Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIRca secundum arguitur: quod non licet mentiri causa humilitatis. Quia Augustinus dicit de vera & falsa poenitentia. Si causa humilitatis mentiris, peccator efficeris: quod vitare intendis.

Item iniquus est testis qui condemnat innocentem: talis est iste qui contra veritatem testatur mendacium. ergo &c.

IN contrarium videtur esse beatus Gregorius, cum dicit. Bonarum mentium est ibi peccatum agnoscere vbi peccatum non est. Quod non fit nisi causa humilitatis mentiendo de seipso. ergo &c.

DIcendum est hic secundum quod distinctum fuit & declaratum in alio Quolibet, H quod humanorum actuum quidam sunt simpliciter & omnino boni, vt deum & proximum ex charitate diligere: parentes honorare: & huiusmodi. Quae non possunt omnino male fieri. Quidam vero simpliciter & absolute mali, vt idola colere, deum blasphemare, quae non possunt omnino bere fieri. Alia sunt media quae de se sunt indifferentia: quae possunt in diuersis casibus bene & male fieri. Si igitur forte alicui videtur esse mentiendum causa humilitatis: hoc est quia credit quod mentiri sit de mediis: vt sit ponere aliquem casum in quo liceat mentiri, puta in casu proposito causa humilitatis, vel aliqua alia de causa, secundum quod Augustinus super illud Leuitici decimonono, Non mentiemini, mouendo super hoc quaestionem dicit. Quaeritur vtrum aliqua compensatione sicut pene videtur omnibus, mentiendum sit pro salute vbi nemo laeditur: quemadmodum furandum quando ei cui furatum fuerit consulitur: veluti siquis volenti se occidere furetur gladium. Et respondet Augustinus ibidem dicens. Fortassis furtum non est nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur. Mendacium autem non possumus dicere tunc tantum esse cum a nocente dicitur. Mendacium est siue quis laedat siue nemo laedatur. Absolute autem dicitur. Non mentiemini. Sicut illud, Non facies tibi idolum. Cum homo iuste occiditur, lex occidit: tu non. Nunquid similiter potest dici, cum homo iuste mentitur, lex mentitur: An ex quo dictum est in lege, Non mentiemini, ex illo dictum est quia non licuit in tali casu vel tali mentiri: Et respondet subdens. Sed magis quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum: non quia prohibitum, ideo iniustum. Forsitan ergo sicut obstetrices non remuneratae sunt quia mentitae sunt: sed quia infantes liberauerunt: et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum: non tamen nuilum: Sic Raab liberata est propter liberationem exploratorum pro qua fuit veniale peccatum. Mentiri ergo non est de mediis: sed pertinet ad extremum illud quod omnino malum & nullo casu bonum & non malum vel indifferens esse potest: licet in casu attenuari potest vt veniale fiat. Pro nullo ergo bono adipiscendo vel a se vel ab alio, mentiendum est quantuncumque leuiter. Vnde Augustinus in libro de mendacio. Neque recte testimonii veritas pro cuiuscunque temporali commodo ac salute corrumpitur: ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio. Vnde omnia quae in sacra scriptura videntur mendaciter dicta: aut non sunt mendacia: quia dicta sunt sub conditione. Sicut illud Gen. xx. Dixit dominus ad Abimelech. Morieris propter mulierem quam tulisti. & tamen mortuus non est. Intelligitur enim nisici tius eam reddas. vnde sequitur. Redde vxorem viro suo & viues, sin autem nolueris reddere morieris. Aut sunt prophetice dicta. Sicut illud Gen. vigesimoseptimo. Dixit Iacob lsaac patri suo. Ego sum Esau primogenitus. Aut figuratiue dicta. Sicut illud ludith nono. lerunt ligna syluarum vt vngerent sibi regem. Vel si in scriptura inueniantur mendacia certa: illa ponuntur non ad imitandum: sed ad instruendum quam poenam merentur etiam pia mendacia, secundum quod haec omnia in aliis quaestionibus nostris exposuimus. Nec humilitatis igitur causa mentiri licet. quia id pro quo sit mendacium, non est humilitas vera, sed ficta, & periculosa superbia: qua quis se profitetur peccatorem vt fingat se iustiorem. Quia iustus in principio accusator est sui. Vnde si homo in rei veritate si ne omni peccato esset: & hoc de se crederet: insinuando se habere peccatum, mentiendo peccaret. lu xta illud quod dicit Augustinus in libro de poenitentia. Quotidie tundimus pectora: quod nos quoque antistites ad altare assistentes cum omnibus facimus. Vnde & orantes dicimus: quod in tota vita ista oportet vt dicamus: Dimitte nobis debita nostra. vtique de quotidianis peccatis hoc dicimus. Nam si non habemus peccata: & tundentes pectora dicimus: dimitte nobis debita nostra: ex hoc ipso certe grauiter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa sacramenta mentimur.

AD illud in contrarium de Gregorio, Bonarum mentium &c. Dicendum quod peccatum agnosci potest vbi non est, dupli citer: vel assertiue vel timorose. Assertiue hoc non est bonarum mentium: sed praesumptuosarum & arrogantium, vt dictum est. Et non sic intelligit Gregorius dictum suum: sed intelligit timorose metuendo: scilicet ne peccent in quocumque opere suo. Iuxta illud quod dicit lob. Verebar omnia opera mea. Quia in talibus dubiis semper contra nos debemus praesumere deterius. Quia nullum periculum est poenitere de talibus tanquam peccatum adesset etsi non sit. ita quod esset periculum non velle poenitere quia forte posset peccatum adesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25