Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 10
SEquuntur pertinentia ad producta a primo principie scilicet ad creaturas in speciali. Et propone bantur quaestiones circa quatuor. Plura circa permanentia, & de absoluta. Vnicum circa relatiua, & vnicum circa successiua, & vnicum circa subito transeuntia. Et quia tria vltima erant singula, de eis primo expediendum est. Quorum Primum erat. Vtrum aliqua relatio realis posset alicui aduenire de nouo sine sui mutatione. Secundum vero erat circa tempus, vtrum possit esse fine anima. Tertium erat de lumine in me dio. Vtrum sit res aliqua, an intentio sola.
CIRca primum arguitur, quod relatio realis possit alicui aduenire de nouo sine sui mutatione. quia omnis relatio fundata super quantitatem, & su per potentias actiuas & passiuas, est relatio realis secundum philosophum in. v. Metaphsicae. Et ista potest alicui aduenire sine omni sui mutatione: vt si aliquis sit decem pedum & alter nouem non est aequalis secundum quantitatem, quod si crescat vno pede, statim factus est aequalis sine omni sui mutatione. & ista aequalitas est relatio fundata super quantitatem, vt patet. ergo &c.
IN contrarium est. quoniam non propter aliud ne gantur dicta de deo ex tempore esse relationes reales quam quod deo possunt aduenire de nouo sine omni sui mutatione.
HIC oportet reducere ad memoriam ea quae superius dicta sunt de modis relationum vel relatiuorum quod scilicet quaedam sunt relatiua secundum esse, in quibus scilicet est res & natura aliqua absoluta, supra quam immediate fundatur ratio respectus, quia secundum Augustinum, omne quod sic relatiue dicitur est aliquid praeter hoc quid ad aliud refertur. Quaedam vero secundum dici: in quibus tota ratio respectus fundatur super conceptus animae circa res. vnde est relatio rationis tantum, & hoc in vtroque extremorum nec est aliqua talis relatio inter creatorem & creaturam: quia omnis relatio inter istos secundum rem est in creatura: quia secundum omne id quod est, & quod in se habet, a creatore essentialiter & realiter dependet: etiam secundum suum esse in substantia & essentia sua: quod est de maxime absolutis in ipsa: vt habitum est secundum Auicennam in quaestione praecedenti. De relatiuis etiam secundum esse dictum erat quod quaedam erant relatiua per se secundum duos modo scilicet modo numerorum, & modo potentiarum: quae sunt verissima relatiua: quia referuntur per essentialem dependentiam fundatam in aliquo quod per se pertinet ad vtrumque eorum inquantum refertur ad reliquum: ita quod singulum sit relatiuorum per se: & id quid habet in se per se refertur ad suum correlatiuum: ita quod si desinat referri hoc est quia deficit per se in ipso il lud super quod fundatur ille respectus: & si de nouo incipit referri, hoc est quia de nouo incipit esse in eo id super quod ille respectus fundatur siue fuerit ipsa essentia eius super quam fundatur: siue aliquid aliud. Verbi gratia. si calefactiuum dicitur ad calefactibile per potentiam actiuam calidi a quae per se habet esse calefactiuum, & econuerso calefactibile ad calefactiuum per potentiam passiuam qua per se calesit: si calefactiuum desinit esse calefactiuum, vel fiat de nouo calefactiuum: hoc non est nisi per aliquam transmutationem factam in ipso circa potentiam calefactiuam. & similiter de calefactibili. Similiter si numerus refertur ad numerum relatione quae fundatur in essentia numeri: vt quatuor ad duo: sicut duplum ad subduplum. inquantum enim quaternarius substantialiter constituitur ex binario duplicato, duplum fundatur in substantia quaternarii: & subduplum in substantia binarii: vel relatione quae fundatur in aliquo per se accidente eius: vt numerus abundans ad partem qua abundat, quod enim abundans dicitur, hoc est per acci dens quod partes aliquotae omnes simul acceptae ipsum in aliquo excedunt, si relatum desinit esset relatum vel de nouo incipit esse relatum, hoc necessario fit per transmutationem in se illius accidentis su per quod fundatur. Quod impossibile est fieri in numero, cui per se inest: quia res mathematica est in qua non pont fieri transmutatio: licet fiat circa res naturales, in quibus sunt mathematica. Quia igitur solummodo inter sic relatiua dicitur esse relatio realis: absolute dicendum est, quod relatio realis nulli potest aduenire de nouo sine aliqua sui mutatione: & talis nullo modo potest esse in deo respectu creaturae: cuius causa siue ratio est: quia deus ipse nihil habet in se per quid aliquam essentialem dependentiam siue respectum habet ad creaturarum existentiam. aliter enim de necessitate creaturas produxisset, & ab aeterno vt posuerunt philosophi. Et ideo si deus aliqua relatione ad creaturam refertur: oportet quod hoc non sit relatione realiuaed scilicet est per se, & secundum esse: sed quae solummo est secundum esse, sed per accidens. & hoc non secundum illum modum supra expositum, quoe. scilicet aliquid refertur ad aliud secundum esse suum per accidens absolutum. quod quidem accidens per se refertur ad aliud, & per ipsum id cui accidit: sicut linea ferrea inquantum ferrea dupla dicitur ad aliam lineam ferream scilicet propter magnitudinem mathematicam quae est in ferro. cui quidem magnitudini per se natum est conuenire esse duplum, & non ferro, nisi per accidem scilicet propter magnitudinem quae est in ipso. & in talibus de duplo potest fieri non duplum, & econuerso: vt de nouo adueniat talis relatio realis alicui sine omni sua trans mutatione: & hoc quia illa relatio per accidens ei conuenit: & ipsa similiter per accidens conuenit illi ad quod refertur. propter quod illo transmutato secundum illud accidens: vt si linea ferrea prius subdupla ex tendatur & fiat dupla: illa alia prius dupla iam sine omni sua transmutatione facta est subdupla. Et iuxta hunc modum processit argumentum primum, probans quod in relatione fundata super quantitatem potest ipsa alicui de nouo aduenire sine omni sua transmutatione. hoc enim non est verum nisi circa illa quibus conuenit ista relatio per accidens: vt naturalia subiecta quantitatibus: sicut homines de quibus exemplificauit, vel alia huiusmodi. Circa illa autem quibus conuenit relatio per se: vt circa ip sas quantitates, hoc omnino est impossibile: quia in mathematicis non est motus vel transmutatio, secundum philosophum in tertio Metaphysicae. Secundum istum modum planum est quod deus non potest habere relationem realem ad creaturas per accidens: quia nihil potest ei accidere in seipso: nec esse in ipso aliquid quod non sit ipse: ita quod omnis relatio fundata super aliquid existens in ipso, nisi sit secundum rationem tantum, est secundum esse, & realis, & per se: qualem non potest habere ad creaturam vt dictum est. Sed talem solummodo habet infra diuinam essentiam vna persona ad alteram: quae fundatur super potentiam actiuam & passiuam essentialiter vt dictum est. Si ergo deus refertur ad creaturam oportet quod hoc non sit relatione reali, & hoc per se ex parte ipsius dei: quia ista non potest in ipso fundari super aliquid quod intra se est, vel essentialiter, vel accidentaliter: vt dictum est. Sed si hoc sit relatione quae non est purae rationis & secundum dici solum: vt dictum est iam: sed aliquo modo secundum esse & secundum rem: oportet quod hoc sit per se ex parte ipsius creaturae solum, & non per aliquod accidens absolutum: quia relatio fundata super accidens absolutum in vno correlatiuorum, requirit accidens absolutum respondens in alio: quale non potest esse in deo: & etiam relatio fundata super huiusmodi accidentia oportet quod sit realis in vtroque extremorum: vt patet ex praedeterminatis. Necesse est igitur quod relatio qua deus refertur ad creaturam, realis sit ex parte creaturae per se, ex parte vero dei per accidens scilicet quia tali relatione creatura primo & per se refertur ad ipsum. & etiam necesse est cum non possit fundari in creatura super aliquod accidens absolutum, quod fundatur in eo quod essentialiter est in ipsa creatura vt dictum est. Vnde quia creatura realiter & secundum esse per se refertur ad deum: cum. nulla potest esse relatio quin sit mutua: quoniam omnia relatiua si conuenienter assignentur, ad con uertentiam dicuntur: vt dicitur in praedicamentis: oportet quod econtra deus aliquo modo refertur ad creaturam, non solum secundum dici: quia non propter solam operationem intellectus circa ipsum: sed quodammodo secundum esse, sed per accidens: quia scilicet aliud secundum esse, & per se refertur ad ipsum, sicut contingit in relatione inter scientiam & scibile: vt supra expositum est. Argumenta vtri usque partis patent secundum praedicta.
On this page