Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

SEquuntur pertinentia ad commissionem peccati proprii. & erant tria. Vnum de peccato quod videtur commissum ex praenuntiatione diuina. Secundum de eo quod videtur conmissum ex pietate & misericordia. Tertium de eo quod videtur acommissum ex ebrietate & ignorantia. PRImum erat. Vtrum Petrus potuit Anon negare Christum, postquam dixit ei: priusquam gallus cantet, ter me negabis. Secundum. Vtrum liceat mentiri causa humilitatis. Tertium. Vtrum committens homicidium in ebrietate, peccet.

CIRca primum arguitur quod Petrus non potuit Christum non negare postquam ei dixit, ter me negabis. Quia veritas ipsa non potuit falli. Christus ipsa veritas est. Ioan. decimoquarto. Ego sum via veritas & vita. falleretur autem in eo quod praedixit, si Petrus non negasset ipsum: quod potuit fecisse si potuisset eum non negasse. ergo &c.

CONtra. qui facit quod non potest non facere, in eo non peccat. si ergo Petrus non potuit non negare non peccauit in negando. consequens falsum est. ergo &c.

DIcendum quod difficultas huius quaestionis eadem est cum difficultate quaestionis de praedestinatione: vtrum praedestinatus potest danmnari. Et est distinguendum vtrobique de potentia: quod ipsa potentia ad actum aliquem exercendum potest comparari dupliciter. Vno modo secundum respectum ad actum simplicem & praecisum. Alio modo secundum respectum ad actum vnum: vt habet ordinem ad aliquem alium actum. verbi gratia, dicitur Sedentem ambulare est possibile. Ista multiplex est secundum philosophum in elenchis. quia potest esse diuisa: vt ly possibile determinet actum ambulandi secundum se & absolute vt sepa ratus est ab actu sedendi. & sic est vera sub hoc sensu: qui nunc sedet habet potestatem vt aliquando ambulet. Vel potest esse composita: vt ly possibile determinet actum ambulandi vt coniunctum actui sedendi. sic est falsa sub hoc sensu: aliquis habet potestatem vt sedendo ambulet. Dico igitur ad propositam quaestionem de negatione Petri secundum quod dicendum est ad quaestionem de praedestinatione: quod potentia respectu actus negandi potest considerari vt dicit respectum ad ipsum actum negandi praecise & absolute: vel secundum quod dicit respectum ad ipsum vt ordinem quendam habet ad actum praenuntiationis Christi. Sl primo modo, dicendum simpliciter quod Petrus potuit post illam Christi praenuntiationem libere non negare Christum: sicut potuisset si Christus illud non praenuntiasset. Quia Christi praenuntiatio nullam necessitatem vel inclinationem omnino posuit in Petri voluntate ad ipsum negandum. Sl secundo modo hoc similiter contingit intelligi dupliciter. Quoniam potentia negandi potest considerari secundum quod dicit respectum ad ipsum actum negandi: vt ordinem quendam habet ad actum praenuntiationis Christi dupliciter: vel inquantum actus ille praenuntiationis Christi consideratur in se & absolute vt actus est: vel sub respectu quodam ad possibilitatem sui oppositi: secundum quod Christus potuit non praenuntiasse de negatione Petri id quod ipse praenuntiauit. Si primo modo, sic dicendum quod Petrus post praenuntiationem illam factam a Christo non potuit non negare Christum. quoniam non potuerunt illa simul stare: quod Christus praenuntiasset Petrum negaturum se, & quod tamen ipse omnino non negasset. tunc enim Christus falleretur vt procedit obiectio prima. Praenuntiatio tamen illa nullo modo fuit causa negationis Petri: nec Petro aliquam necessitatem negandi imposuit. verbi gratia, in simili, si ego videam aliquem currentem non est possibile ipsum non currere: ita quod omnino necessitatur stante actu videndi quo eum video, currere: & tamen visio mea nihil facit ad hoc quod ipse currat: neque impedit quin possit dimittere actum currendi, & cessare ab ipso. Si secundo modo, sic dicendum vt prius quod Petrus simpliciter & absolute potuit non negare Christum etiam postquam ipse eum negaturum praenuntiauit. quia & ipse Christus illud quod de negando ipsum praenuntiauit simpliciter, libere & ab solute potuit non praenuntiasse. Vnde nisi in isto tertio modo & primo praedicto habuisset potentiam non negandi Christum postquam erat praenuntiatum, sequeretur quod de necessitate eum negauit: nec peccauit vt procedit secundum obiectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24