Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
SEquitur de pertinentibus communiter ad omnes creaturas corporales. Circa quid primo quaerebatur vnum pertinens ad compositum ex materia & forma. Secundo alia quaedam pertinentia ad principium formale in ipso. Primum erat, Vtrum post resurrectionem erunt aliqua indiuidua composita in isto mundo inferiori. Ex argui tur quod sic: quia totum esset frustra cum nihil inhabitaret. Contra. In psalmo dicitur Dies formabuntur, & nemo in eis.
AD istam quaestionem ex cursu rerum natura lium nihil certi respondere possumus. Sicut enim esse suum & modum essendi in natura sua res naturales non habent ex seipsis: sed ex mera dei voluntate: dicente Ambrosio in Hexa meron, voluntas dei natura rei: Sic defectum a suo esse vel modo essendi in natura sua: vt alium quam modo habent aliquando recipiant: non expectant nisi secundum meram dispositionem voluntatis dei. Propter quod philosophi ex eis quae iam videbant circa statum & dispositionem creaturarum, ratiocinantes super futuro consilia fore, temerariam proferebant sententiam de rerum naturalium permanentia & du ratione perpetua ante & post in statu in quo nunc sunt: dicente philosopho in libro de plantis. Mundus nec cessauit nec cessabit generare animalia & plantas & cunctas suas species. Et in. x. Metaphysicae. Et omnino sol semper agit, & stellae, & totum caelum: & non est timendum quod quiescat in aliqua hora. Quia ergo in proposita quaestione sensus non dirigit: nec ratio quid sit sentiendum ostendit: hoc solummodo in ea ponendum est quod fides catholica ex canonica auctoritate demonstrat. iuxta illud quod dicit Augu stinus tertio de Trinitate capitulo vndecimo. Existit auctoritas diuinarum scripturarum: vnde mens nostra deuiare non debet: nec relicto solidamento diuini eloquii per suspitionum suarum abrupta prae cipitari: vbi nec sensus corporis regit: nec perspicua ratio veritatis elucet.
AD huius autem quaestionis determinationem viam nobis ondunt auctoritates multiplices. Quarum vna est expressa Esaiae vltimo Sicut caeli noui & terra noua quae ego facio stare coram me dicit dominus: sic stabit semen vestrum. vbi glos. interii. quae est quasi titulus huius partis libri Esa. vsque in finem, dicit sic. Hoc vsque ad finem libri pertinet ad diem iudicii. Vnde claret quod dictum hoc pertinet ad dispositionem rerum naturalium & vniuersaliter mundialium in die iudicii: de qua formata est praesens quaestio. Vnde. nusquam in scriptura sit mentio expressa de hac materia, nisi vbi est sermo de die iudicii: vt Matthaei decimoquarto. & Lucae vi gesimoprimo. Caelum & terra transibunt. & Apoc. vigesimoprimo. Vidi caelum nouum & terram nouam. Primum enim caelum & prima terra abiit: & mare iam non est. vbi dicit glos. In hac septima visi one agit de innouatione elementorum, & glorificatione sanctorum. Et secundae Petri vltimo. Adueniet autem dies iudicii vt fur: in quo caeli magno impetu transient: elementa vero calore soluentur. terra autem & quae in ipsa sunt exurentur. & sequitur post pauca. Properantes in aduentum diei domini: per quem cae li ardentes soluentur, & elementa ignis ardore tabescent. Nouos vero caelos & nouam terram secundum ipsius promissa expectamus. Ex quibus patet responsio ad quaestionem non solum de mixtis conmpositis ex elementis: vt mineralibus, plantis, & animalibus: sed etiam de corporibus simplicibus, elementaribus, & caelestibus. praedictas enim auctoritates plures glossae exponunt ad literam.
QVANtum ergo ad propositam quaestionem de mixtis, dicendum secundum sententiam beati Petri: quod ipsa omnia cum terra exurentur: & per hoc omnes species mineralium plantarum & brutorum redigentur in primam materiam vnde formata erant & hoc ideo quia non erat esse eorum, neque continua generatio: nisi per hominem & vsum eius. Vnde illud Deutero. iiii. Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est dominus vobis in Oreb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis sculptam imaginem, aut similitudinem masculi vel foeminae, similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram, vel auium sub caelo volantium, atque reptilium quae mouentur in terra, siue piscium qui sunt sub terra & mouentur in aquis: ne forte oculis eleuatis ad caelum videas solem & lunam & astra caeli: & errore deceptus adores ea quae creauit deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt. Propter quid etiam dixit philosophus in ii. Physi. Vtimur tanquam propter nos omnibus quae sunt. Sumus enim quodammodo & nos omnium finis. Vnde quia mixtorum illorum generatio non erit futura, cessabit motus corporum caelestium & elementorum, & transmutatio eorum, & generaliter omnis status eorum per quem ordinabantur ad generationem. Quod intellexit Ioannes cum dixit. Primum caelum & prima terra peribunt & ma re iam non est. Glos. secundum primum statum: quia status illequi prius erat, amplius non est necessarius. Non peri bunt ergo secundum suam substantiam: sed manebunt innouati. Vnde sequitur ibidem. Ecce noua facio omnia. glos. su perius dicta. Vnde super illud praedictum Petri. Caeli magno impetu transient. dicit glos. in aliam formam. vnde sequitur. Nouos caelos &c. vbi dicit glos. Priora deficient. intellige non secundum essentiam aut formam substantialim: sed secundum dispositionem accidentalem. secundum quod ibidem dicit alia glos. No uos caelos non ait alios: sed veteres & antiquos in melius commutandos. vnde supe illud praedictum in Matthaeo dicit glos. Caelum & terra transibunt secundum imaginem: manent inaeternum secundum essentiam. & super idem in Luca. Innouabuntur deposita priori forma: permanente autem substantia.
ET quia vt dictum est, tunc motus omnis deficiet, & tempus sequitur motum: tunc deficiet & tempus. secundum illud Apocali. x. lurauit angelus per viuentem in saecula: quia tempus amplius non erit. Super quo dicit Be da in originali. Tempus impiorum inaeternum erit: sed mirabilis saecularium temporum varietas in nouissima tuba cessabit. De modo mutationis praedictae erat opinio quaedam quod ignis conflagrationis alius erit ab igne qui est elementum, & duo elementa. scilicet aquam & ignem omnino destruet: alia vero duo scilicet terram & aerem purgabit. secundum quod dicit quaedam glossa super illud praedictum Petri. Ele menta (inquit) quatuor quibus mundus consistit ille maximus ignis absumet: nec cuncta intantum consu met vt non sint: sed duo ex toto consumet: duo vero in meliorem restituet faciem. Et quod duo restituen da intelligat terram & aerm: duo vero consumenda intelligat aquam & ignem: manifeste explicat alia glos. ibidem, assumens illud psalmi centesimi primi. Initio tu domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt caeli. lpsi peribunt &c. quae dicit sic. Constat pro certo quia consumpti per ignem mox abeunte igne gratiorem resument speciem. De igne & aqua nihil tale habemus: quin potius habe mus in Apoca. Et mare non est. Et in prophetis. Lux lucernae non lucebit tibi amplius. & sumit ibi glos. caelum pro elemento aeris, secundum quod exprimit glos. super illud, Caelum & terra. in Matthaeo dicens. Cae lum aereum a quo aues caeli. Et ad hoc adducit auctoritatem Petri dicens. Vnde Petrus. Caeli autem qui nunc sunt & terra eodem verbo repositi sunt igni reseruati. aperte docens: quia non alii caeli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est inania & nebulosa. Aqua enim diluuii quae tantum cubitis quindecim cacu mina montium transcendit, vltra aeris aetherisque confinia non peruenit. Cui etiam concordat glos. su per praedictum versiculum psal. cum hoc exprimens caelos veros superiores omnino esse perituros: quae dicit sic. De caelis proximis terrae hoc constat, quod peribunt secundum qualitatem. & adducit eandem auctoritatem Petri quae iam posita est. sed addit. De superioribus autem caelis caelorum non est certum: sed si manent, non in se sed in deo - nt. Sed vt credo, non obstantibus opinionibus glossarum alias catholico modo exponendarun nelior & communior opinio est & verior vt partes omnes essentiales mundi corporalis, vt omnia corpora caelestia & quatuor elementa, manebunt secundum suam substantiam, & secundum qualitates suas mutabuntur in melius: vt elementa quatuor in statum incorruptibilitatis & immutabilitatis. secundum quod super illud. i. Corinth. septimo, Praeterit figu ra huius mundi, dicit gloss, i, i. pulchritudo non substantia quotidie senescit: & tandem in iudicio mundanorum ignium conflagratione peribit non substantia sed figura: atque ipsa substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conueniant. Et ideo non dixit, mundus transibit: sed figura: quia substantia non peribit: sed qualitas. Vnde quod dicit alia glos. super canoni camPetri. Et mare non est. expositum est iam secundum glos. Et quod dicit de Esa. lx. Lux lucernae &c. secundum aliam translationem. vbi habet nostra translatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem. scilicet hic visibilis. Neque splendor lunae illuminabit te. glos. quam modo cernimus: quia fulgebunt iusti sicut sol. vel potius vt sequitur in litera: quia dominus erit in lucem sempiternam: & hoc quo ad iustorum illuminationem spiritualem. de qua dicitur Apoc. xxi. Ciuitas non eget sole neque luna vt luceant in ea. nam claritas dei illuminabit eam. vbi dicit glos. Hic egent ad circuitum diei sole & luna: ibi non. Vnde quia tunc non erit indigentia lucis solis & lunae: videtur dicere glos. super illud di ctum Esa, quod nec tunc lucebunt: sed ab omni officio lucendi & mouendi cessabunt, quae dicit sic. Caeli terraeque solis atque lunae cessabit officium. Sed tamen videtur melius dicendum quod manebunt lucentes ad decorem & ornatum vniuersi: sicut manebunt substantialiter ad integritatem perfectionis: secundum quod dicitur Esa. xxx. Erit lux lunae sicut lux solis: & lux solis erit septempliciter. vbi dicit glos. Non est mirum si luna solis fulgorem recipiat: quia fulgebunt iusti sicut sol. Secundum haec ergo patet quid fi de tenendum de eis quae erunt in mundo inferiori post resurrectionem & post diem iudicii.
AD pri mum ante oppositum: Quia tunc erunt omnia illa frustra: dicendum quod verum est in statu quo prius erant seruiendo generationi per sua officia: sed non erunt frustra quantum ad suam substantiam pro pter perfectionem vniuersi: sicut non erunt frustra aliqua membra in beatis: vt genitalia & quaedam alia quae ad sua officia exercenda non erunt disposita. Bestiae autem terrae nascentia & mineralia non solum quo ad eorum aliqua officia: sed etiam quo ad eorum substantias: non sunt nisi ad vsum aliquem hominis viatoris: vt dictum est. ldeo homine omnino translato a statu viatoris: nullo modo debent illa manere.
AD oppositum: quod dies formabuntur & nemo in eis. glos. exponit omnino spirituali ter: vocando dies formatos a Christo post suam ascensionem, apostolos ad illuminandum corda homi num: non ad credendum in ipsos & confidendum: sed in Christum: cuius luce spirituali formati. Dictum est enim, quod omnis temporum vicissitudo cessabit.
On this page