Quaestio 27
Quaestio 27
SEquuntur quaestiones pertinentes ad statum medium indifferentem ad statum culpae &gratiae. Et erant duae pertinentes ad contractus humanos. Prima de contractu matrimoniali: Vtrum mulier viro semel mortuo & resurgenti in aliquo plus ob ligatur matrimonialiter quam alteri. SEcunda de contractu emptionis & venditionis. Vtrum licet aliquem rem suam locare vel vendere pro pretio maiori quam tunc valeat quando venditur, vel locatur: vel pro pretio illo quod nunc praesumitur valere pro tempore futuro quando perfecta solutio est facienda.
CIRca primum arguitur: quod viro resurgenti non plus obligatur mulier quam extraneo. Quia si esset coniuncta matrimonialiter alteri, non magis deberet ab illo separari vt coniungeretur priori: quam iuncta priori separari ab illo vt coniungeretur alteri: quia quos deus coniuxit, homo non separet. Quod non esset, si plus illi obligaretur quam alteri. ergo &c.
ITem animae post separationem in corporis resurrectione non est eadem vnio. quia non in eodem instanti facta, ergo nec idem vnitum. & sic non est idem homo numero: sed alter a priori. Sed ex illis non magis obligatur vni quam alteri, viro suo mortuo. ergo &c.
IN contrarium est, vt videtur illud quod dicit Apostolus ad Hebraeos. Acceperunt mulieres de resurrectione viros suos.
IN quaestione ista praecise est tenenda sententia apostoli: qua dicit expresse. Ro. septimo. Quae sub viro est mulier, alligata est legi. Glos. viri: vt non possit discedere ab eo. Si autem mortuus fuerit vir eius: soluta est a lege viri. & primae Corinth. septimo. Mulier alligata est legi. Glos. viri. Quanto tempore vir eius viuit. Glos. vt non liceat ei alii nubere. Quia si dormierit vir eius, liberata est a lege viri. Glos. & permittitur ei vt cui vult nubat. Statim ergo viro mortuo morte naturali dissolutum est vi culum matrimonii quo mulier ligata erat ad ipsum: & liberata est ab omni obligatione quam habuit ad ipsum acsi ei nunquam obligata fuisset: nisi quod propter communicantiam quam inuicem habuerant maiori vinculo charitatis ei debet esse alligata tam mortuo ad intercedendum pro anima eius ad dominum orationibus & eleemosynis: quam viuo: si forte ipsa viuente diuino miraculo resurgat. Non tamen ita, quod ad eum propter obligationem pristini matrimonii reuerti debeat. Vnde quod mulieres illae, de quibus dicitur Heb. vndecimo: Acceperunt de resurrectione viros suos. Glos. viuentes resuscitatos per Heliam & Helisaeum. hoc non fecerunt propter pristini matrimonii obligationm: sed propter charitatis alligaturam qua eos plus aliis viris dilexerunt: & matrimoniale vinculum cum eis iterauerunt nouo superueniente consensu tacito vel expresso.
ED argumentum secundum ad veram conclusionem falso vtitur medio: scilicet quod non sit idem homo moriens & resurgens. cuius contrarium tenet fides catholica. Et quod arguitur ad eius probationem: quod non est eadem vnio animae cum corpore quae prius: Dicendum quod vnio quando quod stat pro ipso vnito: quandoque pro actu vniendi. Primo modo omnino est eadem vnio quae prius: quia eadem vnibilia. idem scilicet corpus numero & eadem anima. Secundo autem modo bene verum est quod non est eadem vnio: quia prima & secunda fiunt in diuersis temporibus secundum prius & posterius se habentibus. Et eadem actio numero debet fieri in eodem tempore secundum Philosophum in quito Physicorum. Et quod concluditur: ergo non est idem vnitum: quia ad idem numero non terminantur diuersae actiones numero, secundum Philosophum ibidem: Dicendum quod verum est actione naturae. licet enim forma naturalis de potentia materiae educta per corruptionem in potentiam materiae redit non in nihilum non tamen per agens naturale potest eadem numero de illa potentia iterato educi. Quia potentia materiae eadem est in materia ad omnes formas eiusdem speciei numero solum differentes: de quae non potest bis eadem forma numero educi actione agentis naturalis. Quia idem numero productum debet produci per eandem transmutationem numero, & in eodem tempore numero: quod impossibile est fieri quia eadem transmutatio numero & idem tempus numero non possunt iterari. secundum quod omnia haec patent ex quinto physicorum. Veruntamen actione supernaturali per quam sit mortuorum resurrectio bene potest alia actione quam prius idem numero restitui etsi per corruptionem in purum nihil fuisset redactum.
On this page