Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

In superiori disputatione nostra generali quaerebantur trigita septem. Quaedam circa deum. Quaedam cirea creaturas. Circa deum quaesita pertinebant ad personales relationes. Quorum vnum erat de eis in communi. Alia vero duo circa relationem filiationis in speciali.

DE primo ergo erat quaestio, vtrum relatio prius sit in diuina essentia quam in persona. Quia in essentia, arguitur: quia videmus quod in creaturis relatio prius est in eo in quo fundatur, vt similitudo in albedine quam in supposito albo, quod re fert ad aliud. Non enim est in supposito, nisi quia albedo inest illi supposito. ergo &c.

CONtra. relatio distinguit per se & primo suppositum, ergo per se & primo inest ei.

DIcendum quod relatio in diuinis non est nisi respe ctus quidam vnius personae ad aliam fundatarum in eadem essentia, quas distinguit abinuicem. propter quod necessario hent esse in duobus, licet diuersimode, scilicet in diuina essentia inquantum existit in ipsa persona, vt in suo fundamento: & in ipsa persona inquantum persona subsistit in essentia, vt in constituto per eam. Quia igitur simul natu ra & naturali intelligentia essentia habet existere in persona, & persona subsistere in essentia: ideo similiter natu ra & naturali intelligentia relatio personalis simul hent esse, & aeque primo in essentia diuina vno modo: & in persona alio modo: & sic quaestio falsum supponebat.

AD primum ergo arti. dicendum, quod non est simile de relatione in deo & in creaturis: quia relatio supposito creaturae iam in esse constituto accidentaliter aduenit: & suum fundamentum similiter, licet vnum eorum per alterum insit, vt ponit argumentum. Relatio vero & essentia in deo substantialiter constituunt ipsum suppositum per hoc quod relatio habet esse in essentia, ita quod in eo ipso quo habet esse in essentia hent constituere personam, & esse in persona. Per ambo enim aeque primo & immediate persona constituta est: & relatio in vtroque habet esse. Si vero relatio non esset personae constitutiua: & non per hoc in ipsa esset: sed solum quia res super quam relatio fundatur est in ipsa persona: tunc oporteret concedere vt argumentum concludit, quod esset prius relatio in essentia quam in persona.

AD secundum dicendum, quod licet relatio distinguit primo & per se personam: & sic primo & per se A hent esse in persona, vt in constituto & distincto per ipsam: non tamen sequitur ex hoc quin etiam primo, & per se habeat esse in essentia vt in suo fundamento. Sequaeretur autem si eodem modo haberet esse in persona & in essentia. scilicet vt in subiecto siue in fundamento, scilicet vt primo esset in essentia vt in subiecto: & per illam in persona vt in subiecto, vel vt in disti cto per ipsam, vt scilicet primo distingueret personam, & distinguendo personam distingueret essentiam: quid non est verum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1