiendi. ergo &c.
CONtra. Ad scientiam non requiritur neque esse neque non esse rei: quia in differenter se habet scientia ad esse de re, siue sit in esse, siue non, quod autem scitur, est quod quid est, & essentia rei. ergo &c.
HIC est aduertendum: quod secundum quod vult Auicenna in primo Metaphysicae suae, vnaquaeque res in sua natura specifica habet certitudinem propriam quae est eius quiditas qua est id quod est, & non aliud a se. sicut albedo in sua natura habet certitudinem qua est albedo & non nigredo: nec aliquid aliud. & ob hoc conue nit ei intentio qua dicitur res: quae est intentio alia circa naturam ipsam ab intentione de esse. Quoniam intentio de re, est intentio prima simpliciter: ad quam concomitatur intentio de esse, ex hoc scilicet quod certitudo rei qua est id quod est, secundum se habet esse in anima, siue in conceptu intellectus creati vel increati, aut in singu laribus extra. Et sequitur secundum rationem intelligendi intentio de esse, intentionem de re. Quoniam certitudo naturae cuiuscumque quantum est de se habet conceptum absolutum quo scitur quid est res, absque conmuni cantia intelligendi eam esse vllo modo, siue in anima, siue in singularibus. Non autem dico quod quantum est de se habet esse absolutum absque eo quod habet esse in intellectu vel singularibus: tanquam sit aliquid separatum: sed dico quod hoc ipsum quod est habet conceptum in se absolutum absque omnibus conditionibus quae sequuntur: vt conceptus quo concipitur esse in anima, vel esse in rebus, vel esse vniuersale, vel esse particulare, vel esse vnum, vel esse mul ta. Hoc autem, videlicet quod sic quantum est de se habet conceptum absolutum: non potest facere ipsum debere esse sepa ratum per se, vt dicit Auicenna in libro quito. lpsum enim hoc quod est in se natum habere secundum se conceptum absolutum sine omnibus conditionibus quae sequuntur illud, habet esse in istis: & non nisi in istis: quia aut est in anima, & vniuersale, aut in rebus extra & singulare. Si enim dicatur quod impossibile est quin animal sit proprium & in singularibus, vel comone & in animae: & intelligatur quod ipsum in sua animalitate debet esse: necessario alterum illorum falsum est. Nam ex sua animalitate nihil eorum est. Si enim ex sua animalitate esset proprium & in singularibus: tunc non posset non existere in singularibus proprium: neque existere in anima con mune: neque econverso si ex sua animalitate esset commune, & in anima. Si autem intelligatur impossibile in eis quae sunt quin sit aliquid illorum: verax est: eo quod necessarium est animal esse proprium vel conmune: licet ex sua animali tatem nec sit proprium nec commune: sed fit proprium vel commune per hoc quod accidit ei de conditionibus. vt enim dicit in eodem cap, secundo, animal vel homo vel quiddam consideratum in seipso secundum hoc quod ip sum est, non accepto cum eo hoc quod est sibi admixum. scilicet sine conditione communis aut proprii, vnius aut multi, in potentia vel in effectum, in anima vel in singularibus. Animal enim ex eo quod est animal, & homo ex eo quod est home scilicet quantum ad definitionem suam & intellectum secundum se absque consideratione om nium aliorum quae concomitantur illud, non est nisi animal tantum vel homo: & animal conmune vel proprium: vel secundum respectum quo est in potentia, vel in effectu, vel in singularibus, vel intellectum in anima est animal, & aliud quod non est animal consideratum in se tantum. Poterit autem animal per se con siderari: quamuis necessario sit cum alio a se. essentia enim eius est ipsa per se: & est necessario cum alio a se quod accidit ei, vel concomitatur naturam eius. Sicut albedo: quis sit inseparabilis a materia in se: tamen ha bet esse albedo: sic & materia aliquid aliud est considerata in se, quamuis veritati suae accidit adiungi alteri. Alterum esse igitur habet. consideratie scilicet animalis ex hoc quod est animal, ponitur in esse, & animal quod est indiuiduum, & vniuersale, & caetera huiusmodi: sicut simplex praecedit compositum & sicut pars totum. & hoc esse est tantum animal. sed concomitatur aliud esse: vniuersale. ni ex hoc quod est vniuersale est quiddam, & ex hoc quod est cui accidit vniuersalitas est quiddam aliud. Vnde cum in natura sua fuerit consideratum homo vel equus, haec intentio quae est humanitas vel equinitas, alia est praeter intentionem vniuersalitatis. Definitio enim equinitatis est praeter definitionem vniuersalitatis: nec vniuersalitas continetur in definitione equinitatis: sed est cui accidit vniuersalitas. vnde ipsa equinitas secundum se non est aliud nisi equi nitas tantum, non multa, non vnum, nec existens in singularibus, nec in anima, nec est aliquid horum potentia in actum: ita quod contineatur inter essentias equinitatis, vel sit de essentia equinitatis: sed hoc quod est est equinitas tantum. Vnitas autem est, proprietas, quae cum adiungitur equinitati, fit equinitas propter ipsam proprieta tem vnum. Et per hunc modum ponit Auicenna quod essentiae, & quiditati rei qua est id quod est secundum se accidunt omnia alia, non quia sunt secundum ipsum re, essentia, & e natura aliae ab ipsa: facientia realem compositionem cum ipsa: sed quia sunt intentiones secundum se extra intentionem essentiae rei conceptibiles: ita quod cum essentia ipsa cum huiusmodi dispositionibus consideratur: vt quiddam vniuersum & compositum: haec vniuersitas, vt dicit cap. x. non est nisi in anima tantum. equinitas. nim ex hoc quod in definitione eius conueniunt multa, est conis & vniuersalis, & ex hoc quod accipitur cum, proprietatibus & accidentibus signatis est singularis: & sic de caeteris extra intentionem suam ei attributis: in se autem est equinitas tantum. Vnde si aliquis interrogauerit de equinitate secundum contradictionem: aim scilicet equinitas ex hoc quod est equinitas sit aliquid vel non: non erit responsio nisi secundum negationem quod dicendum est de ea extra suam in tentionem: non autem secundum negationem eius quod ipsa est secundum se. quoniam equinitas ex hoc quod est equi nitas, est equinitas tantum: non autem aliquid aliorum, neque vnum, neque multa, neque vniuersale, neque particulare, & sic de caeteris. Si autem partes quaestionis fuerint duae affirmatiuae immediatae: vt vtrum equinitas ex hoc quod est equinitas sit vnum, vel multa, vniuersalis, vel particularis & sic de caeteris: responsio erit per du as negatiuas: dicendo quod equinitas ex eo quod est equinitas, nec est vnum nec multa: nec particularis nec vniuer salis, quamquam enim non sit nisi vniuersalis vel particularis, tamen ex ratione essentiae suae neutrum sibi determinat: vt dictum est: sed est indifferens ad vtrunque: sicut homo & album & nigrum. Vnde humanitas quae est in Platone, non est alia ab humanitate quae est in forte: ex eo quod ipsa est humanitas, quia ex hoc quod est humanitas, est humanitas tantum: nec idem alteri, nec diuersum ab eo. Sed quod humanitas Sortis est alia ab humanitate quae est in Platone, est quoddam accidens ei extrinsecum, non ex ratione qua est humanitas. Est igitur intelligendum: quod circa quiditatem & naturam rei cuiuscunque triplicem contingit ha bere intellectum verum, & vnum falsum. Triplicem quidem habet intellectum verum sicut & tres modos habet in esse. Vnum enim habet esse naturae extra in rebus: alterum vero habet esse rationis: tertium ve ro habet esse essentiae. Animal. nm acceptum cum accidentibus suis in singularibus, est res naturalis: acce ptum vero cum accidentibus suis in anima, est res rationis: acceptum vero secundum se, est res essentiae de qua dicitur quod esse eius est prius quam esse eius naturae, vel rationis: sicut simplex est prius composito. & est secundum se in intellectu tantum: inquantum scilicet concipitur sine omni conditione rei alterius. Et vt dicit Auicenna cap. octauo. hoc esse proprie dicitur definitiuum esse, & est dei intentione. Quod intelligo: quia tale esse non conuenit alicui nisi cuius ratio exemplaris est in intellectu diuino, per quam natum est fieri in rebus extra. ita quod sicut ex relatione & respectu ad ipsam vt ad causam efficientem habet quod sit ens in effectu: sic ex relatione quadam, & respectu ad ipsam vt ad formam extra rem, habet quod sit ens aliquod per essentiam. iuxta illud quod dicit Auicenna in octauo Metaphysicae. Necesse esse cum sua certitudine est semper, & cum sua sempiternitate est per seipsum, & non per aliud a se. Caeterarum vero rerum quiditates non merentur esse: sed pro ut sunt in seipsis non considerata relatione earum ad necesse esse merentur priuationem. & ob hoc sunt omnes put sunt in seipsis, falsae. Sed propter ipsum est certitudo earum: & respectu faciei sequentis sunt acquisita, & ob hoc omnis res perit nisi secundum id quod est versus facien eius. Vnde illud non ens quod non habet exemplar in deo: & propterea non est natum esse extra aliquid in rerum natura: quale circunloqui intendimus hoc no mine chimaera vel hircoceruus: illud omnino non potest dici natura vel essentia, aut res, vel certitudo aliqua nata capi ab intellectum: quia non est obiectum nisi per quod est. vnde & de tali non ente non potent esse scientia. eius enim non entitas opponitur omni rationi entitatis, & in singularibus extra & secundum rationem, & secundum id quod est in esse definitiuo in anima. Intellectus autem falsus circa id quod secundum se est quiditas & natura aliqua est intelligere ipsum esse secundum se aliquid absque omni conditione alterius, & extra intellectum, & extra singularia. Et hoc modo aliqui imaginantur esse essentiae rei quod distinguimus contra esse eius natu rae, & esse rationis. & male. Sicut enim esse naturae rei appellatur certitudo eius cum conditionibus quas habet ab efficiente extra in particularibus: & esse rationis appellatur certitudo eius cum conditionibus quas habet ab intellectu in eius conceptu in relatione & comperatione ad aliquid aliud: sic esse essentiae rei appellatur certitudo eius concepta absolute: absque omni conditione quam nata est habere in esse naturae vel rationis. Vnde vt vult Auicenna. xv. Certitudo rei ex hoc quod est res & natura aliqua absolute est quiddam, sed non existens nisi in singularibus vel in intellectu sicut dictum est: & ex hoc quod ipsa nata est intelligi vt vniuer sale vel particulare, est quiddam aliud: & ex hoc quod est in actu extra in singularibus, est quiddam tertium.
CVM ergo quaeritur vtrum sit ponere aliquam essentiam se habere per indifferentiam ad esse & non esse: di stinguendum est de non esse. Aut enim loquimur de non esse quod negat omnem rationem essendi: quale non esse est eius de quo non habet esse intellectus vel scientia: quod non habet rationem extra rem in deo: nec natum est esse in rerum natura: nec est res aut natura siue quiditas aliqua. Aut de non esse quod negat esse secundum vnam rationem essendi, ponit tamen esse secundum aliam, videlicet quod negat esse actualis existentiae in singularibus extra: quale potest esse eius quod secundum se est natura & quiditas aliqua: secundum quod expositum est Loquendo de non esse primo modo: & de quocumque esse sibi opposito, non est ponere neque in rerum natura, neque in intellectu aliquam essentiam, quae per indifferentiam se habeat ad esse, & ad non esse: quia quod illo modo est non esse de se, est necesse non esse: sicut deus ipse ita habet esse quod est necesse esse. Nihil autem quid ex sua natura est natura & essentia aliqua secundum quod expositum est, potest habere tale non esse: quia tunc non esset natura seu res & essentia aliqua, & implicaretur in subiecto oppositum praedicti. Vnde dicit Auicenna de tali non ente Quomodo de non esse potest dici res: q. d. nullo modo. Loquendo autem de non esse secundo modo, quae scilicet id quod est in se secundum conceptum mentis absolutum res & natura aliqua non habet esse actu in singularibus extra: hoc modo bene est ponere essentiam & naturam aliquam quae per indifferentiam se habet ad esse & ad non esse sed distinguendum est ex parte indifferentiae. quia aliquid per indifferentiam se habere ad esse & ad non esse, po test intelligi dupliciter. Vno modo quod de facto neutrum habet: sed aequaliter se habet ad vtrumque. Alio modo quod quantum est de natura & essentia sua non ita sibi determinat vnum, quin possit habere alterum. Isto se cundo modo essentia cuiuslibet creaturae inquantum creatura est, per indifferentiam se habet ad esse & non esse. non enim ita determinat sibi non esse existentiae actualis quin potest esse reciperet ab alio efficiente. Nec sic habet esse ab alio, quin relictum sibi cadit in non esse. Quaelibet enim essentia creaturae hoc quod est in potentia est vt actu sit: & de se nihil est in actum: & esse in actum non nisi ab alio habet. Et ideo secundum Boetium in quali bet creatura differunt esse & quod est. Et quodammodo esse accidit ei quod est: quia ab alio sibi est. dicente Auicenna in octauo Metaphysi. Caetera extra necesse esse habent quiditates: quae sunt per se possibile esse: qui bus non accidit esse nisi extrinsecus. propter quod in ipso habet locum quaestio an sit. Et ideo quia res quan tum est de se potest carere accidente, quod non habet nisi ab alio, quantuncumque creaturae essentia habet esse in actu ab alio, quantum est de se in potentia est vt habeat non esse. Si enim primum ens non exeat aut conseruet continue esse in essentiis creaturarum: illico nihil erit in eis existens omnino. Sicut nihil erit diei omnino si sol ad momentum subtrahat actum exercendi vel conseruandi lucem in medio. Si vero loquamur de in differentia essentiae ad esse, & non esse: ita scilicet quod de facto neutrum habeat: sed aequaliter se habeat ad vtrumque: hoc modo per indifferentiam se habere ad esse & non esse, convenit intelligi dupliciter. Vno modo quo ad conceptum mentis de ipsa. Alio modo quo ad ipsam rem in se ipsa. Primo modo dico quod essentia cuiuslibet creaturae per indifferentiam simpliciter & absolute se habet ad esse & non esse, sicut enim extra intentionem & certitudinem essentiae rei est esse vniuersale & particulare, vnum & multa, & caetera huiusmodi: & quod animali tas & humanitas ratione qua animalitas vel humanitas non est in natura sua & essentia vniuersale aut per ticulare, aut aliquod caeterorum: vt expositum est supra: sic neque est existens in actum, neque non existens in actum. Si enim animalitas ratione qua animalitas esset existens in actum, sicut animalitas non potest non esse animali tas: sic non posset non esse in actum, & esset necesse esse. & econtra si ratione qua animalitas esset non exi stens in actum, non posset non esse non existens in actum, & esset necesse non esse: quod falsum est. Quare cum se cundum modum quem res habet in sua essentia nata concipi ab intellectu, & res ratione suae essentiae non dicit nisi quid absolutum nihil habens in se quod ipsam determinet ad esse in actu vel non esse: mentis igitur con ceptus quidditatem, & essentiam rei absolute concipit absque intellectum conditionis essendi vel non essendi sicut absque conditione essendi vel vel singulare, vel aliquod aliorum secundum quod supra expositum est. Ta lis enim conceptus solius quiditatis & essentiae rei est ratione ea qua est quiditas & essentia: super quam secun dum esse tale quod habet in simplici mentis conceptu, fundatur per se veritas enunciationum de inhaerentia essen tiali: vt quod homo est homo, vel animal, vel huiusmodi. Et per accidens fundatur super hoc quod habet esse extra in particularibus. Quia enim homo est homo vel animal hoc, pro certo hoc est esse quod est: & res hoc quod est in cer titudinem essentiae suae, non habet ab alio effectiue: quia quo ad hoc non est aliquid factum: sed solum habet hoc quia est in alio formaliter: vt in intellectu diuino sicut dictum est: in quo est quid aeternum: propter quod ve ritas enunciationum fundata super talem certitudinem potest esse aeterna in intellectu aeterno: & aequaliter est re existente extra vel non existente: quia illud esse extra certitudinis veritatem est, & accidit ei, sicut dictum est. Vnde & ratio talis entis quia est aliquid secundum naturam & essentiam per se: est obiectum intellectus de quo habent esse scientiae: licet nullo modo haberet esse extra in singularibus: licet de eo quod est purum non ens, omnino carens esse secundum essentiam, nullo modo potest esse scientia, ne que formalis conceptus mentis: vt dictum est. Vnde dicit Auicenna. Nec dicemus nos habere scientiam de non esse: nisi cum habeatur intentio in anima: & quod possibile est in natura huiusmodi sciti habere comparationem intellectiuam ad exteriora. Et iterum de veritate dictarum propositionum loquens, dicit: quod qui negant huiusmodi praedicationes, non ceciderunt in errorem illum nisi propter ignorantiam suam de hoc quod enunciationes non sunt nisi ex intentionibus quae habent esse in anima, quamuis sit de non entibus. Ex quo concludit dicens. Manifestum igitur quod id quod enunciatur de aliquo, necesse est vt aliquo modo habeat esse in anima. Enunciationes enim reuera non sunt nisi per illud quod habent esse in anima: & secundum accidens sunt, per id quod habent esse in exterioribus. Si vero loquamur de essentia creaturae quo ad ipsam certitudinem eius in seipsa: sic dico quod nullo modo per indifferentiam se habet ad esse & ad non esse in effectum: it. scilicet quod de facto neutrum habeat: sed aequaliter se habeat ad vtrunque. De quolibet enim affirmatio vel negatio, & non simul de eodem vtrunque affirmari vel vtrumque negari: vt dicit philosophus in quarto Metaphysicae. Si enim essentia creaturae ratione sua neutrum sibi determinat vt dictum est: sed de se est non necesse ee, & non necesse non esse: sed possibile esse & possibile non esse: semper tamen alterum eorum habet vel esse extra in singularibus, vel non esse in singularibus, & so lum esse essentiae vel rationis in intellectum: vt supra expositum est.
AD primum in oppositum quod sapientia non se habet per indifferentiam ad sapere & non sapere: ergo neque essentia ad esse & non esse. Dicendum: distinguendo de esse vel essentiae vel existentiae: iuxta hoc quod supra expositum est. Si loquamur de esse essen tiae, sic tenet comparatio. hoc modo essentia nullo modo se habet per indifferentiam ad esse & non esse. Nullo enim modo est ponere aliquam essentiam quin habeat esse essentiae eo modo quo est eam ponere: vt si ponatur in intellectu habet esse essentiae in intellectum. Si in singularibus extra, habet & esse essentiae suae in singularibus extra. Quia si neutro modo ponatur essentia esse scilicet nec in singularibus nec in intellectum: tunc nul lo modo habet essentia esse essentiae alicuius: neque similiter esse essentiae suae existit aliquo modo: ita quod nisi existeret per exemplar suum in intellectu diuino, nullo modo in certitudine aliqua esset res aut essentia: sed purum nihil: quod nec natum est esse in rerum natura. Vnde cum illud quod habet exemplar in deo: non potest ipsum non habere: quicquid in certitudine sua essentia est & res aliqua: necesse est ipsum esse tale, & non potest non esse tale, & habere esse essentiae: & non potest non habere solum in intellectu tantum saltem diuino. Sic habent omnia facta & factibilia ab aeterno, vel in intellectu, vel in rebus extra. Et econtrario cum illud quod non habet exemplar in deo, non pont ipsum habere: quicquid non est in certitudine essentiae res aliqua necesse est vt non sit res aut essentia: sed purum non esse: quod nec factibile est a deo: quia nullius potest esse causa efficiens cuius non est formalis. Si vero loquamur de esse existentiae, distinguendum est ex parte sapien tiae & sapere: quia aut intelliguntur de sapientia & sapere increato, vel creato. Si primo modo, adhuc non tenet: nec est vera comparatio: quia in increato sapientia est ipsum sapere per essentiam: non autem es sentia creaturae esse suum existentiae: secundum quod expositum est iam, & amplius expositum fuit in alio Quolibet. Si secundo modo, bona est comparatio. sed tunc minor est falsa. Sapientia en creata in essentia sua quae est certitudo, & res aliqua, non determinat sibi sapere in actum secundum eam, neque non sapere: immo accidit ei: vt per eam homo sapiat vel non sapiat, sicut accidit essentiae rei esse vel non esse in actum. Nisi sumatur non sapere pro desipere. Sic enim sapientia nullo modo se habet ad non sapere: quia per eam non est natus aliquis desipere. & per hunc modum id quod est res aliqua & essentia nullo modo se habet ad non esse purum: quid priuat omnem rationem essendi, sicut dictum est.
On this page