Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 28
CIrca secundum arguitur: quod non licet vendere vel locare aliquid pro pretio nunc aestimando quod praesumitur valiturum tempore futuro. Quia Leui. vigesimo quito dicit lex quaedam de locatione facienda terrarum vsque in iubileum: quod veniente Iubileo fructus percepti ab emptore siue conductore, hoc est vtilitas percepta de sibi locatis, con putabuntur in fortem ex eo tempore quo locans vendidit: hoc est locauit. Et si aliquid residuum fuerit de pretio promisso, quod non est perceptum in fructibus locans red deret emptori hoc est conductori. & sic conducens non plus debet dare, nec locans recipere, quam debita computatione facta res in fine temporis quo persecta solutio est facienda, est valitura. Non ergo est licita pactio: quoniao in praesenti plus aestimatur pro futuro quam forte est valitura: quia non licet vendito ri illud plus tempore illo accipere: secundum legen iam positam. de qua dicit Glos, quod moraliter informat. tenem da est ergo nunc sicut tunc. Et sicut est de locatione: sic est de venditione alicuius quid traditur nunc, & aestimatur valor pro solutione in futuro tempore facienda maior quam tunc forte res est valitura. ergo &c.
IN contrarium est. lllud quod rectae rationis iudicio factum est, licitum est tenere. pactio dicta dicto modo facta rectae rationis aestimatione facta est: quia non plus aestimatur res valitura quam sit probabile quod valere poterit: ergo licitum est illam pactionem tenere. licita est ergo dicta pactio.
CAsus huius quaestionis quo ad emptionem talis est. Modio bladi vilius ve dito in exitu augusti, videlicet pro quinque solidis eo quod sit temproeus vbertati & magna copia bladi: Petrus bladum suum non venditurus citra pascha: quando iam temporis praesumitur rationabiliter quod post pascha vendi debeat caris videlicet pro octo solidis: pro tanto vendit iam bladum suum Paulo: praetium octo sol. recepturus post pascha. Casu autem tali contingente quod tunc non valeat nisi sex sol, quaestio ergo est: vtrum contractus ille fuit licitus: vt Petrus licite possit accipere a Paulo post pascha octo solidos pro modio bladi. Consimilis casus est quo ad locationem. Esto quod Petrus habeat terram arabilm: de qua praesumitur nunc temporis quod rationabiliter debeat valere vsque ad decennium quaelibet mensura. xx. solidis annuatim, & locat eam Paulo pro tantundem. Casu autem contingente quod elapsis decem annis omnibus computatis singulis annis non valeat nisi quindecim solidis: quaestio est: vtrum contractus ille licitus fuit: vt Petrus licite possit accipere a Paulo pro singulis. x. annorum. xx. solidos.
HIC reuocari debent ad memoriam determinata in praecedentibus quaestionibus de Quolibet circa emptionem & venditionem: videlicet quod homines in mutua conmunicatione emptionis & venditionis seu etiam locationis quae est quodammodo venditio quedam ad tempus, iuxta quod lex Leui. xxv. supra inducta vocat eam venditi onm: debet naturalis aequitas custodiri: vt videlicet neuter eorum plus recipiat de eo quid est alterius quam det ei de suo. Dico sciens & volens: & solummodo ex titulo contractus: ita quod propter temporis dilationem non debet venditor nec in minimo pretium augmentare. hoc enim secundum omnes planum est esse vsuram. Ex hoc etiam quod iura permittunt ementes & vendentes circa medietatem iu sti pretii sese mutuo decipere non debent conscientiae suae securitatem sic scienter & voluntarie proximum decipiendi assumere. Licet enim iura hoc fieri permittunt & tolerant: quia huiusmodi con tractus in quibus ementes decipiuntur citra medictatem iusti pretii: nisi probari poterit facta deceptio, non retractant iura: vel vsque ad iustum pretium defectum suppleri cogunt. vt tamen simpli citer licite sic fiant: auctoritatem non dant. quia auctoritate iuris nemo male agit aut peccat. Vnde x. cauam. quid ii. Hoc ius porrectum. de alienatione rerum ecclesiarum titulo venditionis. super versiculum illum. Per. xx. dies rem esse venalem publice sit notum: vt plus offerenti detur, quaerit Glos. Quid si offerat plus quam valet: & respondet dicens: Tunc tantum iustum pretium recipiet: licet lex dicat quod con trahentes se possunt inuicem fallere. fr. de minoribus. Vicem. Sed ecclesia in suis contractibus non de bet dolum facere: vt extra de donationibus. Per tuas. vbi dicit Glos. Vbi quis decipitur in quantita te rei agatur ad supplementum, etiam si deceptio fiat citra dimidiam rei. Secus est si decipiatur in pretio: quia toleratur vsque ad dimidiam iusti pretii. extra de venditione & emptione. Cum dilecto. vbi di cit Glos. Si sim deceptus minus dimidia iusti pretii, non possum ad aliquid agere. Quia licitum est contrahentes sese inuicem decipere vsque ad dimidiam iusti pretii. Ecce quod licitum est. Et intellige quod decepti quo ad hoc quod decepti non praesent agere vt contractus rescindatur: vel ad aequitatem redigatur: sed si vltra medietatem decipiatur, vt si quod valet decem emat pro quatuor: vel vendat pro sexdecim tunc solummodo cogitur pactio rescindi: vel ad aequitatem reduci: vt notatur extra de empti one & venditione. Cum causa. Et tunc cum per iudicem ecclesiae reductio fit ad aequitatis: si pretium aequum nouit, manifestum est quod pro eo quod valet decem si venditum fuerit pro quatuor non tantum faciet addi ad supplementum vsque ad dimidiam iusti pretii vel citra: sed vsque ad iustum pre cium quod in denario consistit. Et similiter cum venditum sexdecim tantum valet decem, non faciet reddi statim supra decem, sed praecise vsque ad decem: vt iuris naturalis aequitas obseruetur, quod in omni contractu debet obseruari sine omni fraude & deceptione quantum possibile est. Sed quia impossibile est hominibus eam custodire ad vnguem propter defectum iudicii rationis humanae, quae non sufficit medium & aequale vbique discernere, vt semper obseruetur in contractibus a:quitas in me dio indiuisibili: ementibus & vendentibus permittunt iura positiua latitudinem magnam, scilicet vsque ad medium iusti pretii. Ne videlicet propter deceptionem quae citra huiusmodi medium facta est, rescindant pactionem vel reducant eam ad aequitatem vel puniant sic decipientes scienter. quos tamen diuina lex puniendos iudicat: & tales deceptiones simpliciter prohibet: etsi humana iustitia in talibus homines conscientiae suae relinquit. Videtur ergo mihi (vt vtar verbis Augustini primo de libero arbitrio) & legem istam quae populo regendo scribitur, recte ista permittere: & per diuinam prouidentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi hic assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, & quanto possunt per hominem regi. Videtur enim lex ista quae regendis ciuibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per diuinam tamen prouidentiam vindicantur. Et recte, neque enim quia non omnia facit: ideo quae facit improbanda sunt. Laudo ergo & probo istam quamuis inchoatam imperfectamque iustitiam. Nec solum iudicio meo iustitia humana: sed etiam iustitia iuris naturae concedit etiam latitudinem: vt videlicet quando non poterit ementibus & vendentibus esse certum de aequo & medio secundum naturam, licitum sit eis emere & vendere plus vel minus iusto pretio: dum tamen bona fide & pura intentione & conscientia hoc faciunt, non credentes sese minus dare quam recipere: & excusantur a peccato omnino propter inuincibilem ignorantiam. Vnde propter hoc permittuntur placitationes inter ementes & vendentes: vt scilicet venditor rem appretiet plus, & emptot offerat minus: quousque venditore auferente de appretiato, & emente apponente ad oblatum sine omni coactione & deceptione deueniatur ad aliquod medium, in quo ambo consentiunt: & putant esse medium & aequale. Et secundum hoc habet intelligi quod tantum res valet quantum vendi potest. Pretia enim rerum non ex affectu singulorum: sed communiter aestimantur.
VNde in casibus praepositis: vtrum contractus expressi in eis liciti sint: solummodo est dubitatio an iustum praetium aestimandum est rebus vendendis vel locandis statim pro tempore initi contractus: vel pro tempore futuro, quo solutio est facienda. Et est dicendum: quod si venditor intentionem suam in vendendo & aspectum ad hoc habe at quod res sua minus valere debeat in tempore solutionis futuro quam ipse vendat eam, & nisi hoc crederet non esset pro tantillo ad tale tempus solutionis merces suas venditurus: ita quod etsi minus contin gat rem esse valituram quam taxata est, quod tamen tantundem accipiet: quod reuera intendit in contra ctum: aut contractus huiusmodi omnino nullus esse videtur: sine dubio contractus huiusmodi vsurarius est: saltem quo ad itentionem contrahentis. Iuxta illud quod dicit illa Decretalis. extra de vsuris. Consuluit nos tua deuotio: an ille in iudicio animarum quasi vsurarius debeat iudicari qui non alias &c. Vbi sequitur Et an negotiator poena consimili debeat condemnari qui merces suas longe maiori pretio distrahit si ad solutionem faciendam prolixi temporis dilatio prorogetur, quam si ei incontinenti pretium persoluatur. Et respondet subdens. Verum quia quid in his casibus tenendum sit, ex Euangelio Lucae mani feste cognoscitur: in quo dicitur, Date mutuum nihil inde sperantes: huiusmodi homines propter intentionem lucri quam habent, cum omnis vsura & superabundantia prohibeatur in lege: iudicandi sunt male agere, & ad ea quae taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter in ducendi. Reuera, sicut patet inspicienti, cum isto casu coincidit casus noster. Nec differt ab eo, nisi quod in casu nostro taxatur praetium venditi vel locati soluendum in futuro ad iustam aestimationem factam tempore venditionis & initi contractus: quia verisimile est tunc quod tantundem valere debeat in tenpore solutionis faciendae. In casu autem Decretalis non habetur respectus aliquis ad aliquam aesti mationem valoris in praesenti pro tempore futuro: sed venditor ad libitum suum taxat excrescentiam. Quan tum autem ad formam contractus: si tamen aliquis sit qui iam dictam intentionem de plus accipiendo in omnem euentum quam res modo valitura sit non praetendat: dicit alia Decretalis in consimili casu extra de vsuris. In ciuitate, quod non est vsurarius. Sed de hoc nihil ad nos: qui ad conscientiam princi paliter intendimus. Nec propter euentum dubium quod res possit tantundem valere quantum taxata est: potest vendens quo ad intentionem suam dictam excusari, ne in ea sit vsurarius: licet forte propter hoc non dicatur vsuraria forma contractus. Quoniam sic est in rei veritate: quod etsi in aliquo contractu cesset pactio omnis de plus recipiendo quam res sit valitura, & solummo mutuo concedatur redditura in se vel in praetio quid est pro tempore futuro valitura, & ponatur in volutate & curialitate mutuum recipientis dare plus vel non: vt omnino sit dubium an plus debeat recipere vel non: tamen si mutuans habeat spem & intentionem de plus recipiendo: ita quod alias non esset mutuo daturus: in conscientia vsurarius est censendus: nec omnino propter dubium excusatur. Ergo multo fortius in casu nostro vbi est pactio deplus recipiendo: quis secundum rectam aestimationem quae apparet in praesenti: dum tamen spes fit & intentio in venden te de plus accipiendo: etiam si merces venditae minus sint valiturae. In spe enim amplius aequo percipiendi est radix vsurae: etiam si dubium esset: an forte in aliquo casu posset contingere quod minus esset perceptu rus. Quia autem omni pactione cessante mutuans vsurarius est censendus ex sola spe percipiendi: expresse dicit illa Decretalis. "Consuluit nos tua deuotio": an ille in iudicio animarum quasi vsurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus eo proposito mutuo pecuniam credit, vt licet omni conventione cessante plus tamen forte recipiat. Et respondet subdens. Verum quia in his casibus &c. vt supra dictum est. Nec restat siue mutuetur pecunia siue merces: vt reddantur vel in se vel in pecunia: si tamen quis mutuat eo propo sito vt plus forte recipiat: secundum quod dicit Hiero. super Ezechielem. & habetur. xiiii. q. tertia. Putant qui dam tantum vsuras esse in pecunia: quid praeuidens diuina scriptura, omnis rei aufert superabundan tiam: vt non plus recipias quam dedisti. Alii pro pecunia foenerata solent munuscula diuersi generis accipere: & non intelligunt scripturam vsuram appellare suparabundantiam: quicquid illud est: si eo quod dederint plus acceperint. Sed quid est: Numquid decretalis illa, In ciuitate, dicit quod peccatum incurrunt nisi dubium sit merces suas plus minusve tempore solutionis valituras: ergo si dubium sit: peccatum non incurrunt. Dicendum quod verum est quo ad iudicium ecclesiaxe: quae non iudicat in foro contentioso nisi de manifestis. peccatum tamen incurrunt in iu dicio conscientiae: secundum quod super decretalem illam: Consuluit, quae in simili casu loquitur cum casu illius, In ciuitate: super illud, ludicandi sunt male agere. inducitur in Glos. decretalis ista. In ciuitate. tamquam illi contraria: quia scilicet ista dicit. Pccantum incurrunt: nisi dubium sit. q. d nin incurrunt peccatum si non sit dubium. Quid tamen decretalis illa Consuluit dicit esse malum absolute. Et soluit in Glos. distinguendo quod illa decretalis, In ciuitate, loquitur de incurrere peccatum quantum ad iudicium ecclesiae. Ista vero loquitur de male agere quantum ad iudicium conscientiae. vnde dicit Male agere. arti. contra supra. c. In ciuitate. Illud intelligitur quantum ad iudicium ecclesiae: & potest excusari pro pter dubium. lstud de iudicio animae: & ita non est contra.
SIC ergo descendendo ad quaestionem dicimus quod in nullo casu titulo emptionis, vel venditionis, vel alicuius commutationis, licet quemquam ex certa scientia plus accipere quam dedit, vt declaratum est in aliis quaestionibus nris de Quolibet: & iam claruit ex dicto Hiero. immo conmutantes sua siue ementes & vendentes debent bona fide contractus quantum praesent propinqus ad medium aequalitatis indiuisibile reducere: & ibi excusantur vbi per eos non stat: nec est in voluntate eorum plus accipere quam dare: sed deficit iudicium rationis non potentis medium discernere: sed aestimant medium secundum rem vbi non est. Et sic dicimus quod vendens merces suas ad statim soluendum, non debet eas vendere carius quam secundum iustam & communem aestimationem aesti matae debeant valere stati: ita quod si sciat quae debeat esse iusta, & communis aestimatio hoc tempore, & det minus, hoc ei non licet: & si non statimpercipit quae pronunc deberet esse iusta aestimatio, si postmodum illud percipiat, super excrescens restituet si iustus sit. Similiter dicimus, quod sic vendentes merces suas pro pluri quam valeant in praesenti soluendas in futuro, si certi essent in praesenti quantum essent valiturae in futuro, non possent licite eas vendere pro pluri, & intendere illud amplius recipere in futuro: quia vsura esset vt dictum est. Sed cum non sunt certi in praesenti quantum merces eorum valiturae sunt in futuro, & decepti sunt per communem aestimationem vendendo ipsas pro pluri recipiendo in futuro, tunc adueniente futuro, & cognito iusto praetio debent errorem suum corrigere, & non plus accipere eo quod tunc valent. Quicquid enim ex certa scientia non est licitum facere, si fiat per errorem, cum error percipitur rescidendum est, & secundum eum vlterius procedendum non est sed error corrigendus, iuxta rectae scientiae regulam, acsi ab initio habita fuisset. Sed quousque error perci pitur, propter dubium de futuro huiusmodi contractus excusatur. permittitur enim a iure naturae sine peccato. Et secundum hoc potest exponi quod dicitur de sic vendentibus in litera illa In ciuitate. Venditores pec catum incurrunt nisi dubium sit &c. Et in illa Nauigantibus. Ratione ergo dubii excusantur qui pannos granum &c. & hoc solummo in casu illo in quo vendens modo praedicto bona fide credit merces suas tempore illo tantum valituras, vt dictum est. Si enim sperat plus accipere, etiam si minus essent valiturae, tunc locum habet praedicta expositio. Vnde in talibus in tali dubio a talibus contractibus propter periculum consci entiae potius esset abstinendum. Quondoque enim singunt se aliqui dubitare vbi dubitandum non est, vt dicit glos. super cap. Nauigantibus. Si ergo secure debeant fieri huiusmodi contractus de solutione facienda in tem pore futuro spe maioris lucri quam valeant in praesenti, debent fieri secundum aestimationem praetii faciendam non pro tempore venditionis: sed pro tempore faciendae solutionis.
SIC ergo respondendum est in casu quaestionis nostrae quo ad emptionem & venditionem: & secundum eundem modum respondendum est ad eam in casu locationis. Cum enim locatio sit commutatio quaedam, in ea debet seruari aequalitas dati & accepti, iuxta praedeterminatum modum: & ita si terrae, vel domus, vel aliqua alia locanda sunt pro tempore futuro, pro tanto locari debent quantum vsus rerum iusta aestimatione valere pote rit conductori. Aestimatione dico facienda non tempore initi contractus, sed tempore solutionis faciendae, vel par tialiter, vel simul, ita quod si locans ab initio locat rem suam propluri quam iuxta rationabilem aestimationem postmodum faciendam deberet valere vsus eius conductori, aestimo quod superexcrescens debet rescindere nec licet ipsum accipere. Et si econtra conducens pro minus rationabili pretio obtinuit vsum rei locatae, si ad notitiam eius deuenerit debet solutionem vsque ad iustum pretium supplere. Sed in talibus non oportet semper recurrere ad districtum examen. sed tamen quod sic debet obseruari manife ste dicit lex. Leui. xxv. de qua sumptum est argumentum, quae vt dicit Glos. super literam, moraliter informat. Nec poterit aliquis dicere quod illud erat morale tantum genti Iudaeorum, quoniam ratio quae ostendit quod sit morale, generaliter pertinet ad omnes, & plus ad homines noui testamenti quam veteris. Dicit enim vt in contractibus, proximis compatiamur: nequis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, quod plane constat plus ad nouum testamentum pertinere quam ad vetus: & ita sicut alia moralia literaliter in lege noua debet obseruari, sicut & obseruabatur in veteri. Nec restat, nisi quod in veteri testamento venditio possessionum non fiebat nisi vsque ad annum iubileum, si cut loquitur lex ista: & sumit lex large venditionem pro locatione ad longum terminum. In nouo autem testamento non est terminus praefixus: sed contrahentes possunt eum praefigere ad certum numerum annorum vel ad incertum, vt ad vitam ementis. Illud enim de Iubileo solummo cerimoniale est in lege hac. Qua instruimur qualiter debet obseruari aequitas in locationibus seu venditionibus pensionum ad vitam vt neuter contrahentium alteri iniurietur. Debet autem forma huiusmodi contractuum secundum quod lex ista dicit esse talis. Quando vendes quippiam conciui tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum. Tu inquam emptor venditorem: quod facis si vsus rei locatae tibi amplius valeat quam valeat pecunia ex pactione sibi tradita. vel tu venditor emptorem, quod facis si vsus rei quam ei locas minus valeat quam pecunia quam ti bi tradit. & hoc est quod sequitur. Sed iuxta numerum annorum Iubilei emes ab eo id i. qui restant vsque ad futurum iubileum. Emes ab eo. si plures restent anni, dabis plus de praetio: si pauciores, minus. Et iuxta supputationem frugum vendet tibi. Id est secundum glos. iuxta hoc quod fructificare potest: hoc est iuxta hoc quod vti lis, & fructuosa potest esse conducenti res locata, vt si plus potest fructificare ei pro pluri locabit eam tibi si minus, pro minori, ita quod si plures anni restant vsque ad iubileum, aut plus poterit fructificare, pro pluri locabit eam tibi: si pauci anni restent vsque ad iubileum, pro minori. & hoc est quod sequitur. Quanto plures anni remanserunt transeundi, scilicet vsque ad iubileum futurum post iubileum praecedentem, tanto crescit praetium quod emptor debet dare venditori pro re locata, & quanto minus temporis numeraueris vsque ad iubileum, scilicet proxime venturum, tanto minus de praetio emptori constabit. Et eodem modo ex parte fructificationis terrae. & hoc est quod sequitur. Tempus enim frugum vendet tib sid est quantum poterit fructificare id est quantum poterit fru ctuosa & vtilis esse emptori, sicut dictum est. Aliter enim alter eorum grauaretur. Nolite affligere contribules vestros graue onus imponendo. quod reuera venditor faceret emptori si plus aequo venderet ei: & emptor venditori, si minus aequo emeret ab eo. Super quo dicit losephus in magnis historiis suis libro tertio versus finem. Ab Hebraeis vocatur annus quinquagesimus Iubileus: in quo debitores a credito ribus laxantur. Instante siquidem Iubileo restituunt agros antiquis dominis. isto modo conveniunt venditor agri & emptor, & reputantes fructus & expensas in agro factas, fructibus exuberasse compertis ve ditor recipit agrum: cum vero expensae transcendunt, hoc quod deest recipiens emptor a possessione disce dit: conmnumeratis scilicet ex aequo fructibus & expensis prioribus possessoribus reddit agrum. Eandem legen voluit & in domibus obtineri: quae per vicos quosque venduntur. Sic ergo in omnibus contractibus locationum iu xta formam dictae legis aequitas dati & accepti obseruabatur apud Iudaeos. vt videlicet in iubileo emptor & venditor agri, vel vineae, vel cuiuscumque rei in vsum locatae conueniebant & computabant fructus perceptos & impensas factas circa agrum, vel vineam: et si fructus exuberabant, venditor recipiebat: si vero impensae transcendebant, quid deerat, recipiebat emptor. Vnde sequitur in lege. Computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: & quod reliquum est reddet emptori. & econtra supple, siquid emptor recipit plus in fructibus restituet venditori. & sic redibat in anno iubileo omnis possessio ad dominum suum.
ET sicut erat tunc apud Iudaeos de locatione possessionum vsque ad iubileum: sic nunc debet esse apud Christianos de locatione quarumcunque possessionum pro certa summa pecuniae, vel pensa annuali, vel ad terminum certum, vel ad vitam emptoris: cum lex illa omnino moralis sit excepta temporis determinatione quo ad annum iubileum, vt dictum est. Ad aequitatem ergo secundum iustam aestimationem omnia vendenda & locan da. Aestimationem dico faciendam non tunc cum valor est omnino dubius & iudicium rationis incertum: sed tunc cum valor sit certus, & rationis iudicium non de facili possit falli: non scilicet tempore initae pactionis: sed tempore faciendae solutionis, vel partialiter, vel perfecte, vt dictum est supra. Conceden da est ergo ratio assumpta ex lege iam exposita.
AD argumentum in oppositum, quod aestimatio facta tempore pactionis initae, cum facta est rectae rationis aestimatione, debet teneri: Dicendum quod verum est quousque error percipitur: sed cum percipitur debet corrigi, vt dictum est. Aliter enim ab initio pactio non fu isset licita si certum fuisset venditori contingens futurum, vel si intentionem habuisset recipiendi plus quam venditum erat valiturum. Vnde licet ex forma contractus nihil esset illicitum, sed recta ratione factum ex intentione tamen vendentis erat illicitum: & contra rectam rationem. secundum quod omnia ista patent ex supra expositis. Finis. XXVIll. Quaestionum Quodlibeti. Ill. Magistri Henrici a Gandauo, disputatarum, & deter minatarum ab ipso in scholis eius. Anno Do. MCCIXXVIll. circa Pascha. Eiusdem Magistri Henrici Goethals a Gandauo, Doctoris Solennis, Quaestiones Quodlibeti Quarti.
On this page