Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEquuntur quaestiones duae de relationibus diuinis in speciali. Vna in comperatione ad spiritum sanctum: vtrum scilicet imago conveniat spiritui sancto sicut & filio. Alia vero in conparatione ad eius genitricem secundum humanam naturam: vtrum scilicet in Christo sint duae reales filiationes: vna ad patrem, alia ad matrem.

CIRca primum argumentatur, quod imago conueniat spiritui sancto, sicut & filio. quia filius eo est imago quo est similis. Similitudo autem in diuinis est ratione essentiae. sed essentia equaliter hent esse in spiritu sancto, & in filio ergo &c. Contra. filius eo est imago quo procedit per modum naturae. Spiritus sanctus autem non procedit per modum naturae. ergo &c.

DIcendum ad hoc: quod omnis imago habet rationem similis: sed non econuerso, plus enim requiritur ad imaginem quam ad similitudinem. Simile enim hent rationem similis ex eo quod cum altero quodam modo convenit: licet ab illo non procederet, nec ab illo haberet quod ei simile esset: sed simile ex hoc solummo habent rationem imaginis alterius: quod secundum rationem assimilandi ab ipso vt simile ei procedit. Imago enim est id cuius generatio est ad alterius imitationem, vt dicit philosophus. Quia igitur spiritus sanctus procedit couniter a patre & filio in eadem essentia in qua procedit filius a solo patre: & essentia est ratio similitudinis diuinarum personarum: ideo bene verum est, quod spiritus sanctus similis est patri & filio, sicut filius patri. Quia tamen filius procedit a patre secundum rationem assimilandi: non sic autem spiritus sanctus: ideo filius vere dicendus est esse imago: & non spiritus sanctus. Assumpti declaratio consistit in duobus ex natura processionis amborum sumptis, scilicet in principio siue in ratione originantis productionem: & in modo producendi differenti huius & illius. Filius enim procedit a patre per modum naturae vt a naturaliter generante per principium in eo quid est natura: & etiam per modum operationis intellectualis. Spuns sanctus autem procedit ab vtroque per modum liberalitatis vt a liberaliter spirante per principium in eo, quod est voluntas: & ita per modum operationis voluntariae. Nunc autem ita est quod in genere principii quod est natu ra, naturale est generanti assimilare sibi genitum. Natura enim est vis insita rebus ex similibus similia procreans. Similiter intellectualis operationis est producere simile de simili, vt de notitia in memoria verbum in intelligentia: tanquam artem de arte. Liberalitatis autem vt liberalitas est, non est nisi id quid suum est alteri amicabiliter communicare. Similiter voluntariae operationis non est nisi absolute de voluntate quod sibi placitum est producere. quorum neutrum importat illam rationem assimilandi. Ex quo patet: quod filius simpliciter procedit per rationem assimilandi: non autem spiritus sanctus. propter quid vt dictum est spiritus sanctus licet similis sit sicut & filius non tamen debet dici imago, sicut & ille. Vnde super illud. ii. Corin. iiii. Qui est imago dei. Glo. patris quia de illo est. Vbi enim est imago, continuo similitudo est: vbi similitudo, non est continuo imago.

Per quod patent obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2