Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca secundum arguitur: quod duae sunt reales relationes filiationis: vna ad patrem: alia ad matrem in Christo. quia si pater fuisset incarnatus, noua fuisset ei filiatio acquisita ex generatione temporali. ergo similitur Christo praeter filiationem ex generatione aeterna a patre, acquisita est noua & alia filiatio per generationem temporalem ex matre.

CONtra. filiatio est suppositi. & vnius suppositi tantum vna est filiatio.

DIcendum ad hoc per simile: quid in paternitate contraria filiationi videmus contingere in creaturis. ibi enim aliquis dictus per ex respectu ad vnum filium generatum ab ipso primitus, etsi postmo dum generat alium: ad quem similiter ex gencratione habet respectum sicut ad primum filium: vnica tamen paternitas te secundum numerum respicit vtrunque. Primum ex antiquo: ex cuius respectu causata est primo in ipso illa paternitas. Secundum de nouo per antiquam paternitatem sine omni noua paternitate de nouo in ipso causata ex generatione illius: aut ex respectu ad illum. & hoc ideo: quia idem est suppositum generans: & duae dis positiones differentes numero, & eaedem specie non prasent esse simul in eodem. Consimiliter omnino contingit in com traria relatione in proposito: quia in Christo est tantum vnum & idem suppositum filiatione aeterna constitutum: quid ab aeterno terminauit aeternam generationem patris: per quam accepit illam filiationem: & quid similiter ex tempore ter minauit temporalem generationem matris. Idcirco absolute dicendum est quod tantum vnica est realis relatio filiationis in filio dei ad duas generationes & natiuitates duas: & differt solum secundum rationem: quia scilicet per naturam humanam assumptam ad filii dei personalitatem: & ita ad filiationem constitutiuam illius personalitatis:, ipsa filiatio aeterna de nouo respicit matrem propter nouam naturam: vt secundum hoc virgo Maria potius dicatur genuisse deum propter personam, quam hominem propter naturam, & deum humanatum potius quam deificatum hominem.

AD argumentum in oppositum de patre incarnato: Dicendum quod non est simile: quia si pater fuisset incarnatus: ex hoc persona eius. aeterna filiationem realem non haberet: quia ex respectu ad temporale nihil reale recipitur in aeterno: neque etiam aeternum ex se habet respectum realem siue relationem ad temporale. Si ergo ex incarnatione oporteret eum filiationem habere, illa non posset esse realis supposito ratione suppositi, immo secundum rationem solum & hoc quia temporale in ipso assumptum esset, ratione cuius referretur ad temporale: quid relatione reali refer retur ad ipsum. Si ergo pater incarnatus fuisset ratione humanae naturae quae virtute generatiua matris procederet in esse, assumptae in subsistentiam suppositi patris, filiationem nouam oporteret esse in persona patris: quia ipse est terminus generationis temporalis, in quo non praecessit alia. sicut in patre qui numquam alias genuit prouenit noua paternitas. In supposito autem filii: quia habet esse relatio filiationis aeterna: ideo cum per incarnationem est terminus generationis temporalis, non oportet aduenire illi nouam filiationem: neque potest postquam vna insit, quemadmodum in patre secundo generante non potest aduenire noua paternitas, vt dictum est. & hoc quia relatio non habet numerari per naturam secundum quam est, quia nec est eius dispositio: sed secundum suppositum in quo est: quia est dispositio suppositi vt termini vel principii alicuius emanationis: non autem naturae. Ex quo patet quomodo aliter filiatio esset realis relatio in patre incarnato: & multo minus realis quam est modo in filio incarnato. Quia filiatio in filio incarnato omnino est realis relatie scilicet & ratione personae, & ratione duplicis naturae. In patre vero incarnato solummodo ex ratione humanae naturae assumptae esset realis, & solum secundum rationem quantum est de ratio ne personalitatis paternae & naturae diuinae. Patet etiam quod Christus qui modo est filius aeternus & temporalis simpliciter, naturalis filius est & patris & matris. Sed Christus qui filius esset temporalis patre incarnato, esset filius naturalis tantum matris: & nullo modo filius dei nisi per adoptionem: & hoc quo ad eius humanitatis: si tamen adoptiuus filius posset dici. Quemadmodum siquis forte modo diceret quod Christus secundum humanitatem sit filius adoptiuus spiritus sancti. Vnde ne talis confusio contingeret, sola persona filii incarnata est. secundum quod dicitur in quodam sermone de natiuitate. Solus patris filius non pater ipse vel spiritus sanctus carnem assumpsit, ne alius in diuinitate esset filius alius in humanitate: & ne idem esset pater & filius, si deus pater de homine nasceretur, magno dei consilio & in effabili sapientia, non pater carnem assumpsit, vel spiritus sanctus, sed filius tantum: vt qui erat in diuinitate dei filius:, ipse fieret in homine hominis filius: natus secundum veritatem naturae ex deo dei filius & ex homine hominis filius, vt veritas geniti non adoptione vel appellatione: sed vtraque natiuitate filii nomen nascendo haberet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3