Quaestio 23
Quaestio 23
SEquuntur pertinentia ad statum culpae siue peccati. Et erat vnicum de reuelatione peccati alieni. Et quaedam alia de commissione peccati proprii. Primum erat. Vtrum liceat dicere in confessione peccata aliena.
ET arguitur quod sic. Quia li citum est peccata aliena deflere: ergo & consilium super eorum expiatione petere. Quod non posset esse nisi alterius confessionem reuelando. ergo &c.
CONtra. Super illud, Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam domino. dicit glossa. Peccata propria confiteri debemus non aliena. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod peccatum alienum potest homo reuelare in confessione dupliciter. Et secundum hoc diuersi mode diuersos modos confitendi tetigerunt duo obiecta. Vnum eorum processit secundum vnum modum: aliud vero secundum alium. Est enim confessio qua homo se ostendit sacerdoti ad confitendum sua peccata propria. Est alia confessio qua homo vnus reuelat aliquid alteri sub secreto & sigillo confessionis. Si ergo intentio quaestionis sit de confessione primo modo, sic dico quod non licet quenquam reuelare in confessione peccatum alterius: sed solum peccata, propria: vt procedit secunda obiectio. Quod intelligendum est nisi ex peccato alterius esset conditio aggrauans annexa, quae erat quasi differentia specifica faciens speciem peccati distincti: & ideo confitenda expresse. Verbi gratia, siquis solam & vnicam habeat sororem quam cognouit, non solum debet confiteri dicendo quod cognouit mulierem quandam, sed expresse debet dicere quod cognouit sororem suam. cognoscere enim sororem non est pecctatum de gene re simplicis fornicationis vel adulterii: immo est incestus. Et sic in confessione non solum licitum est: immo necessarium cum reuelatione directa proprii peccati indirecte reuelare peccatum alterius. Vnde glossa illa, quod non sunt confitenda peccata aliena: sed tantum propria: intelligenda est de confessione directa tantum. Si vero intentio quaestionis sit de confessione secundo modo: sic dico quod non licet quemquam peccatum alterius reuelare in confessione, nisi intentione consulentis, tanquam medicus quaerens a medico consilium super curatione aegroti, vt procedit prima obiectio. aliter enim esset criminis proditor, & diffamator Et in illo casu nequaquam reuelare debet peccatum alterius nisi tali de quo praesumit firmiter quod possit & velit prodesse: & expiationi peccati salubre consilium apponere aut adiutorium. Et tunc magis est reuelandum, quando timetur quod nisi tali reueletur, ipsum peccatum iam commissum est in praecinctu vt causa vel occasio alterius committendi. Iuxta casum illum de quo dicitur Leui, quinto. Si peccauerit anima & audierit vocem iurantis: testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicauerit. glos. sacerdoti vel ei qui prosit non obsit. portabit iniquitatem suam. Vbi dicit Augus. in glos. marginali. Videtur dicere peccare hominem qui audit aliquem falsum iurare & scit eum falsum iurare & tacet. Tunc autem scit si rei de qua iuratur testis fuit: aut vidit scilicet: aut conscius fuit vt aliquo modo cognouit: aut oculis conspexit: aut qui iurat indicauit illi. Ita enim conscius esse potest. Sed inter timorem huius peccati & proditionis non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo vel prohibendo a tam graui peccato reuocare. Sed si non audierit & coram nobis falsum iurauerit: vtrum prodendum sit etiam si proditus incurrat periculum mortis: difficillima est quaestio. sed quia non expressit cui indicandum sit, an scilicet cui iuratur, an sacerdoti: aut cuipiam qui non potest eum persequi irrogando supplicium: sed pro illo potest orare: videtur mihi quod se a tali peccato exuit qui talibus indicat qui magis periuro prodesse quam obesse possunt: corrigendo scilicet vel orando si peccator ipse confessionis sibi adhibet medicinam. Per iamdicta patent obiecta vtriusque partis.
On this page