Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
Equuntur quaestiones pertinentes ad principium formale compositi ex materia & for ma, & hoc inquantum habet esse in composito. Et erant tria. Vnum erat de eius vnitate Vtrum in quiditate rerum sensibilium materialium cadunt plures formae substantiales re differentes. Secundum de eius inchoatione. Vtrum in materia sit ratio seminalis: quae est formae inchoatio. Tertium de eius completione. Vtrum forma substantialis recipiat magis & minus.
CIRca primum arguitur, quod in quiditate rerum sensibilium ma terialium cadunt plures formae simul re differentes. Ex arguitur quod sic: quia in septimo Metaphysica dicitur quod omnis definitio habet partes, & quod partes definitionis sunt partes formae, & eaedem defini tionis & esse rei. hoc autem non esset nisi essent plures formae cuiuslibet talium.
CONtra. ex materia & forma sit vnum sicut ex eo quod est in potentia, & de quid est in actum: ita quod materia sit potentia & forma sit actus qui est causa vnitatis in composito: sicut & esse. Si ergo essent plures formae in eodem: & ita plures actus: essent plura in actum, & in esse, non vnum, quod falsum est: dicente Boetio. Omne quod est ideo est quia vnum est.
CVM secundum philosophum in principio secundi de Anima, Triplex sit substantia, materis. scilicet forma, & compositum: nobis autem manifesta sunt, & certa magis mixta & composita, vt dicit in primo Phy sicorum. & vt dicit post principium septimi Metaphysica manifesta est materia quoquo modo in forma vero est maximus error, & praecipue temporibus istis de gradu formarum substantialium quo ad numerum earum & ordinem in eodem: super quo mota est proposita quaestio: & similiter quo ad articulos duarum quaestionum proxime sequentium de principiis seminalibus formarum, & de magis & minus in eisdem: Idcirco ergo eas prosequemur non breui sermone quid nobis visum sit respondendum ad eas proponendo: sed sermone exquisito pro posse nostro quid in ea ab aliis sentiri cognoscere potuimus pertractando. Et primo circa iam propositam quaestionem hoc ordine. Primo enim perscrutabimur positionem ponentium gradus pluri mos & pluralitatem formarum substantialium in omnibus rebus materialibus, cum rationibus eorum. Secundo perscrutabimur positionem remouentium gradus & pluralitatem formarum ab omnibus, similiter cum eorum rationibus, & defensionibus. Tertio declarabimus secundum intentionem nostram in quibus poni debet gradus & pluralitas formarum, & in quibus non, & quare, & quomodo.
CIRca primum ergo sciendum: quod sicut in formis separatis a materia quod sint, & quomodo haec quidem sit prima: haec autem secun da: hoc philosophus perscrutatus est ex numero & ordine motuum caelestium: vt determinatur in duodecimo Me taphysica simili modo ponentes numerum, & gradum, & ordinem formarum materialium in eodem, hoc ponunt moti ex numero, gradu, & ordine actionum formarum materialium. Formae enim proprium est agere. vnde etiam forma dicitur actus ab agendo: & formas nobis occultas cognoscere non possumus, nisi ex actibus earum nobis manifestis. Agit autem forma naturalis, & materialis triplicem actum, tanquam principium eius & origo. Primo enim agit dando actum essendi composito seipsa informando materiam. Vnde philosophus vocans formam substantiam: dicit in secundo de amina. Causa ipsius esse in omnibus substantia est. & ab hoc actu forma ipsa nominatur perfectio siue quodquid est in re. Secundo agit dando generaliter actum operandi com posito, diffundendo per ipsum suam virtutem ad manifestationem alicuius effectus. & ab hoc actu dicitur na tura in quinto Metaphysicae &. ii. Physicorum, & virtus siue potentia compositi, in secundo de Generatione. Materiae enim pati est & moueri: mouere autem & facere alterius potentiae: vt dicitur ibidem. Vnde vnaquaeque res sicut habet propriam formam: sic habet propriam operationem ei debitam. Secundum enim quod dicitur in fine. iiii. Meapa. vniuersa sunt determinata operatione. Tertio agit forma dando composito spe cialiter actum intelligend i e. vt ipsum intelligatur per abstractionem: transferende scilicet per adiutorium intellectus agentis seipsam in animam sub ratione vniversalis. vnde dicitur in septimo Metaphysicae Res totaliter aggregata: verbi genra: iste circulus aut aliquid particularium cum recedunt a sensu non manifestantur: sed cognoscuntur sermone vniuer sali. vbi dicit commentator id est per formam. & secundum hoc forma nominatur species, idea, exemplar, ratio, aut paradigma.
EST autem positio ponentium gradus formarum in omnibus, talis, videlicet quod in qualibet re na turali & indiuiduali sunt plures formae substantiales naturales ordinem & colligantiam naturalem adinuicem habentes, simul per suam substantiam existentes in eodem: quarum illa quae est vltimo ad ueniens, completiua est entis illius. & hoc secundum alios ex eis, tanquam formalis & completiua respectu praecedentium: sed secundum alios tanquam illa ex qua cum aliis praecedentibus resultat vna forma: quae non est simplex: sed ex illis multis composita: alia ab omnibus aliis componentibus eam: quae est forma totius compositi, & materiae, & omnium aliarum formarum ex quibus componitur. Et per hunc modum secundum illos quodlibet ens naturale indiuiduum vnum est ab vna forma perfectiua totius: sub qua tamen plu res aliae continentur. Et hoc declarant primo ex operatione formae prima, quam agit in composito per suam essentiam. Secundo ex secunda: quam agit per suam virtutem. Tertio ex tertia: quam agit per suam abstra ctionem.
EX prima operatione sic. Cum enim(vt dicunt) forma per suam essentiam dat esse naturale com posito: aliud ergo & aliud esse naturale in composito erit ab alia & alia forma. Sed in quolibet composito naturali (ut dicunt) videmus plura esse naturalia alia & alia: verbi genra: quidlibet indiuiduum habet na turale esse simplex quo ens est & non suba aut accidens: & quo suba est, & non corporea aut incorporea, & esse corporis quo corpus est: a quo non habet esse corpus simplex aut mixtum: & praeter hoc habet esse quo est corpus simplex: vt elementum: vel mixtum, vt compositum ex elementis: & mixtum habet aliquae esse quo est mixtum simpliciter: aliud vero quo est mixtum hoc, vt vegetabile: & aliquae quo est vegetabile hoc, vt sensibile: & aliquae quo est sensibile simpliciter quam quo est rationale. Vnde dicunt: quod sicut in corpore animalis plures sunt partes mate riales: vt membra figuris suis distincta: plures materias pertiales habentes sibi proprias: quarum nulla est altera: si cut neque vnum membrum est alterum: tamen constituunt omnes materiae illae per compositionem vnam materiam compositam totius corporis: sicut & ipsa membra vnum corpus per ordinem & colligantiam quam habent adinuicem naturalem, non sim plex sed compositum: sic & in eodem corpore plures sunt formae essentialiter, differentes tamen, per col ligantiam & ordinem naturalem quem habent ad vnam simplicem completiuam illarum: vel adinuicem in constituem do vnam compositam ex simplicibus resultantem. & hoc(vt dicunt) quemadmodum contingit in homine quod ex rationali adueniente sensitiuo & vegetabili & organico mixto resultat humanitas: quae est vna fer ma in homine composito ex multis, & perfectio totius. Ex secunda autem operatione formae declarant idem sic. Cum enim (ut dicunt) forma per suam virtutem composito dat operari: alia & alia operatio naturalis in composito erit ab alia & alia forma: quia cuiullibet formae determinatur propria virtus & propria operatio secundum illam dicente Philosopho in primo Politicae. Omnia propria virtute & operatione determinantur. licet hoc non sit aeque manifestum in omnibus: vt dicitur in fine quarti metaphysicae. Vnde vt determinatur ibidem, per huiusmodi ope rationes iudicatur vnumquodque quando existit: vt ignis vel aqua, caro aut neruus, seu aes: vel argentum, & caete ra huiusmodi. Quae enim possunt facere, suiipsius opus est singulum: quemadmodum oculus videns: quid vero non pont, aequiuoce: quemadmodum mortuus aut lapideus. Sed in quolibet composito naturali videmus plures operationes naturales. verbi gratia, in lapide praeter operationem quae ei convenit ratione qua mixtum est & la pis simpliciter quae conmunicat cum alio lapide: sicut communicat cum eo in forma ratione qua talis lapis est a, propria fora specifica convenit ei talis operatio: & alia quam conveniat alii lapidi. Isti enim conuenit quod attra hit ferrum: illi vero quod fugat venenum, aut aliquid huiusmodi. Et similiter homo ratione qua vegetabile, vegetat: sentit vero ratione qua sensibile: & intelligit ratione qua rationale. Ergo (vt dicunt) in quolibet tali plures formae: a quibus procedunt huiusmodi plures operationes. Ex tertia operatione formae declarant idem sic. Cum enim (ut dicunt) forma per suam abstractionem dat composito vt intelligatur ab intellectu abs trahente: alia & alia abstractio formans alium & alium conceptum mentis erit ab alia & alia forma. sed a quolibet composito naturali videmus plures fieri abstractiones: quibus alii & alii conceptus de eodem formantur in intellectum: vt de homine quod sit substantia: quod corpus: quod animatum & caetera huiusmodi. ergo opor tet quod in quolibet tali sint plures formae, quibus fiunt plures huiusmodi operationes: & formantur plures conceptus: & plures praedicationes essentiales: in quibus praedicatum forma est respectu subiecti. Quod etiam vt dicunt ad confirmationem opinionis suae: videtur velle Philosophus cum dicit in octauo metaphysicae: quod eaedem sunt partes definitionis & esse rei. partes enim definitionis secundum eundem sunt huiusmodi formae abstractae tanquamdifferentiae aggregatae generi ad constituendum formam speciei. Differentia enim est quae abundat species a genere. Alia quaedam consimilia sunt & authentica: quibus similiter solent opinionem suam fulcire: de quibus erit sermo inferius. Ista sunt fundamenta(vt credo) ponentium gradus formarum in omnibus compositis natura libus: licet forte sint rationes plures aliae apparentes ad idem: quas non oportet recitare: sed in perscrutati one elidere. Et est aduertendum: quod ponit ista positio circa pluralitatem rerum naturalium principaliter duo: scilicet aut pluralitatem formarum omnino simplicium in sua simplicitate manentium: aut compositionem vnius ex omnibus illis. Non enim potest poni quod aliquae forma composita ex pluribus sit omnino prima & primo adueniens ma teriae: vel omnino media vel vltima per ordinem, & immediatiorem se habens ad alias simplices. Quod patet de forma illa quae ponitur primo aduenire materiae. Si enim illa forma non esset simplex: sed composita ex aliis: vna primo adueniret materiae, & alia secundo. Si omnes formae sunt in materia secundum gradus, quaero de illa prima: vtrum sit simplex, aut composita. Si simplex, habeo propositum: scilicet quod prima forma primo adueniens materiae, simplex omnino est in natura formae: & sic illa quae ex hac cum alia componitur, non est prima. Si vero sit composita, hoc non est nisi ex aliis duabus ad minus: quarum vna primo: alia secundo aduenit materiae. Et est quaestio eodem modo de ista prima: vtrum sit simplex aut composita: & procedetur in in finitum ex parte ante in causis formalibus: quod est contra Philosophum in secundo metaphysicae: aut erit sta tus in prima simplici & incomposita. Eadem ratione probatur quod forma prima post istam primam: & similiter proxima sequens eam: necessario simplex est & incomposita. Si enim illa forma proxima sequens primam formam iamdatam sion est simplex: sed composita: hoc est ad minus ex duabus: quarum vna pri- mo adueniret: altera vero secundo. aliter enim non esset gradus & ordo in eis. Et tunc quaero de illa pri ma: vtrum sit simplex aut composita: & est idem processus vt prius. Forma ergo adueniens immediate post primam formam necessario est simplex & incomposita. Et eadem ratione quaelibet posteriorum: si pertractetur eadem ratio vsque ad formam vltimo aduenientem: & similiter si nullae ponantur intermediae. Et eadem ratione etiam illa forma vltima necessario est simplex & incomposita: quia aliter erit procedere in infinitum ex parte post in formis vltimis: sicut & ex parte ante in formis primis: vt patet pertractanti. Quamquam ergo formae plures secundum gradum & ordinem se habentes ponantur esse in eodem: omnes tamen necesse est esse simplices in natura & essentia sua. & hoc siue fuerint extremae, siue mediae. Si vero sit aliqua forma composita in sua essentia ex aliis formis, oportet quod non sit vna ex illis quae secundum gra dum & ordinem per immediationem se habent in eodem: sed quod sit composita ex omnibus eis quae secundum gradum & ordinem se habent: vel ex quibusdam aliis ordinem inter se non habentibus. Et hoc non potest intelligi nisi dupliciter. Aut quod illae formae simplices in illa forma composita integrae non maneant: sed solum secundum virtutes suas licet remisse: sicut formae elementorum in forma mixti manere dicuntur a quibusdam. Aut quod maneant integrae in ea, & hoc dupliciter. Aut tanquam plura, quorum primum se habet vt potentia: & sequens vt actus: & tunc quod ex eis fiat vnum per informationem vt ex potentia & actum. Sed hoc iterum contingit intelligi dupliciter. Vno modo quod illud vnum contineat in sua essentia illa composita: nec sit in re aliquid extra illa: quemadmodum compositum ex materia & forma nihil est rei praeter materiam & for mam: sed solummodo continens ea per informationem & compositionem. Alio modo vt sit forma alia praeter il las adinuicem compositas, nullam illarum continens in natura sua & essentia: sed ex eis resultans, quem admodum si ex sensibili & rationali compositis in homine resultet humanitas: & sit forma tertia, alia omnino per essentiam ab ambabus illarum: secundum quod dicunt aliqui: vt sic in vniuerso quatuor modis ima ginetur forma composita ex formis. Si primo modo esset vna forma composita ex pluribus, hoc esset per earum corruptionem & illius generationem: sicut contingit in generatione mixti ex elementis. Sed cum vna forma generatur quae est perfectio materiae & compositi subsistentis per aliarum corruptionem in materia, illae non sunt dicendae esse vel fuisse vnquam formae illius compositi, cuius forma illa generata est perfectio: sed magis compo siti corrupti vnius vel plurium: quemadmodum contingit cum corrumpuntur formae elementorum & ipsa elementa: quando ex eis generatur mixtum in forma mixti. Propter pluralitatem ergo formarum ex quibus vna dicitur componi, quae est perfectio indiuidui subsistentis, continens alias virtute solum, nullo modo prasent dici plures formae secundum gradus & ordinem esse in eodem: sicut neque in mixto dicuntur esse plures formae propter formas elementorum ex quibus generatur mixtum. Si vero secundo modo ponatur vna forma composita ex pluribus vt quarum vna se habet ad alteram sicut potentia se habet ad actum: & sit de essentia com positae ex eis, quemadmodum vnum corpus ex pluribus membris: cum prima illarum necessario prius adueniat materiae vt suo fundamento, quam alia aduenit ei, illa prima cum materia facit compositum & hoc aliquid: & sic quaelibet alia forma ei accidentaliter aduenit: nec potest facere vnum per se & per essentiam cum ea. Non restat ergo eis nisi tertius modus, & ille(vt credo) est in quo confidunt scilicet quod ex pluribus for mis componatur tertia: quae per essentiam omnino differt ab illis. Sed apparet statim quod illa forma tertia ex quo alias non includit in sua essentia, est aeque simplex cum qualibet earum: & sic non fit ex eis nisi per generationem & illarum corruptionem, non enim est ponere formam consequentem compositum manens nisi secundum rationem & intellectum: vt infra videbitur. Sic ergo patet quod impossibile est aliquam formarum substantialium quae est substanti alis perfectio materiae, ponere esse composi tam in aliquo indiuiduo materiali. Si ergo ponatur gradus formarum substantialium in aliquo, oportet quod ille ponatur in formis omnino simplicibus: ita quod vltima earum sit completiua & perfectio materia: & omnium praecedentium & totius compositi. Vnde salsum est quod dicunt: quod formae simplices colligatae constitu unt vnam compositam, qualis est humanitas in homine ex colligantia sensibilis & rationalis: quae est perfectio to tius, vt infra videbitur. Nec valet simile quod adducunt de diuersis partibus integralibus corporis con stituentibus vnum corpus compositum: & de diuersis partibus materiae constituentibus vnam materiam totius, quoniam diuersae partes corporis & diuersae materiae partes sub ipsis colligantiam habent & continentur in composito sub vna forma totius. secundum quod vult Philosophus in fine primi de anima. Quas quidem partes necesse est ponere diuersas propter diuersas operationes animae, in quibus vtitur eis vt organis appro priatis diuersis operibus & diuersis partibus animae. Propter nullam autem necessitatem operationum necesse est ponere diuersas formas in eodem praeterquam in homine, vt in sequentibus videbitur. Et quod assumunt: quod humanitas in homine est forma totius resultans ex sensibili & rationali: Dicendum quod hoc per errorem dictum est. Est enim quaedam forma quae est principium indiuidui compositi & altera pars com ponentium ipsum, quoniam homo in esse naturali componitur ex corpore & anima: quae est forma eius naturalis: de qua nobis est sermo ad praesens. Et est forma quae est quiditas & essentia rei: quae etiam dicitur vniuersale abstractum in anima ab indiuiduis: vt sunt species vel genus: quae sunt forma consequens in diuiduum compositum per abstractionem. Vnde ex hac anima & hoc corpore componitur iste homo vt Callias, & ex illa anima & illo corpore componitur ille homo: vt Socrates: a quibus abstrahitur homo simpliciter dictus: qui dicitur species & forma vniuersalis: maxime secundum considerationem metaphysici: vt patet ex su pra determinatis in quadam alia quaestione. Quae tamen in conceptu intellectus dicit aliquid compositum secundum considerationem Physici ex corpore & anima simpliciter: sicut dicit iste homo ex hoc corpore & ex hac anima: vt vult Philosophus in septimo metaphysicae, secundum considerationem metaphysici ex genere & differentia secundum quod expositum est supra in dicta quaestione. Haec autem forma dupliciter potest nominari: vel sub ratione concreti praedicabilis de indiuiduis: aut sub ratione abstracti ab eis. Primo modo significatur hoc nomine homo: secundo modo hoc nomine humanitas: & ambo scilicet homo & humanitas idem significant: scilicet compositum ex materia & forma sub ratione vniversalis. Non ergo humanitas est forma consequens aliquam formarum compositionem in materia: quae sit principium dans esse & perfectionem materiae & supposito: sed est forma consequens totum indiuiduum compositum per abstractionem, tanquam quiditas & essentia eius complectens in se indiuidui compositi & materiam & formam sub ratione vniversalis: vt supra est expositum. Aliter autem ponendo essentiam: quam consequitur totum compositum: falsa imaginatio est & figmentum. Quia vero nituntur arguere pluralita s tem formarum in eodem ex pluralitate actuum formae: nullam habet efficaciam. omnem enim operationem attribu endam composito per plures formas: aeque conuenienter possumus ponere per vnam simplicem etiam in homine, nisi in ipso aliud repugnaret: vt infra videbitur. Quid autem potest fieri per vnum, natura nunquam agit per plura: quia nihil agit frustra: neque deficit in necessariis secundum Philosophum. Sed in hoc erant decepti: putan tes quod diuersitas actuum non esset nisi ex diuersitate rerum procedens. Quia enim omnes operationes in triplici genere operationum praeassumpto, quae attribuuntur pluribus formis a ponentibus gradus formarum in quolibet naturali, praesent fieri per vnam formam simplicem: declaratur sic. Forma quae secundum se substantia quaedam est: siue essentia: licet ab ea actio vel opus immediate elicitur: tamen non dicit rationem principii alicuius actionis aut operationis inquan tum suba est vel essentia: quia vt suba vel essentia nominatur, quid absolutum dicit: ratio autem principii addit super eam rationem respectus ad opus quo dicitur virtus: vt ista tria considerentur in vnaquaque re: suba, qua in se aliquid est: virtus, quae est principium operationis elicitiuum: & ipsa operatio elicita. Nunc autem ita est quod in omnibus materialibus formis habentibus diuersos gradus perfectionis in diuersis & diuersas virtutes perfectionibus illis respondentes: quibus sunt diuersarum operationum principium: quemadmodum se habet forma mixti in lapidibus: vegetabilis in plantis: sensibilis in brutis: rationalis in hominibus: semper forma prior & imperfectior: etsi non secundum substantiam diuersa ponatur esse simul in eodem cum posteriori & perfectiori quemadmodum dicunt ponentes gradus formarum in omnibus: ponenda est tamen virtute esse in ea. Ita quod posterior in aequali simplicitate existens secundum substantiam siue essentiam cum priore, aut in maiori, semper habet in se ratione suae perfectionis superioris virtutem omnem quam habet inferior: & sic cum forma ratione virtutis suae sit principium operationis propter pluralitatem operationum, & in primo genere operationum, & in secundo, & in tertio, non oportet ponere plures formas in eodem esse: immo sufficit ponere vnicam quae virtute omnes alias in se contineat: vt ab eadem forma simplici in bruto ponamus ipsum esse corpus mixtum vegetabile & sensibile.
ET non est simile quid adducunt de partibus corporis. Illas enim oportet esse re diuersas: quia sunt organa, proxima: determinantes substantiam ad diuersas rationes virtutum organicarum: quibus virtutibus & in quibus organis est principium diuersarum operationum corporalium. Nulla tamen necessitate oportet subam ipsam poni diuersam nisi virtute: vt dictum est. Vnde ponentes vnicam formam substantialem in homine: sicut & in quolibet vel in quocumque alio: dicunt quod illa dat actum primum qui est esse: composito & omnibus partibus eius: qui est vnus & idem in toto & in partibus. Vnde caro, os, manus, caput & huiusmodi, non habent esse primum in corpore nisi ab anima: quae est substantialis forma totius & cuiuslibet partis: nec differunt inter se ni si accidentaliter in temperantia qualitatum actiuarum & passiuarum & diuersitate figurarum, per quae diuersimode erdinantur ad opus. Ita quod omnis huiusmodi differentia & omnia accidentia quae sunt in composito & in partibus eius sequuntur post esse quod habetur ab animae: & diuersificantur secundum diuersitatem animae: quia scilicet ab anima hominis est caro hominis: alia a carne equi: quae habet esse ab anima equi. Ita quod caro hominis ab eodem habet esse caro simpilciter & caro hominis: & similiter de carne equi & sic de omnibus aliis. Vnde dicit Commentator supe primum de anima. Non differunt membra leonis a membris cerui nisi quia anima differt ab anima. Et sicut dicunt quod anima rationalis, quae est vna forma in homine, agit omne quod pertinet ad actum primum in homine & in omnibus partibus eius, qui est esse: vt dictum est: similiter dicunt quod agit omnem actum secundum: qui est operari. & hoc diuersimode secundum diuersas virtutes & potentias quas habet in se secundum diuersitatem eius determinationis ab organo vel ab obiecto vel ab aliis accidentibus consequentibus esse in composito aut in partibus eius: vt expositum est in quadam quaestione alterius Quodlibet. Et similiter dicunt de tertio actum qui consistit in operatione rationis: quod videlicet ab eadem forma simplici in homine inquantum continet virtute omnes inferiores, fit abstractio omnium intentionum quae praedicantur de homine: quibus differt ab aliis: vel conuenit cum eis absque omni differentia reali: sed sola differentia intentionum. Propter quod dixit Philosophus quod vegetatiuum est in sensitiuo, & sensitiuum in intellectiuo: sicut trigonum in tetragono, & tetragonum in petagono. Vnde partes definitionis partes sunt secundum rationem intentionis: non secundum rem, homo enim non est ab alia re rationale & sen sitiuum: neque sensitiuum hominis est aliud re a sensitiuo simpliciter existente in homine: & similiter de vegetatiuo & aliis superioribus: sed solum secundum intentionem. Non decet ergo ponere in aliqua re na turali plures formas substantiales simplices vel vnam ex plurium compositione, quae est forma perfectiua totius. Neque oportet hoc ponere propter diuersitatem quarumcunque operationum: vt visum est. Vnde quia aliquibus apparet quod non sit alia ratio quare in eodem plures formas secundum gradus po nere oportebat, quam diuersitas dictarum operationum, negant pluralitatem formarum de qualibet re na turali & etiam de homine. Quorum positio est: quod in vnoqucque ente vno singulari vna tantum est for ma substantialis dans esse essentiale subiecto composito ex ipsa & materia, & omnibus quae in eo sunt. verbi gratia: anima rationalis in homine adueniens corpori humano dat homini quod sit homo, & quod sit iste homo: quod sit animal & quod sit hoc animal, quod sit corpus & quod sit hoc corpus, quod sit substantia & quod sit haec suba, quod sit ens & quod sit hoc ens. dat etiam carni quod substantialiter sit caro & ista caro quae est homi nis: & ossi quod sit os & hominis os, & sic de aliis. & quod rationes differentes inter se non habet nisi accidem taliter: per quae fiunt organa apta ad exercendum diuersas animae actiones per ipsa: vt oculo quod videat: auri quod audiat, & sic de caeteris operibus animalis. Ad istam suam positionem confirmandam adducunt vnum medium ex primo actu entis qui est esse, sic. Esse simpliciter vnum, est vnius entis: eo quod esse est actus primus: & primum in vncquoque non est nisi tantum vnum illus generis. Quare cum esse quod est actus primus, sit a forma substantiali: & esse vnum a forma vna vnius entis non est nisi vnica forma substantialis. Ita quod omnis forma alia superueniens erit accidentalis composito: & esse accidentale erit illud quod confert: quia sequitur post constitutionem rei in esse primo. & sic quantum est de ratione subiecti potest ei adesse & abesse praeter suam corruptionem. Inducunt autem medium aliud ex ratione primi compositi constituti in esse ex materia prima & forma: sic. Prima materia cum prima forma fa cit compositum quoddam & hoc aliquid: secunda autem forma superueniens si facit hoc aliquid & com positum, hoc erit non ex materia & forma: sed ex forma & composito: quid iam per aliam formam erat hoc aliquid. Et sic idem erit plura hoc aliquid: & in eodem erunt plures compositiones substantiales: & non erunt proxima principia cuiuslibet compositi substantialis materia & forma: quod absurdum videtur. Tertium medium inducunt ex vnione formae cum materia, sic. Si plures sint formae in eodem secundum gradum & ordi nem, posterior vnietur materiae mediante priore: & sic non sunt eadem ratione perfectio materiae: nec habent eandem rationem formae nisi aequiuoce dictam: quod non videtur esse ponendum in formis.
INducunt etiam quartum medium ex actu generationis, sic. Geniatio hominis est vna transmutatio numero & est motus ad formam: ergo debet habere vnum terminum numero: & vna numero debet esse forma geniti. ergo &c. lSta vt puto sunt fundamenta negantium omnino gradus formarum: licet forte possunt esse ra tiones plures aliae apparentes: quas prtractatio excludet. lsta positio multum applicabilis est animo: quia subsistenti vnico simplici attribuit quicquid pluribus eidem possit attribui. Dignius autem est fieri per pauciora quam per plura vnumquodque: vt dicitur in primo physicorum. Et vt dicitur secundo caeli & mundi: de aptitudine naturae est vt faciat melius semper & vtilius & nobilius. & hoc non est nisi dignius. Sed additur, Secundum quod est possibile. Si ergo non sit possibile ex natura rei in aliquo omnia praedicta fieri vno: vt videbitur: non est inconueniens ea ponere non fieri nisi a pluribus: vt in homine: ab vno videlicet quod sit forma corporis mixti, carnis, & ossis & huiusmodi: ab alio quod sit vegetabile, & sensibile, & rationale.
SED quod in omnibus aliis ab ho mine debeamus negare formarum substantialium pluralitatem, contra primam positionem, arguitur sic. Vt dicit Philosophus in sexto physicorum, tria sunt quae dicuntur secundum mu tationem, quod mutatur, & in quo, & in quid, vt homo, tempus, & album. Et vt dicit in quinto, mo tus simplex vnus qui est vnus numero est secundum tria praedicta: quorum vnumquodque oportet esse vnum numero: scilicet quid, & in quid, & quando. Vnus ergo motus vel mutatio numero non est nisi in vnum terminum numero. Sed generatio cuiuslibet rei naturalis est mutatio numero vna: quia secundum Boetium in Commento super Porphyrium, Omne quod est, ideo est quia vnum numero est, ergo in omni generatione naturali est tantum terminus vnus numero: in quem scilicet. hic autem non est nisi forma acquisita in composito: etiam licet compositum per se dicatur generari: quia secundum formas acquisitas per mutationem distinguuntur mutationes genere, specie, aut numero: vt vult Philosophus in quinto physicorum. Er go vna generatio naturalis tantum ad vnam formam numero terminatur. sed in re naturali generata non est aliqua forma substantialis nisi per generationem habita: vt patebit in sequenti quaestione de principiis seminalibus. In eadem ergo re naturali generata non est ponere plus quam vnam formam substantialem.
FOR te dicet Aduersarius: quod in generatione rei naturalis non est tantum vnica mutatio generationis secundum numerum: sed plures secundum pluralitatem formarum: ita quod quaelibet forma est terminus vnius mutationis in generato. Quod non potest stare. quoniam mutationes siue motus illi plures numero ad diuersas formas in eodem mobili vel mutabili aut procedunt successiue vnus post alterum: vt vbi terminatur generatio vnius formae, incipiat generatio alterius: aut fiunt omnes simul: vt idem simul in eodem tempore: aut instanti mouetur: aut mutatur diuersis motibus aut mutationibus. Si primo modo: aut ergo de eadem potentia mate riae: aut de diuersis. Et cum secundum Conmentatorem supe duodecimum metaphysicae potentiae materiae di uersificantur secundum diuersitatem formarum specialissimarum: vt iam dicetur, si de eadem, tunc ergo forma primo generata & secundo & tertio, & sic deinceps, non sunt nisi vna forma in specie specialissima differem tes solo numero. Nunc autem in eodem numero non possunt esse formae eiusdem speciei specialissimae diuersae numero & re: vt duae albedines: aut duae terrestreitates: aut duae carneitates: sed si differen tia aliqua cadat in eodem secundum eandem formam specialissimam, hoc non potest esse differentia reali: sed solum intentionis: secundum quod in eadem albedine in numero sit motus a gradu intentionis minoris ad gradum intentionis maioris. Si ergo de eadem potentia materiae procedat generatio successiue: aut nul la erit omnino diuersitas secundum gradus in generato: aut est solummodo secundum diuersos gradus intentio nis: secundum magis & minus. Aut igitur non est possibile quod fiant plures formae substantiales in eodem genito per quodcumque agens vnum vel plures: aut solum est illa pluralitas secundum differentias graduum & in tentionum penes magis & minus. & sic non erit re & numero nisi vna forma substantialis: qua vnum & idem dicitur ens, substantia, corpus &c. differens solum secundum esse & magis & minus. Et sic forma sub stantialis specifica quaelibet cuiuslibet rei naturalis educta de potentia materiae vna & eadem numero manens susciperet magis & minus: quemadmodum & forma accidentalis: quod est impossibile: vt patebit in se quenti quaestione. Si vero formae diuersae producantur successiue in eodem vna post alteram de diuersis potentiis materiae: quia aliter vt dictum est non possunt esse re diuersae. De formis enim re diuersis produ cendis ex materia dicit Commentator supe. xii. metaphysicae: quod non quodlibet fit ex qualibet potentia sed vnumquodque entium fit ex eo quod est in potentia id quod fit: eo quod numerus potentiarum sit sicut nume rus specierum entium generabilium & corruptibilium. Et hoc ita quod aeque immediate & de proximo quaelibet potentia siue habilitas materiae ad formam, secundum quam forma producitur ex materia, inhaeret materiae Si inquam de diuersis huiusmodi potentiis eiusdem materiae in eodem plures formae successiue producantur in esse: tunc sicut in potentiis illis non est ordo respectu materiae inhaerendo secundum prius aut posterius: quia omnes aeque immediate inhaerent illi, & nulla illarum mediante altera: similiter neque in formis ex eis productis: maxime cum quaelibet forma immediate ex propria potentia producitur: vt di ctum est: quia omnino non est ponere aliquam eius inchoationem in materia tanquam principium eius: vt patebit in sequenti quaestione. Ita quod si sit aliquis ordo in ipsis formis: ille est quo ad naturae dignitatem ma iorem & minorem: quod & ipsi ponunt: non autem quo ad modum inhaerendi materiae. Ex quo sequitur quod quaelibet illarum aeque immediate & perfecte secundum gradum suum perficit materiam, & nulla illarum mediante alia. Ita quod nulla illarum respectu materiae sit praecedens aliam: aut materialis: aut dispositiua ad illam, faciens compositum quoddam incompletum cum materia quid completur per formam aliam superuenientem. immo nulla alteri superuenit: aut aliquid imperfectum relictum ab ea complet: sed quaelibet perfecte complet materiam & compositum quoddam cum ipsa facit perfectum in esse secundum genus & gradum naturae suae: quemadmodum facit in diuersis. ita enim est lapis perfectus in genere mixti per formam mixti: sicut planta in ge nere plantae per formam vegetabilis: aut animal in genere animalis per formam sensibilis. Et sic quemadmodum illic diuersa per diuersas formas huiusmodi sunt diuersa perfecta in actum: similiter hic idem per diuersas formas erit diuersa entia in actu perfecta. Nec restat: nisi quod illic per diuersas materias separatas: hic vero per vnicam. Et sic sequitur quod idem simpliciter erit habens plura esse substantialia: & quod sit plura hoc aliquid, & alia plurima inconuenientia. Et sic sequitur etiam aparte quod idem secundum materiam eandem numero erit vere mixtum inanimatum secundum vnam formam, & secundum aliam vera pleata, & secundum tertiam brutum animal: & secundum quartam homo. & hoc non concurrentibus eis in constitutionem alicuius vnius vt formae alicuius compositi: sicut dictum est supra: aut suppositi: aut compositi: quia omnino sunt distinctae & diuisae abinui cem secundum aliam & aliam potentiam materiae: vt dictum est iam. Si autem motus illi siue mutationes diuersae quibus diuersas formas dicunt in eodem produci, fiant simul in eodem tempore: aut instanti: & per hoc formas illas simul producunt in eodem: tunc iterum subdistinguendum vt prius. Aut intelligun tur educi de eadem potentia materiae: aut de diuersis. Non de eadem: quia tunc vt dictum est de eadem potentia materiae non habet educi nisi eadem forma specie, & diuersae numero, ad quas non sunt motus aut mutationes, nisi eaedem specie, diuersae autem solo numero. secundum Philosophum in quinto Physicorum. ldem ergo num ero vt ipsa materia secundum eandem speciem mouebitur aut mutabitur diuersis mo tibus aut mutationibus secundum numerum, & in diuersas formas secundum numerum: easdem autem spe cie: quid omnino est ipossibile: vt scilicet quod idem simul moueatur secundum duas dealbationes, & sint in eodem duae albedines. dico secundum idem. Et cum hoc frustra & omnino supersluum esset plur es formas eiusdem speciei simul esse in eodem: quoniam quicquid per plures illarum fieri contingeret, & per vni cam, & sic aliquid supersluum fieret naturaliter & frustra: quod non est naturae opus. non enim contin git frustra in fundamento naturae & creaturae: vt dicit Commentator supe principium secundi meta physicae. Vnde & dicit super duodecimum metaphysicae. Si materia fuerit vna, & generans vnum, & potentia vna: tunc nulla erit causa multitudinis. Et ideo (ut determinat ibidem, quod materia est vna secundum sub stantiam, & plures secundum potentias, & habilitates ad formas: hoc est causa in multitudine entium ex eadem materia. Si vero diuersae forma: per diuersos motus aut mutationes simul existentes per naturam producantur in esse: hoc non contingit nisi quia illud quod mouetur, est vnum non per se: sed secundum accidens. secundum quod dicit Philosophus in quinto Physicorum. Simpliciter motum esse vnum nume ro, consistit in his tribus. etenim in quo est, vnum oportet esse & indiuisibile vt speciem siue formam & vnum tempus non deficiens: & quod mouetur vnum esse non secundum accidens: vt album & nigrum fieri & Coryscum ambulare. vnum enim est Coryscus & albus: sed secundum accidens. Vbi dicit Commentator Si fuerit vnum per accidens: tunc erit possibile vt moueatur duobus motibus simul in eodem tempo re. verbi gratia: quoniam album & Sortes sunt idem per accidens: & nigrificat secundum quod est albus: & ambulat secundum quod est Sortes. Et consimiliter contingit: si duo accidunt eidem: vt album & dulce: quod potest ni grescere secundum quod est album: & amarescere secundum quod est dulce. Si ergo materia mouetur simul ad diuersas for mas diuersis motibus: cum non est motus vel mutatio secundum formam nisi a termino in terminum: ab vna scilicet forma in aliam: oportet ergo quod moueatur simul a diuersis formis in diuersas. Ita quod illae a quibus mouetur, si mul sint in materia, & de quod sint vnum per accidens in ea. Quia si sic: ergo illud suppositum corrumpendum ha bens in se plures formas substantiales corrumpendas, quod est compositum ex illis cum materia, non esset vnum nisi per accidens, & ita neque esset ens nisi per accidens, & esset suum esse: quod habet ab illis omnibus simul, vel quod habet ab aliqua illarum accidentale: & hoc secundum duos modos vnius per accidens: vel aliquem ex eis. Dicuntur enim plura vnum per accidens: aut quia accidunt eidem: vt album & dulce in lacte: aut quia vnum accidit alteri: vt album Sorti. Esse autem quod ab illis est quae sunt vnum secundum accidens primo modo accidentale est, secundum quod est ab omnibus illis. & esse quod est ab illis quae sunt vnum per ac cidens secundo modo, potest esse accidentale ab vno, vt ab albo quod est in Sorte, & ab altero substantiale, vt a Sorte ratione suae formae substantialis. Et quocumque modo per accidens illud ens quod corrum pitur secundum plures formas substantiales est ens & vnum secundum accidens, eadem ratione & illud quid generatur ex illo simul secundum plures formas substantiales erit vnum ens. & non nisi per accidens hoc autem est inconueniens: scilicet quod secundum formas substantiales habet aliquid esse ens & vnum secundum accidens: quia sequeretur quod omnes formae illae substantiales acciderent materiae: vel quod aliqua esset substantialis materiae, & aliae accidentales, secundum modos iam dictos: vel aliquem eorum, quibus constituitur vnum per accidens ex diuersis secundum formas. Hoc autem est impossibile: quia nulla forma substantialis potest esse alicui accidentalis: quia quod in se est substantia, nul li potest esse accidens: sicut vult Commentator supe secundum Physicorum de calore, quod non potest in homine esse de praedicato qualitatis: in igne vero de praedicamento substantiae. Falsum est ergo illud ad quod omnia haec sequuntur: scilicet quod idem simul diuersis motibus mouetur ad diuersas formas substantiales in eodem. Si vero dicatur quod omnia praedicta vera sunt de composito perfecto siue completo: scilicet quod cuicunque illud aduenit, accidentaliter illi aduenit, & quodcumque ei aduenit, accidentaliter aduenit ei: non autem de composito imperfecto siue incompleto:
CONtra hoc arguitur: quia transmutatio docuit materiam esse, & diuersitas transmutationum diuersitatem formarum. Ita quod vbi subiectum non manet idem nomine & definitione, dicitur transmutatio secundum substantiam, & forma acquisita per talem trasmutationem dicitur forma substantialis: vbi vero subiectum manet idem nomine & definitione, dicitur transmutatio secundum accidens & ad for mam accidentalem. verbi genera. cum de albo ligno fit nigrum, manet subiectum scilicet lignum idem nomine & definiti one: & ideo album & nigrum sunt accidentia: cum vero sit transmutatio de terrestreitate in igneitatem, nihil idem manet nonine & definitione. & ideo terrestreitas & igneitas sunt substantiae. Cum ergo in illa trasmutatione a dicto incompleto per formam praecedentem ad completum per formam superaduenientem idem vt subiectum scilicet illud incompletum nomine & definitione manet: ergo illa transmutatio est ad formam accidentalem. Si dicatur quod verum est hoc quando manet idem completum, & non incompletum. tunc eadem via posset dici quod in omni transmu tatione subiectum est incompletum respectu eius ad quod transmutatur: & quod secundum hoc omnis transmuta tio esset substantialis & ad formam substantialem. Et sic eadem via qua tenetur: quod in formis substantialibus est gradus & transmutatio ab incompleto ad completum, posset teneri quod omnis forma esset substantialis: neque posset assignari differentia inter formas substantiales & accidentales. Sl ergo oportet assignare differentiam inter formas substantiales & accidentales: secundum iam dictum modunoportet quod in trasmutatione sub stantiali nihil maneat idem nomine & definitione: neque incompletum: neque completum. Sic ergo rationibus na turalibus propriis fundatis in principiis naturae & generationis rerum naturalium, & a priori, non autem ex rationibus communibus analvticis a posteriori, quae probabilitatem quandam faciunt, scientiam autem non generant, pa tet quod in vna & eadem re naturali quae habet fieri & esse per solum agens & generans naturale: impossibi le est poni pluralitatem formarum in eodem secundum rem & naturam, nisi solum secundum conceptus intentio num, inquantum forma est principium intelligendi in esse rationis: vel secundum virtutes, & principium actio num, inquantum forma est principium agendi in esse naturae: vt tactum est supra, & alibi saepius in aliis quae stionibus nostris. Vnde etsi quandoque in scriptis aliquorum Philosophorum: vel aliorum doctorum inueniatur gra dus & ordo formarum substantialium in eadem re a solo agente naturali producta in esse, semper debet exponi quo ad diuersas rationes intentionum in intelligendo: vel quo ad diuersas virtutes & principia agendi. Secundum enim quod tactum est supra, forma vna re & numero habet in se diuersas intentiones secundum diuersas differentias quibus differt ab aliis & conuenit cum aliis. Ita quod forma perfectior in natura essentiae suae semper habet in se intentiones omnium aliarum formarum: vt forma sensibilis in animali habet in se intentionem & virtutem for mae mixti: quae sub ratione mixti stat in lapidibus. habet & intentionem formae vegetabilis: quae sub ratione vege tabilis stat in plantis. addit autem intentionem propriam suae formae quae est sensibilis: quae differt ab aliis, & est superior illis in gradu naturae. Et secundum hoc exponi debet illud quod dicit Commentator supe illud primi metaphysicae. In fundamento non est aliquid distinctum. Materia (inquit) ex eis quae recipit nullam habet formam omnino: neque vniuersalem: neque particularem: sed primo recipit formam velm: & post mediante for ma vniuersali recipit alias formas vsque ad indiuiduales. Per quod videtur innuere gradus formarum in ea dem re natura differentium: vt formam velm appellarit aliquam formam primam incompletam in gradu essen tiae, & formam indiuidualem appellarit vltimam & perfectissimam quae dat esse specificum. Sed non est ita. ser mo enim ille non intelligitur de illa ordinata re ceptione in eodem: nisi secundum gradus intentio num. quia sicut naturaliter materia habet stare primo sub forma imperfectiori in vna re: & deinde sub perfectiori in alia: vt dictum est: sic in eadem re forma naturae perfectissima, vt animalis, prius naturaliter perficit materiam: sub ratione & intentione mixti quam vegetabilis, & vegetabilis quam sensibilis. Et secundum hoc etiam in eo dem prius manifestat opus suum sub ratione quae perficit corpus vt mixtum est: & secundo sub ratione qua vege tabile: & tertio sub ratione qua sensibile. Propter quod Philosophus dicit in libro de animalibus, quod embryo prius viuit vita plantae quam animalis. Et Commentator supe finem primi Ethicorum Quae natura vel arte fiunt non repen te generationes perficiuntur: sed ex imperfectis ad perfecta profectus fiunt. Aprincipio quidem homo natus vitam simpliciter videtur habere, & natura irrationalium potentiarum operationes ex necessitate praeueniunt ea quae rationis: ante omnes quidem potentias operante plantatiuo: post autem eo quod est animale: posterius autem ratione Secundum gradus autem rerum & naturarum potest intelligi illa ordinatio receptio formarum in diuersis: quia primo nata est stare in vna re sub forma imperfectissima a qua sumitur ratio magis vniuersalis: vt ratio generis: & deinde in alia re sub gradu perfectiori formae, a qua sumitur ratio inferioris generis: & vltimo in re perfectissima sub forma perfectissima, a qua non sumitur nisi ratio speci ei specialissi mae: quae in indiuiduis non recipit formarum additionem: sed diuiditur per materiae multiplicationem. Et se cundum hunc eundem modum debet exponi illud quod dicit Commentator supe principium Physic. exponendo illud. Cum cognoscimus causas primas. Et intendit (inquit) causas existentes in re primas non compositas: & sunt prima materia & vltima forma. quae enim sunt praeter materiam & vltimam formam cuiuslibet rerum naturalium, sunt materiae compositae & formae compositae. Per quod similiter videtur inuere gradus formarum esse in eadem re naturali. Sed non est ita. tunc enim vltima forma adueniret composito iam constituto in esse ex materia & forma: quod impossibile est in eis quae generantur a solo agente naturali: vt dictum est. Sed intelligitur ista compositio materiae & formae inter primam materiam & vltimam formam: si intelligantur haec omnia in eadem re secundum gradus & ordinem intentionum: vt in ordine & prcessu naturalis generationis primo intelligamus materiam nudam: vt est in potentia sola ad formam recipiendam, &. recipiendo formam primo ordine naturae informatur ea secundum rationem & intentionem esse incompletissimi formalis, vt sub ratione mixti, & sic gradatim vsque ad rationem vltimae intentionis sub quae informatur sub ratione esse formae naturalis completissimae, vt est sensibile in anima li. Si vero intelligatur in diuersis rebus, tunc intelligitur illa compositio secundum gradus & ordinem rerum & formarum: vt sic inter primam materiam nudam & formam vltimam quae est sensibile in animali sub intentione sensibilis, dicamus esse plura composita ex materia & forma: in quibus secundum diuersos gradus sunt materiae & formae compositae: vt in mixto sub ratione mixti: & in planta sub ratione vegetabilis: & sic de aliis si plura sint media. Et secundum huiusmodi gradus vel rerum in diuersis vel intentionum in eodem debet procedere ordinata doctrina in rebus naturalibus. Vnde Commentator post illud dictum suum subdit immediate. Et innuit per hoc quod doctrinae ordinatae est incipere a cognitione primarum causarum rei cognoscendae perfecte vsque ad causas propinquas. Et secundum hoc iuxta determinationem in fine quarti Metaphysicae, quanto consideratio rei est magis secundum materiam & esse materiale & minus formale, tanto habet in naturalibus considerari in prio ri scientia: & quanto est magis secundum formam & esse magis formale, tanto habet in naturalibus considerari in posteriori scientia. semper enim materialiter posterius est in priori: formaliter vero prius in posteriori. secundum quod dicit ibidem Commentator & exponit. Si nos (inquit) secundum for mam consideramus res naturales, semper prius formaliter erit in posteriori: quia in ipso formam accipit & esse. Vnum enim elementum cum alio compositum accipit esse mixti: mixtum autem carnis: caro autem cum alio manus: manus autem cum aliis, animalis: cuius forma per modum proportionalem informat & terminat omnes formas dissimiles & similes. Econtrario autem accidit si res naturales considerentur materialiter. tunc enim posteriora sunt in prioribus: quia indiuiduum com pletum est in partibus dissimilibus compositis: illae autem in similibus: similia vero in mixto in communi: mixtum autem in elementis. Per hunc ergo modum praedictum, gradus & ordo formarum substan tialium cum inuitur in scripto philosophi esse in vna & eadem re: aliquando debet exponi secundum diuersos gradus rationum siue intentionum: aliquando etiam secundum gradus virtutum & principiorum operandi. semper enim prius in esse imperfecto & magis materiali virtute, etsi non re, est in posteriori magis formali: vt supra dictum & expositum est. & sic elementum est in mixto: mixtum in vegetabili: vegetabi le vero in sensibili.
VNde illud quod Commentator supe duodecimum metaphysicae dicit de Philosopho. Opinatur quod prima materia est vna secundum subiectum, & multa secundum habilitates. Primo enim habet habilitates ad recipiendum primas contrarietates: scilicet formas quatuor elementorum. Secundo vero habet potentias consimilium partium mediantibus formis quatuor elementorum. debet exponi quo ad diuersas virtutes & secundum gradus earum quae sunt principia agendi. Materia enim dicitur primo habere habilitates ad formas elemen torum: quia maxime materiales sunt: in quaerum formis est prima virtus formarum materialium, quae est in posteri oribus magis formalibus. Propter quid secundo & mediantibus formis elementorum dicitur esse in potentia ad formas mixti consimilium partium, non quia in mixto sub forma mixti actu in materia sunt formae elementorum: immo in mixto non est nisi vna forma mixti aeque simplex in natura & essentia sua, sicut forma elementi: sed quia in forma mixti virtutes sunt formarum elementorum sub esse cuiusdam temperamenti & medii. Et per eundem modum materia mediante forma mixti recipit formam vegetabilis. est enim virtus mixti in vege tabili. Similiter mediante forma vegetabili recipit formam sensibilis. est enim vegetabile virtute in sensi bili. Et talis compositio formae penes diuersitatem intentionum virtutum in ipsa, attestatur multum super eius no bilitate & elongatione a materia. Vnde nisi aliud obstaret in homine: competenter ponendum est quod in ipso esset vnica forma scilicet anima rationalis: virtute & intentione habens in se quicquid habent formae praecedentes omnes & agens in composito quicquid separatim in aliis agunt omnes formae aliae substantiales & materiales. In quo plures suffulti negant pluralitatem formarum in homine: sicut & in aliis pure naturalibus ab agente vni co naturali secundum formam specificam in esse productis.
SED contra istos ad ponendum gradus duarum for marum in homine eo modo quo posuimus eas in Christo in quaedam quaestione de Quolibet: videlicet vtrum anima Christi a corpore suo separata remansit aliquam forma in ipso eius corpore: oportet procedere aliter probando gradus formarum in homine, quam praedicti probabant eos in omnibus rebus: scilicet ex diuersitate operationum formae. haec enim nullam habet efficaciam: neque in homine: neque in aliis: vt supra tactum est. Sed oportet contra eos procedere duplici alia via: vna a priori & a causa, arguendo ostensiue ex eis quae in operibus naturae convincimus: altera vero a posteriori & ab effectu, arguendo ad ipossibile ex eis quae in operibus gratiae ex fide tenemus. Secundum primum modum arguitur sic. Diuersorum agentium & diuersis mutationibus impossibile est terminum esse vnum & eundem numero. quoniam secundum philosophum in secundo physicorum. Sanitas primo corrupta & iterum generata in eodem, non potest esse eadem sanitas nu mero: si actus vel motus qui est ad primam sanitatem & secundam, sunt duo numero. Sed homo siue natura in generatione hominis agit ex praesupposita materia. iuxta illud quod dicit Philosophus. Homo generat hominem ex materia, & Sol. Et Deus agit ad generationem eiusdem non ex praesupposita materia cre ando animam in corpore disposito: secundum quod dicit Auicenna, & fides tenet. & similiter Philosophus dicit de animalibus: quod intellectus ab extrinseco est. Sunt ergo diuersa agentia & diuersis mutationibus. er go impossibile est terminum actionum eorum esse vnum & eundem numero. Cum ergo terminus pro prius actionis diuinae sit anima rationalis siue intellectualis in homine: oportet quod terminus actionis hu manae sit aliqua forma substantialis alia in homine: cum generatio omnis sit mutatio in substantiam a non esse in esse substantiale. secundum philosophum in quinto physicorum. Et accipio terminum generationis large pro eo quid per generationem acquiritur. proprie enim non generatur nisi compositum. Similiter tantum extendo nomen mutationis: vt creationem sub se contineat. Et sic sequitur necessario quod ad minus duae sint formae substantiales in homine: Vna educta in potentia materiae per agens naturale: altera vero producta ab extra per agens supernaturale.
HIC forte aestimabit aliquis esse dicendum: quod anima rationalis in homine quamquam sit a deo per creationem infusa: vt ponit fides catholica: tamen aduenit vt forma materiae in composito quod est homo, & est terminus naturalis generationis in homine: ad quem per se terminatur generatio: nec est ibi alia forma terminans generationem hominis, & hoc per hunc modum: quia scilicet generans non intendit nisi assimilare sibi genitum secundum suam speciem. Vnde & illo quo assimilatur habito, tunc primo cessat generationis motus. Haec autem similatio fit per animam rationalem: quae in fine motus generationis creando infunditur. & sic anima rationalis est terminus naturalis generationis.
HIC aduerten dum est quod iste in suo dicto dicit duo. Vnum videlicet: quod ipsa rationalis anima aduenit vt forma & terminus naturalis generationis in homine. Alterum: quod non est ibi alia forma terminans hominis generationem. Primum veritatem quoquo modo habet: indiget tamen propria declaratione quomodo hoc fiat, vt infra videbitur. Secundum omnino non potest esse verum: immo oportet ponere quod agens na turale aliquam formam educat de potentia materiae: aliam a forma ab extra infusa. Quia secundum quod dicit phi losophous. xii. metaphyc. recolligendo ab ipso in naturalibus determinata circa transmutationes naturales, in omni transmutatione tria sunt: a quo mutatur, & est motor: mutabile autem est materia: illud autem ad quod transmutatur est forma. Nunc autem materia non est mutabile nisi quia est in potentia. vnde dicit Commentator ibidem. Si potentia non esset ens, non esset agens omnino. Si ergo agit tam quam agens naturale ad generationem, non agit nisi transmutando materiam vt est in potentia ad ali quid quid est substantia: non autem quod est in potentia ad quale aut quantum aut vbi. quia istae sunt trans mutationes a subiecto in subiectum: & ideo sunt motus. Generatio vero est a non subiecto in subiectum & ideo non est motus sed mutatio, vt determinatur in quinto physicorum. Agit ergo homo generando hominem transmutando materiam vt est in potentia ad esse & ad formam substantialem. Potentia di co non solum passiua: vt tantum in ea forma recipiatur: quemadmodum est in potentia ad animam rationalem vt infra dicetur: sed vt ex qua forma producitur in esse per agens. Et cum hoc etiam vt potentia est propria & de terminata ad propriam formam, dicente Commentatore ibidem. Scimus quod in spermate & semine cuiuslibet animalis sunt proportiones propriae: ita quod ex spermate hominis non fit equus: neque equi, homo. Neces se est enim, vt dicit, vt proportiones formae sint in natura: secundum quas facit id quod facit, homo enim quamuis generatur ab homine, tamen pater nihil facit quod impossibile est vt sit: sed fit talis dispositionis per id quod po situm est in natura ex proportionibus. Aliter enim homo non ageret ad hominis generationem ma teriam seminis transmutando & corrumpendo formam seminis vt fiat talis dispositionis quod sit conueniens ad susceptionem formae quae est anima rationalis. Quia si sic est: & agens naturale non trans mutat materiam corrumpendo formam praecedentem nisi vt generet aliam: quia natura per se intendit generare & corrumpere non nisi per accidens: quid semper reducitur ad id quod est per se: necesse est ergo quod homo generans & corrumpens sua actione formam illam seminis praecedentem, aliam formam substantialem producat ex illa potentia materiae: vt per illam formam materia fiat talis dispositionis vt sit susceptiuum in se animae rationalis. Aliter enim aliquid corrumperet aliud substantialiter in materia nihil generando ex ipsa: & ad illam corruptionem inducendam alteraret nihil omnio ex materia generando: eo quod nihil esset in potentia in materia substantialiter quod per huiusmodi agens posset deduci ad actum: quid omnino est im possibile in actione naturali: vt multum diffuse partractatum est in supra nominata quaestione de Quoli bet. Et cum hoc etiam si sic esset, tunc in semine esset transmutatio corruptionis & nulla generationis: & sic forma seminis corrupta & anima infusa, fine omni trasmutatione materiae anima materiae vniretur vt esset compositum: & sic fieret compositum fine omni transmutatione naturali terminata per se ad illud composi tum. Illa enim corruptio non potest esse transmutatio qua quis generat. Quia si sic esset: non diceretur ho mo omnino generare hominem: neque etiam posset dici quod homo generatur aut compositum aut for- ma ipsa: sed quod sola anima vt forma crearetur in materia. secundum quod dicit Commentator supe. xii. meta physicae. Si aliquid fieret sine mutatione: tunc aliquid fieret ex nihilo. & totum hoc ponit magnum in conueniens. Sic ergo patet quod ante infusionem animae rationalis est ibi forma aliqua: quam in praedicta positione vocaui formam mixti: quae dat esse carnis & ossis & aliarum partium ex quibus sit corpus or ganicum.
ET forte ad argumentum respondendo diceret: quod motus diuersi differentes re, semper habent: di uersos terminos. sed si vnus est motus secundum veritatem rei: qualis est motus generationis: & alius sit non vere motus nisi tantum secundum modum significandi vt est motus creationis: illud non oportet: & hoc maxime quando vnus agentium est tota causa qua est virtus agendi in alio. tunc enim vnus motus non po nit in numerum cum alio: quia sine vno non potest alius habere suum terminum: & vbi vnum propter alterum, ibi est tantum vnum. Sed quod huiusmodi responsio ad propositum non valeat: aperte arguitur sic. Terminus mutationis aut sumitur proprie: quemadmodum secundum philosophum in sexto metaphyica solum dicitur per se fieri compositum non forma nisi per accidens vt habet esse in composito: aut communiter quemadmodum dicitur fieri forma quae sit in composito. Si primo modo, manifestum est quod non est idem terminus generationis humanae & creationis diuinae. tunc enim homo compositus ex anima & corpore esset terminus creationis sicut & generationis: quod falsum est. Si secundo modo: tunc in produ ctione creaturae conmunicaret agens naturale & ageret aliquid ex nihilo: & non esset tunc sua actio proprie generatio ex materia: sed creatio quaedam qua communicaret cum deo creante principaliter ad productionem creaturae ex nihilo. Qualitercunque ergo creatio sit mutatio, cum non habet vnum ter minum realem: videlicet id quod per eam factum est ex nihilo: terminus eius non potest per se esse termi nus generationis naturalis: sed solummodo coincidit cum termino naturalis generationis, vt infra vi debitur. Quamquam ergo creatio non esset vera mutatio: quia tamen habet vnum terminum: non potest habere cum ea eundem terminum generatio naturalis: etiam quamquam habet homo a deo quod generet: quia ab eo non habet vt generet, nisi ex materia: Quamquam ergo sine mutatione cre ationis non potest generatio hominis habere suterminum: scilicet vt generet hominem perfectum in supposito: per se tamen habet suum terminum: & hoc non nisi in producendo aliquam formam ex materia: sine quae etiam hominis generatio in supposito non compleretur. Et ita quo ad hoc non est hic vna mutatio propter alteram: immo sunt omnino distinctae.
SIC ergo a priori, scilicet ex actio ne naturae, patet quod in homine oportet ponere aliam formam quam illam quae est anima rationalis. Idem etiam patet clarius ex eis quae fide tenemus in operibus gratiae circa corpus Christi viuum & mortuum, & circa sacra mentum altaris. Credo enim quod pro fidei articulo tenet ecclesia quod idem numero penitus erat corpus Christi viuum animatum, & mortuum inanimatum, quod multipliciter nisus fui declarare in quibusdam aliis quaestionibus nostris de Quolibet. Et praeter ibi inducta hoc videtur expresse dicere Augustinus in originali, super illud psalmi. Deus deorum dominus locutus est. Discipuli (inquit) primo non crediderunt do nec tangerent atque palparent. Sed caro resurrexerat quia caro mortua erat: diuinitas quae mori non poterat adhuc in carne resurgentis latebat. Ostendebat tum dominus eam formam eamque carnem quam in cruce viderant: quae in sepultura posita erat: vt quos crucifixus dimiserat titubantes, resurgens faceret fortes. Ecce quam plane dicit quod eadem forma eademque caro, hoc est ea forma carnis posita erat in se pulchro mortua: quae prius pendebat in cruce viua. Forma autem carnis non est nisi alia forma ab anima: quia aliter fuisset separata cum anima, sicut fuit & forma sensus. Erat ergo forma illa educta de potentia materiae. de qua etiam in dictis quaestionibus persuasimus multipliciter quod esset aliqua forma mixti corporis. vt secundum hoc oporteret concedere quod idem corpus ab aliqua forma corporali erat corpus Christi viuum & mortuum. Quare cum hoc nullo modo esset verum nisi esset in Christo homine viuente per animam rationalem alia forma quam anima: quae permaneat in materia anima sepa rata, & qua manet corpus idem numero secundum formam mortuum quod prius erat viuum: in Christo ergo homine erant plures formae substantiales. & si in ipso: ergo in omnibus hominibus: vt natura hominis sit ex sua specie constitui ex pluribus formis & materia. Christus enim non nisi no stram naturam & perfectam accepit. ldem arguitur secundo ex vi sacramenti altaris: de quo sides tenet quod substantia panis tota secundum materiam & formam eius substantialem, non secundum aliqua eius accidentia conuertitur in verum corpus Christi: hoc est in id quod substantialiter est corpus Christi praecise: & non in aliquam accidentia eius: neque in animam eius: neque in eius diuinitatem: vt de illo in quod facta est conuersio, possit dici, Hoc est corpus Christi quod intelligitur esse sub speciebus sacramenti virtute consecrationis. In Christo ergo praeter eius diuinitatem & eius animam & eius accidentia, oportet esse aliquid quod vere & substantialitur sit & vere potest dici corpus. aliter enim non essent veracia illa verba consecrationis quibus dicitur. Hoc est corpus meum. Sed substantialitur nihil potest dici corpus in Christo seclusa anima & accidentibus & diuinitate eius, vel secundum intellectum, quomodo secluduntur ipso viuente: vel secun- dum rem, quomodo fuit seclusa anima separata tempore mortis: nisi ponamus formam aliquam sub stantialem in ipso praeter animam: quae informando materiam dat esse substantiale corporis inquan tum corpus substantia est. Nisi enim talis forma substantialis ibi ponatur praeter animam, seclusa anima & accidentibus omnibus & diuinitate secundum intellectum, de humanitate Christi nihil manet quod substantia est, nisi pura materia: quae non potest dici corpus nisi in potentia: & ita non verum corpus, quia quod est in potentia hoc nondum est illud secundum actum. & ita aut non sit transubstantiatio panis in ve rum corpus sed in puram materiam: aut est in eo ponere aliam formam praeter animam. Et si in ipso, ergo eadem ratione in omnibus aliis, vt dictum est. Illud autem falsum est & contra fidem. ergo &c.
NEC potest dici quod sola forma scilicet anima existente in homine: a qua quidem habeat homo rationem corporis mixti & animati: scilicet & vegetabilis & sensibilis & rationalis: licet conuersio non fiat in ipsa anima: sit tamen in id quod informat: inquantum ab ipsa habet rationem corporis mixti: non autem inquantum habet rationem animati: scilicet vegetabilis, vel sensibilis, vel rationalis, quoniam illa ratio considera ta praeter substantiam animae, non est nisi intentio rationis, in quam non sit translatio si sit in id quod res est quid praeter animam non est nisi prima materia. Praeterea tunc in triduo mortis Christi anima separata, non potuit dici quod fieret transubstantiatio in aliquid Christi sub ratione mixti: quia tunc nuilum esse dare pote rat anima materiae: a qua secundum rem & veritatem erat separata: licet aliquis hoc aliquando finxerit irrationabiliter & absurde. Ad hoc forte dicet aliquis: quod tota substantia panis conuertitur in totam substantiam corporis Christi: non quia corpus est vel quia hoc corpus est simpliciter: sed solummo quia corpus Christi est. secundum quod praetendere videtur vis verborum: quibus dicitur in persona Christi Hoc est corpus meum. lx meum enim determinat ly corpus ad esse corporis vt Christi est. Et ideo secun dum rationem illam qua corpus dicitur corpus Christi: & secundum illam dispositionem quam habet in Christo, fit conuersio substantiae panis in ipsum. Et ideo in vita Christi ante passionem quando ipsemet conse crauit, facta erat conuersio in corpus mortale. Si vero intra tempus mortis facta fuisset conuersio, facta fuisset in corpus mortuum. Nunc vero cum sit post Christi resurrectionem, fit in corpus immor tale. Et sicut quantum ad corporis dispositiones, similiter & quantum ad verum esse corporis Chri sti in omni statu eius sit conuersio in ipsum verum corpus secundum illam rationem qua vere dicitur esse cor pus Christi: quae semper vna est & eadem.
HOC totum concedimus. Sed quod sic respondens dicit fiericon uersionem in corpus Christi secundum illam rationem qua vere dicitur esse corpus Christi: si intelligeret illam rationem esse rationem formae alicuius substantialis, a qua habet esse & dici & corpus simplici ter & corpus Christi siue viuum & animatum siue mortuum & inanimatum: tunc nobiscum sentiret. Sed abnegando huiusmodi formam praeter animam inesse homini, illa ratio non potest fundari in aliquo reali supra essentiam materiae, quia praeter illam substantialiter secundum intellectum illius ani ma separata non remanet de substantia humanitatis in Christo homine nisi pura substantia materiae quae non potest vere dici corpus: vt conversio panis intelligatur facta in puram materiam.
SED tamen forte non propter hoc dicet quod tota substantia panis conuersa sit in materiam puram: sed in aliquid am plius: per quod habet esse verum corpus sine forma aliqua. Forte enim dicet: quod materia licet habeat ra tionem materiae respectu animae: tamen cum hoc habet rationem subiecti. quod plus dicit quam materiam. Sed quaero de illo plus: si aliquid sit rei, quid sit re. Aut substantia: aut accidens. Si accidens: qua lecunque fuerit siue absolutum siue respectiuum, nihil ad propositum, quia fides tenet quod in nuilum accidens fit transubstantiatio. oportet ergo quod illud sit sub stantia si in ipsum fiat transubstantiatio: & per hoc non in materiam puram: eo quod illud est plus quam materia Et si sit substantia aliqua: aut ergo substantia materia: aut substantia forma: aut substantia compositum. Non substantia materia: quia tunc essent plures materiae in eodem: quod nec aduersarius ponit. Neque substantia compositum: vt patet etiam ex consensu aduersarii. Oportet ergo quod sit substantia quae est forma. Et hoc est quod intendimus: & ipse cogitur idem intendere: aut dicet contra veritatem sacramenti, vt videtur: aut manifeste apparebit quod nihil est quod dicit. Sed tamen vt declaret substantiam materiae sine alia forma addita posse dici corpus non ratione qua dicitur materia sed ratione qua dicitur subiectum formae: forte dicet adhuc quod materia & est materia & est potentia & est subiectum: & quod potentia materiae non est aliquid realiter aliud quam ipsa materia: sicut neque actus formae aliud quam forma: sed tantummodo ratione differentiae. Et quod similiter ratio subiecti se habeat ad materiam vt non sit nisi ipsa substantia materiae: sed ratio materiae est ratio substantiae absolute: ratio vero potentiae est ratio materiae determinabilis per actum formae: sed indefinitae & indeterminatae: quia potentia de se est indefinita & indeterminata. Ratio vero subiecti est quod sit potentia determinabilis per vnicam formam: & sic ratio subiecti super rationem materiae nihil addit: sed tantum potentiam ordinatam ad formam specificam determinatam cum materia ratione potentiae simpli- citer indifferenter se habet ad omnem formam: vt sic ratio huius subiecti in generatione hominis sit prae parans ad vnionem animae rationalis cum corpore: & medium per intellectum habens rationem formae: sed per veritatem & rem habet rationem materiae: secundum quod materia dicitur subiectum. Et sic forte dicet quod materia per hoc quod habet rationem subiecti quod vt dictum est habet rationem formae, etiam habet veritatem carnis & ve ritatem corporis & veritatem organizationis: & quod hoc habet ab anima antequam ei vniatur perfecto actum: & multo magis cum est vnita ei perfecto actu. Et secundum hoc forte dicet quod transubstantiatio panis etsi non sit facta in animam Christi, aut in compositum ex corpore & anima: facta est tamen in verum corpus Christi secundum rationem qua est corpus Christi: hoc est in illud subiectum animae Christi: secundum illam rationemqua subiectum animae Christi est.
SED hoc est valde mirabile: quoniam ratio illa subiecti qua subiectum est, nihil rei addit super substantiam materiae: nisi quod secundum intellectum habet rationem formae vt ipse met dicit. Aspiciendo ergo ad id quod rei est, clarum est quod etiam secundum dictum illius non sit transubstantia tio nisi in puram substantiam materiae: & non in amplius re. Non ergo sit transubstantiatio realiter in verum corpus Christi: nisi appelles materiam, nullo amplius secundum rem addito, corpus: quemadmodum appellaretur subiectum solo respectu addito ad formam determinatam, vt dictum est. Et quocunque modo tu appelles materiam, siue animae subiectum, siue corpus, siue carnem, transubstantiatio sacramenti non sit realiter nisi in puram materiam: & non in amplius: quia fit in solam substantiam: non in respectum aliquem. Sed in rei veritate materia nulla re superaddita non potest dici corpus vel caro nisi in potentia. nihil enim est corpus aut caro in actum, nisi sit aliquod compositum ex materia & forma aliqua, quae substan tialiter dat esse corporeitatis & carneitatis, vt patet ex alibi determinatis. Et iterum in triduo quando Christus erat mortuus, & materia corporis Christi non informabatur sua anima, aut ipsa materia nuda & pura remansit absque omni alia forma de nouo per generationem introducta: et ita sub eadem ratione subiecti qua erat cum primo ei anima vniebatur: aut non remansit sub eadem ratione subiecti omnino: quia materia viui facta sub materia mortui, quantum est ex cursu communi naturae, non habet propriam rationem potentiae determinatae ad formam viui: sicut neque materia aceti ad formam vini. Cum enim vinum corrupta forma vini mutatur in acetum accepta forma aceti: & corpus viuum cor rupta forma vitae mutatur in corpus mortuum, accepta alia forma: non manet materia sub forma aceti: tanquam semen & ratio subiecti vt ex ipsa tanquam ex materia existente in potentia proxima determinata generetur vinum: neque similiter materia sub forma mortui respectu viui. Immo vt philosophus & suus Commentator determinant in octauo metaphysicae, cum eadem materia sit contrariorum: non ta men semper eodem modo: vt scilicet cum alterum duorum contrariorum fuerit in actu, erit reliquum in potentia. ex hoc enim sequaeretur vt omnia contraria transmutarentur aequaliter adiuicem: quemadmodum ex aqua immediate generatur aer: & econuerso: & est actu aqua, potentia immediata aer & econuerso. Hoc autem non est verum: quoniam aquam non est materia ace ti donec accipiat formam vini: & quando aquae facta est vinum actum, est acetum in potentia: & non quando fuerit acetum actum, est vinum in potentia. non enim reuertitur vinum donec resoluatur in elementa. Et similiter viuum habet potentiam ad mortem immediate per vitae corruptionem, & non econuerso. Oportet enim prius deue nire ad materiam: deinde ad viuum per media elementa. Verbi gratia. Si ex viuo fiat mortuum, tunc ex mor tuo non fiet viuum donec mortuum reuertatur in elementa: deinde formae quae sunt inter quatuor elemen ta & vitam generabuntur: & sic generabitur vita. Christo ergo mortuo aut materia eius nuda remansit absque omni forma: quod forte ille negaret: aut si erat sub alia forma naturali introducta: quod forte ille concederet: tunc mansit quantum est ex communi cursu naturae sub ratione subiecti qua erat in potem tia proxima ad formam viui. & sic si in triduo mortis Christi fuisset consecratum, nullo modo substan tia panis fuisset conuersa in corpus Christi etiam secundum illam rationem qua ille diceret esse corpus Christi: immo in nudam materiam & vt in remotam ad corpus Christi fuisset facta illa conversio. Quae quidem materia sub illa ratione non solum non posset dici corpus Christi vt Christi est: sed necetiam materia Christi vt Christi est, nisi per diuinitatem in qua subsistebat.
ECce quantum contra articulum fidei quo ad sacramentum altaris militat positio ponens nullam formam in homine praeter ani mam: & similiter neque in Christo. Per dictam viam forte volet ostendere ille quod corpus Christi viuum & mortuum erat idem numero sine omni alia forma: dicendo quod in corpore Christi mortui erat duo con siderare: quorum vnum est ratio subiecti: per quam suberat priuationi vitae: aliud vero ratio indiuidui qua in se subsistebat perfectum per illam aliam formam. Primo modo est vna ratio subiecti respectu habitus & priuationis: sicut vna est ratio eius vt est in potentia ad formam: & vt est iam perfectum per formam. Et sic corpus Christi viuum & mortuum idem est numero, ex eadem scilicet relatione siue per relationem ad eandem formam: & per illam relationem (vt diceret) vnitur ei diuinitas. Et quasi per consimilem modum volunt aliqui dicere: quod non obstante quod non est nisi vna forma in homine, tamen fuit idem numero corpus Christi viuentis & mor tui. Dicitur enim aliquid esse idem numero simpliciter, quia est idem supposito. Corpus autem Christi viuum & mortuum fuit supposito idem, quia non habuit aliam hypostasim viuum & mortuum praeter hypo stasim verbi dei. Corpus tamen alterius hominis cuiuscunque viuentis & mortui non potest sic dici vnum numero simpliciter: quia tale corpus mortuum non remanet vnitum alicui permanenti, sicut corpus Christi mortuum. sed huiusmodi corpus potest dici idem solum secundum quid, quia est idem secundum materiam non secundum formam. & sic vlterius in idem corpus sit transubstantiatio Christo mortuo & viuo.
SED etiam patet ex dictis: quod nullo modo manet materia in mortuo in ratione subiecti respectu viui sub alia forma. Quod enim existit actu sub vna forma, non habet rationem subiecti ad aliam: nisi per principium proximum quod est in materia ad illam aliam formam, vt dicetur in sequenti quaestione, quod non potest esse naturaliter in mortuo respectu viui, vt infra dicetur, & iam dictum est in parte. Et in hoc non est maior identitas corporis Christi viui & mortui, quam alterius hominis: nisi quo ad hoc quod in Christo anima & materia illa seorsum inter se existentia erant vnita in vno supposi to verbi. Sed hoc nihil ad identitatem corporis numero: secundum quod de ea hic loquimur: scilicet de numero naturae, non suppositi. Et iterum: quantumcunque illa identitas sit subiecti respectu habitus & priuationis, non tamen re est aliud quam pura materia, vt patet ex dictis. & sic vt prius non erat ibi transubstantiatio nisi in puram materiam. Et sic patet quam absurdum sit dicere quod materia per huiusmodi rationem qua est subiectum animae, habet veritatem carnis & corporeitatis & organizationis: cum huiusmodi ratio non potest manere anima separata & alia forma introducta, vt dicit. Et sic illud quod manet anima separata, aut non est caro seu corpus omnino: aut non est caro & corpus Christi: sed illius composi ti quod generatum est. Et sic isti incidunt in duo inconuenientia: scilicet contra veritatem sacramenti. Nam transubstantiatio fieri debet in aliquid Christi, quod non tantum sit materia, sed quod sit aliquod vnum compositum ex materia & aliqua forma: a qua vere dicitur corpus & caro: habens rationem vnita tis subiecti ex relatione ad formam, vt dicit vna opinio: aut habens rationem vnius numero ex vnio ne in vno supposito diuino, vt dicit alia opinio. Et hoc potissime patet ex auctoritate & vsu ecclesiae quae semper tenuit & tenet quod semper vniformiter vi sacramenti habet fieri transubstantiatio in cor pus Christi viui & mortui. sed constat quod ecclesia tenet quod in Christo viuo non fit transubstantiatio vi sacramenti in solam materiam: sed in aliquod verum compositum quod vere est corpus, & tale qua le non potest dici sola materia. ergo etiam Christo mortuo corpus Christi in quod poterat transubstantiatio fieri: erat vere compositum ex materia & forma. Item contra veritatem vnitatis corpo ris Christi: quod viuum & mortuum debet esse simpliciter vnum numero: non solum secundum materiam sicut ponit, sed etiam secundum iam dictam formam. Et etiam absurdius est dicere: quod illud habet ab anima antequam ei vniatur: quia nec ipsa ante vnionem habet esse: quia secundum fidem catholicam creando infunditur & infundendo creatur: & nihil dat esse aliquod antequam illud in se ha beat. De sola autem organizatione potest dictum illud habere aliquid rationis: inquantum ratio se minalis existens in materia sub forma seminis organizat ante eius corruptionem ad aliam formam recipiendam: & sic ande aduentum animae sit organizatio ab anima: non ab anima geniti: sed generantis: inquantum ab ipsa infusa est ratio seminalis in semine, vt in sequenti quaestione dicetur. Ad eandem opinionem confirmandam, audiuimus aliam quandam positionem dicentem quod in homine est tantum cum materia anima rationalis, & accidentia sequentia compositum ex materia & forma quae est anima rationalis. Sed quod in homine triplex possit distingui corpus. Vnum mathematicum a forma quantitatis & dimensionis accidentalis: quod est de praedicamento quantitatis. Aliud naturale a forma naturali substantiali, quae est anima rationalis, habens virtute quicquid caeterae for mae naturales habent: vt habitum est supra: quod est per se de praedicamento substantiae. Tertium mate riale a partibus materiae extensis sub partibus quantitatis: quod est praeter animam rationalem & praeter omnia accidentia compositi: & est de praedicamento substantiae per reductionem tanquam prin cipium proximum & subiectum formae, ad constitutionem corporis secundo modo compositi ex ma teria & forma, non tanquam potentia & materia remota ad formam. & est aliquid plusquam materia: quia materia secundum puram rationem materiae est quid omnino simplex & indiuisibile non extensum neque substantialiter neque accamentalitur, neque habens partem extra partem. hoc autem non habet nisi a quantitate: cuius natura & essentia est habere partem extra partem. dicente philosopho in primo physicorum. Si qui dem substantia est & quantum, duo sunt, & non vnum est quod est. Si vero substantia solum est, non infi nitum est neque magnitudinem habens vllam. Secundum hoc ergo dicit quod transubstantiatio fit in C tale corpus secundum materiam: inquantum scilicet ipsa materia habet partes extra partes extensas sub quantitate: licet non in animam neque in quantitatem. Ita quod sicut eaedem numero sint partes materiae in corpore viuo & mortuo: licet sub alia & alia forma substantialiter: sic idem est corpus vtrobique & sit semper tran substantiatio sacramentalis in vnum & idem corpus secundum numerum, non secundum formam: sed secundum materiam. lsta opinio tacta fuit alias a nobis in quadam quaestione de Quolibet: quae licet pro babilius ponat corpus posse dici aliquid in homine substantialiter praeter animam rationalem in quid fiat transubstantiatio, & in idem, siue sit viuum siue mortuum: tamen secundum rem non ponit transubstantiatio nem fieri nisi in substantiam materiae. Illud enim corpus quantuncumque habeat partes materiae extensas sub quantitate, nihil tamen est praeter substantiam materiae: est si per accidens suum quod est quantitas, habeat partem extra partem: quid non haberet ex se. Et quo ad hoc videtur esse aliquid plus quam materia, quid etsi pro pter huiusmodi pilus dicatur corpus, hoc est valde aequiuoce cum corpore illo quod est corpus a forma substantia li. Et iterum aperte patet quod de tali corpore suo non intellexit Christus quod in ipsum deberet fieri tran substantiatio: quia alibi Christus satis explicat transubstantiationem fiendam non nisi in corpus suum quod vere possit dici caro & sanguis: cum dixit in loanne. Nisi manducaueritis carnem filii homi nis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et tale corpus quid potest dici caro & san guis, intelligimus mansisse idem in Christo viuo & mortuo: & in ipsum fieri conuer sionem. Constat autem quod materia extensa secundum partes substantiales pura, non est neque potest dicicaro aut sanguis: quia caro non dicitur caro: neque sanguis dicitur sanguis, nisi ab aliqua forma substantiali in formante materiam: vt satis ostensum est in quibusdam aliis quaestionibus de Quolibet. Quia autem sic debeat intelligi de sanguine: scilicet quod id in quo sit transubstantiatio in consecratione sanguinis est compositum ex materia & forma substantiali quae dat termino transubstantiationis siue illi in quod sit per se transubstantiatio, quod possit dici quod est verus sanguis compositus ex materia & vera for ma substantiali sanguinis: patet. quoniam ecclesia tenet quod verba consecrationis effectiua sunt transubstantiationis substantiae vini in id quod in forma verborum exprimitur esse terminus consecrationis. Sed in forma verborum quae sunt transubstantiatiua vini, terminus transubstantiationis qui exprimitur, est sanguis. secundum quod dixit Christus Matthaei. xxvi. cum primo consecrauit. Bibite ex hoc omnes. Hic est san guis meus. ergo verba consecrationis sub stantiae vini sunt effectiua eius quod vere est sanguis Christi. Sed manifestum est quod non potest vere dici sanguis Christi sola materia: quocumque modo intelliga tur habere partes essentiales extensas sub quantitate, non enim dicitur aliquid esse vere sanguis nisi a vera forma sanguineitatis. Aut ergo mendacium fictum est in verbis consecrationis super substantia vi ni: aut transubstantiatio fit non solum in materiam: sed in id quod compositum est ex mat eria & vera for ma substantiali. Sed eadem veritas & efficacia debet esse in verbis consecrationis super vinum & super panem. Si igitur in verbis consecrationis super vinum vt in ipsis verbis veritas habeatur necesse est quod fiat transubstantiatio non in solam materiam, sed in compositum ex materia & forma substantiali san guineitatis, vt ostensum est: ergo similiter vt veritas consimilis in consecratione panis habeatur, opor tet quod transubstantiatio panis fiat non in solam materiam sed in compositum ex materia & vera for ma substantiali corporeitatis. Si forte dicat aliquis quod non est simile de transubstantiatione in san guinem, & de transubstantiatione in corpus: quia sanguis existens in venis non informatur substantialiter ab anima, sed ab aliqua alia forma propria a qua sanguis dicitur: in quam non obstante fi de ecclesiae quae dictat quod in animam non sit transubstantiatio, potest dici fieri transubstantiatio ipsius vini. Sed corpus Christi non informatur alia forma substantiali quam anima: in quam, vt dictum est, secum dum quod tenet ecclesia, non sit transubstantiatio. Et sic non potest dici quod in aliquam formam substantialem fiat transubstantiatio panis: sed solum in aliquid quod in Christo est, & citra ipsam formam substantialem corporis Christi.
CONtra hoc arguitur. In id quid denominat terminum consecrationis, debet vni formiter fieri transubstantiatio virtute verborum in consecratione panis & vini. quia Christus nullam di uersitatem circa hoc expressit: sed vniformiter sicut in consecratione sanguinis dixit: Hic est sanguis meus: ita in consecratione panis, Hoc est corpus meum. In consecratione autem panis exprimitur tan quam terminus consecrationis corpus Christi: sicut in consecratione vini exprimitur tanquam terminus con secrationis vini, sanguis eius. Vniformiter ergo debet fieri transubstantiatio in id a quo corpus Chri sti quod est terminus consecrationis panis, dicitur corpus: sicut & in id a quo sanguis Christi, qui est terminus consecrationis vini, dicitur sanguis. Sed in formam substantialem a qua sanguis Christi denomina tur sanguis, vt terminus consecrationis vini, fit transubstantiatio vini. ergo similiter in id quidcunque sit illud a quo corpus dicitur corpus, quid est terminus consecrationis panis, debet dici fieri transubstantiatio ipsius panis. Si ergo illud est quantitas: ergo in quantitatem sit transubstantiatio: cuius com trarium tenet ecclesia, quae tenet: quod sicut transubstantiatio non sit in animam, ita nec in aliquod accidens Non potest ergo dici quod illud corpus quid est terminus consecrationis panis, dicitur corpus propter corporeitatem quantitatis. Non restat ergo nisi quod illud dicatur corpus ab aliqua forma substantiali: alia ab anima in quam fiat transubstantiatio: hoc autem est quod ostendimus: aut a partibus materiae extensis sub par tibus quantitatis. Sed hoc secundum est impossibile: ergo primum est necessarium, si debeat veritas sacramenti & efficacia verborum eius integre obseruari. Probatio assumpti est: quia Christus illud corpus vocat panem, dicens seipsum panem. Ioan. vi. Ego sum panis viuus. & panem inquam comestibilem sacramentaliter: secundum quod ibidem dicit. Siquis manducauerit ex hoc pane, viuet inaeternum. Et de hoc quidem pane qui est id ipsum quod illud corpus de quo loquimur, continuo di cit quod est caro sua, cum subdit. Et panis quem ego dabo, caro mea est. Illud ergo corpus Christi debet dici esse vera caro Christi: maxime cum hoc totum sacramentum institutum sit ad parandum ple nam refectionem in cibo & potu. secundum quod Christus dicit vbi supra loannis sexto. Caro mea vere est cibus, & sanguis meus vere est potus. Quid etiam confitentur dicentes in homine non esse nisi vnam for mam: scilicet animam rationalem. Dicunt enim, quod ex vi sacramenti altaris sub hoc sacramento continetur quantum ad speciem panis non solum caro sed totum corpus Christi: scilicet ossa & nerui & alia huiusmodi. Quam etiam nullo modo vi sacramenti dicunt esse sub hoc sacramento: sed solummodo per concomitantiam. Et dicunt quod ideo, cum dicitur Ioan. vi. Caro mea vere est cibus: caro ponitur ibi pro toto corpore: eo quod secundum consuetudinem humanam caro est magis manducationi accommo data: prout homines carnibus animalium vescuntur conmuniter: non ossibus vel aliis huiusmodi. In forma vero verborum transubstantiantium ponitur non caro: sed corpus: eo quod non solum est ibi ca ro vi sacramenti, sed omnes partes corporis, vt dictum est. Caro autem & aliae partes corporis corpus sunt, & nomine corporis intelliguntur. Sed materia ratione suarum partium extensarum nullo mo do potest dici esse vera caro Christi: ergo ratione earundem partium non potest dici esse verum illud corpus Christi, nisi peruerterentur verba sacramenti. Quare cum caro non dicatur caro nisi ab ali qua forma substantiali: sicut neque sanguis: ergo neque illud corpus poterit dici corpus nisi ab aliqua forma substantiali. Et ita sicut in consecratione sanguinis sit transubstantiatio in compositum ex ma teria & vera forma substantiali, vt dictum est: similiter in consecratione corporis fit transubstantiatio panis in compositum ex materia & vera forma substantiali: vt sic vniformiter ponatur fieri tran. substantiatio in vtraque consecratione: & aequalis efficacia verborum vtriusque consecrationis: & vt etiam secundum hoc sicut perfecta est refectio in potu ex eo quod sumitur vere sanguis Christi secundum materiam & formam substantialim: sic etiam est perfecta refectio in cibo ex sumptione veri corporis & ve rae carnis Christi, secundum materiam & formam substantialem. Quia autem quantum ad illam partem sacramenti quae est refectio secundum cibum, id quod corpus dicitur etiam caro vniformiter appellatur, patet satis per id quid dicitur Ioan. vi. Patet etiam per glossam super illud Lucae. xxii. Hoc est corpus meum &c. vbi Christus dedit formam huius sacramenti. dicit enim ibi glossa. Pro carne & sanguine agni suae carnis & sanguinis sacramentum in panis & vini figura substituit. Si ergo secun dum praedictam opinionem non sit in homine nisi vna forma substantialis perficiens omnes partes eius substantialiter, scilicet anima rationalis: oportet quod caro sit caro per illam formam: & sic etiam ne cessarium est quod in illam formam fiat transubstantiatio: cum per se fiat transubstantiatio in composi tum ex materia & illa forma. Quod forte concederent tenentes illam opinionem, dicendo quod in substan tia animae sit transubstantiatio non secundum quod animans seu vitam dans: scilicet vegetatiuam vel sensitiuam vel intellectiuam: sed secundum quod dat composito esse mixti: scilicet carnis, ossis, & huiusmodi.
SED hoc non potest stare: quia sicut supra dictum est, ecclesia tenet quod semper vniformiter habet fieri transubstantiatio in corpus Christi Christo viuo & mortuo. Sed constat quod Christo mortuo non posset fieri transubstantiatio in corpus quid esset compositum ex materia & forma substantiali, quae est anima: quia in morte anima a corpore totaliter separatur. Ergo nec Christo viuo fit transubstan tiatio in compositum ex materia & anima: secundum qualecunque esse in ipsa dicatur fieri transubstan tiatio: dum tamen fiat in substantiam eius.
ET quod nullo modo possit fieri transubstantiatio vi sacra menti in compositum ex materia & anima: secundum quod ipsa anima dat vnum esse determinatum compo sito: & non secundum quod dat aliud vel alia esse, vt dicit praedicta opinio: ratione patet. quoniam vna & ea dem transmutatio realis numero habet vnum & eundem numero per se terminum realem. Et si ad aliquid aliud differens ratione vel intentione praeter illud terminatur: hoc est per accidens: scilicet quia concomitatur illud quod est terminus per se. Sed quandocunque ad aliquid ratione vel intentione differens ab eo ad quod terminatur transmutatio per se, terminatur transmutatio per accidens: aequa liter terminatur illa transmutatio per accidens ad omnia illa quae aequaliter concomitantur illud idem quod est ter minus transmutationis per se. Sed terminus realis per se transmutationis quae realisest, cuiusmoni est transubatio, non est nisi id quod est res absoluta naturae: secundum quod est res naturae, & secundum quod est absoluta a qua ratione vel sola intentione differunt esse diuersa tanquam concomitant ia ad ipsam. Vnde omnia esse quae dat anima siue forma aliqua substantialis, non sunt re nisi id ipsum quod substantia animae, differentes inter se vt intentiones intellectus, & vt respectus. Ergo ad omnia illa esse tanquam ad ea quae aequaliter con comitantur ad illam rem quae per se est terminus realis transmutationis aequaliter per accidens terminatur illa transmutatio quae est transubstantiatio. Falsum est ergo dicere quod transubstantiatio fiat in compositum ex anima & ma teria corporis Christi secundum esse corporis seu carnis, & non secundum esse vegetabilis sensibilis vel rationalis. immo non potest fieri transubstantiatio in id secundum vnum esse: ita quod non secundum alia. Dicere ergo in corpus praedictum fieri transubstantiationem: & ipsum manere idem in viuo & mortuo: nihil aliud est quam peruertere & deprauare scripturas.
SIC ergo patet quam impossibilis sit positio ponentium pluralitatem & gradum formarum in omnibus entibus naturalibus, & etiam negantium gra dum formarum in homine. Dicimus igitur negando pluralitatem formarum re & natura differentium in rebus naturalibus a solo vnico agente naturali productarum, quod necesse est ponere plu ralitatem & gradum formarum in homine propter duplex agens, vnum naturale, & alterum super naturale: quod propter excellentiam naturae eius ad eius generationem requiritur. Ex quibus agens supernaturale producit de nihilo formam quae est anima perficientem hominem completiue in esse specifico ad quam suscipiendam disponit materiam agens naturale vt fiat proprium subiectum ad animae susce ptionem, formam aliquam de potentia materiae educendo, quod facit non nisi transmutando materiam & corrumpendo formas existentes in materia: quae repugnant susceptioni animae quousque corrumpatur vltima, qua corrupta per vltimam corruptionem, iam materia, proprie facta est subiectum, & ne cessitas, vt vna simplici transmutatione materiae quae appellatur hominis generatio, forma vna naturalis producatur de potentia materiae: & anima rationalis infundatur eidem: & sic perfectus homo ex materia & duplici forma generetur: vt iam patebit. Ad quod nihil faceret agens naturale, nisi aliquid produceret in esse de potentia materiae, quod esset conueniens dispositio ad animae susceptionem ma nens cum ipsa. Nunquam enim agens naturale corrumpit aliquid secundum vnam formam quin gene ret secundum aliam. Nec trasmutationem etiam aliquam alterationis inciperet nisi aliquid esset in potentia materiae quod substantialiter producere posset, vt supra tactum est, & alibi diffusius prtra ctatum. Vbi autem agens naturale & generans sua actione generando & corrumpendo disponit ad aliquid: cum vnius corruptio non sit nisi vnius generatio: aut procedet in infinitum generando vnum & corrumpendo aliud: aut stabit in fine in vnico quod generatum non corrumpet. Et ita sicut in hominis generatione necesse est vt praeter formam supernaturalem agens naturale formam generet naturalem: sic necesse est vt sicut sua actione disponit ad vnicam formam supernaturalem, sic inducat tantum vnicam formam dispositiuam naturalem: vt sic in homine ponamus secundum gradum & ordinem duas formas: vnam naturalem: & aliam supernaturalem: & tantum has duas. Ita quod materia cum iam facta est necessitas ad susceptionem illius quae producenda est de potentia materiae, simul facta est necessitas ad susceptionem formae supernaturalis: tanquam vnum subiectum vnica habilitate potentiali proxima, & vnica transmutatione naturali quae dicitur generatio, sit susceptiuum dictarum dua rum formarum simul & in eodem instanti: etsi prius natura illius quae naturalis est: eo quod de potentia materiae educitur tanquam dispositione ad illam aliam quae est ab extrinseco: & sic mediante illa sus cipiat aliam: ita quod ista fine illa naturali suscipi non potest in materia: quia sine ista non appropriatur illi materia tanquam potentia propria, quae est necessitas & subiectum eius. Nec enim aliter magis vniretur anima humana materiae existenti sub forma seminis hominis, quam existenti sub forma semi nis equi: nec magis generaretur homo e semine hominis quamex semine equi. & sicut illa sine ista suscipi in materia non potest: sic nec ista nata est subsistere in materia sine illa, nec constituere omnino in diuiduum perfectum in specie specialissima. Immo sicut vna sine altera non est nata aduenire materiae sed ambaesimul: sic nec vna earum nata est dare esse aliquod suppositi & subsistere sine altera: nec dant aliud & aliud esse subsistentiae supposito sed vnum & idem simplex & indiuisibile: vt non intelligamus formam naturalem primo per naturam aduenire materiae & dare esse composito ex. se & materia sub ratione indiuidui incompleti: & animam superuenientem dare completionem illius esse, & rationem indiuidui perfecti: sed vt intelligamus quod sicut forma naturalis non est nata subsi stere in composito neque in materia nisi cum anima rationali & econuerso: sic nec vna nata est dare esse subsistentiae composito, & facere suppositum vnum nisi simul cum alia: vt si dicamus quod illa forma naturalis respectu animae est vt dispositio in materia praecedens naturaliter ad recipiendum animam vt vltimum actum ad perfectionem materiae: respectu vero materiae est cum forma illa quae est anima habens rationem vnius formae dantis vni supposito, vnum esse subsistentiae: quod est viue re ipsius. Sed illud esse sub ratione esse simpliciter, & ita incompleti & imperfecti est communiter ab illa forma naturali & ab anima: ab anima vero sola sub ratione viuere & esse completi. Idem tamen sunt simpliciter viuere & esse in eodem, habens tantum in se rationes plurium intentionum: quia cum intentione esse illa forma naturalis dat intentiones mixti sub ratione corporeitatis substantialis & carnis & ossis. Esse autem sub ratione vitae vegetabilis & sensibilis & rationalis dat ipsa anima rationalis: quia ista pertinent ad rationem vitae. Secundum hoc ergo vnicum est esse suppositi & eius quid est hoc aliquid in homine constituto in esse ex vnica materia & duplici forma: quod quidem esse sub ratione existentiae absolutae triplex est: secundum quod sunt tres naturae re differentes. Et sic illae formae duae in constituendo suppositum rationem vnius formae habent: & vnum suppositum in vnico esse subsistentiae constituunt: & ambae vt formae sunt dantes esse, aeque immediate perficiunt materiam & ipsi inhaerent: vt neutra earum inquantum forma est adueniat composito iam in aliquo esse con stituto: vt etiam neque inter se constituant aliquam compositam formam: licet illa quae est naturalis vt est dispositio ad animam, immediatius adhaeret materiae. Et tale medium inter omnes formas materiales requirit sola anima rationalis, tanquam aliud genus formae existens plus caeteris elongatum a ma teria: vt non possit in se habere rationem perficiendi materiam immediate sub ratione esse incomple tissimi, & maxime materialis, quod est esse mixti.
EX quo patet quod quatuor rationes praedictae nitentes probare nullo modo pluralitatem formarum substantialium posse esse simul in eodemi. Licet enim vt patet ex earum dissolutionibus superius assignatis quantum est de se non valent in aliquo composito materiali contra ponentes plures formas naturaliter in quolibet: minime tamen valent in homine. Quia enim dicit prima illarum: quod in vno non est nisi vnicum esse, quod non est nisi ab vnica forma quia alia & alia fora substantialis dat composito aliud & aliud esse substantiale: Dicendum quod duplex est esse existentiae & subsistentiae. Primum diuersificatur & in eodem & in diuersis secundum diuersitatem naturarum: & sic in composito ex vna forma & pura materia habet in se diuersa esse existentiae. secundum quod diuersae sunt naturae materia & forma existentes in composito. Secundum vero esse est vnum in quolibet ente vno ab eadem forma quae dat ei naturaliter rationem distinctam subsistendi in supposito: & est ab vnica forma quando ipsa sola datrationem subsistendi omnino, & a pluribus quando non datur compo sito nisi a pluribus: sicut contingit in homine quod inchoatiue habet ipsum compositum a forma natu rali: completiue vero a forma supernaturali. & hoc propter gradum dignitatis naturae humanae su per caetera materialia. Ex hoc enim contingit, vt cum omnes potentiae passiuae in materia quae sunt habilitas in ipsa, sic se habent quod singulae vnica simplici forma perfici habent: ita quod in eis quae a diuersis formis secundum gradum & ordinem naturae se habent, semper illa quae est posterior in formis materiali bus virtute continet omnes praecedentes habentes diuersas virtutes secundum diuersos gradus in di uersis. Et sic ingeniauit natura vt diuersas virtutes eidem per eandem formam insereret, non per diuersas: quae tamen diuersis per diuersas sunt insertae: ne fieret per plura quod possibile esset fieri per vnum: quid non est naturae opus, quae nihil agit frustra, neque deficit in necessariis, sicut dicit philosophus in secundo caeli & mundi. Sola autem potentia passiua siue habilitas ad speciem humanam per vni cam formam perfici non potuit: quia ad eam virtus aliqua requiritur quae in forma immateriali esse non potest: & aliqua quae non potest esse in forma materiali. Virtus enim mixti quae debet esse in homine, non potest esse nisi in forma materiali educta de potentia materiae, quia non est mixtum nisi ex elementis: neque virtus mixti nisi ex vi elementari. Anima vero rationalis, forma immaterialis est: quia virtus intelligendi quae debet esse in homine, nullo modo potest esse in forma materiali educta de potentia materiae, vt determinat philosophus. iii. de anima. Oportet ergo quod in homine duae sint formae. Vna naturalis materialis educta de potentia materiae quae est forma mixti determinata, & homini appro priata. Altera supernaturalis immaterialis: hoc est non educta de potentia materiae: quae tamen possit esse forma & actus materiae cum praedicta forma materiali, vt dictum est. Vnde & huiusmodi forma immaterialis quae est anima intellectiua, media est inter formas pure materiales & pure im materiales: vt suprema sit inter materiales quae sunt actus materiae, Mliter omnino immateriales in sima, medio modo se habens ad vtrasque, & aliquid commune cum vtrisque. Habet enim supremas vi res formarum materialium in se, vt sunt vegetatiuum & sensitiuum: & inferiorem formarum immaterialium, vt vim intellectiuam adminiculo sensuum: & sic mediante anima intellectiua vniumtur materialibus immaterialia: & sit homo per animam intellectualem & substantiam corporalem quae in se coniunguntur, limes vniuersae creaturae. Quae etiam inter se vt vniantur, habent comuenientiam, secundum enim quod dicitur in libro de spiritu & anima, vtriusque similia sunt: corporis scilicet supremum, & spiritus infimum, quibus sine naturarum confusione, personali tamen vnione necti possunt facile. similia enim gaudent similibus. Itaque anima quae vere spiritus est, & caro quae ve re corpus est, in suis extremitatibus facile & conuenienter vniuntur: id est in phantastico animae: quid non est corpus: sed simile corpori: & sensualitas carnis: quae spiritus est corporeus. Sicut enim supremum animae, id est intelligentia siue mens imaginem & similitudinem gerens sui superioris: id est dei: vnde eius susceptiua esse potuit ad vnitatem personalim: sic supremum carnis animae gerens similitudinem ad personalem vnionem essentiam eius suscipere potest. Mira fsocietas carnis & animae spiritus vitae & limi terrae. Sicut enim scriptum est, fecit deus hominem de limo terrae, & inspirauit in faciem eius spiraculum vitae, dans ei sensum & intellectum, vt per sensum lutum sibi sociatum viuificaret, & per intellectum regeret. Plenum fuit miraculo, quod tam diuersa & tam diuisa ab inuicem: adinuicem potuerunt coniungi. Nec minus mirabile fuit, quod limo deus seipsum coniumxit. Vnde si tam diuersae naturae, vt diuina & humana, vniri potuerunt vere in vnitate esse & personalis subsistentiae: quod solum ab vna illarum naturarum erat alteri communicatum: vt humanae a diuina: quid mirum si caro quae est forma naturalis cum materia, vniri potuit cum rationali anima in vni tate esse & personalis subsistentiae: quod simul ab ambabus, licet ab vna imperfecte & inchoatiue, ab alia vero completiue causatur: et simul ab vtraque: ita quod a neutra naturaliter causari posset neque in toto neque in parte prius quam ab altera: neque ab vna fine altera: sed tantummodo simul ab vtraque: & ab vna per alteram & cum altera: quemadmodum a duplici trahente secundum virtutem sit vnicus & simplex tractus. Et sic quemadmodum in Christo sunt plura esse naturae & a pluribus formis: vni cum tamen suppositum: sic & in homine. Cum ergo dicitur in argumento: in vno non est nisi vnum esse: verum est suppositi. possunt tamen plura esse naturae esse in eodem. Et cum assumitur ad eius probationem quod esse vnum non est nisi ab aliqua forma: verum est loquendo de esse naturae non suppo siti, vt visum est. Et sic procedit probatio in aequiuoco. Et in tali aequiuoco similiter processit vlterior probatio: qua dicitur quod alia & alia forma substantialis dat aliud & aliud esse substantiale composito. Dicendum quod verum est loquendo de esse naturae: non autem de esse subsistentiae, vt patet ex di ctis. Sed forte dices quod ista responsio non tantum est contra negantes gradus & pluralitatem formarum generaliter in omnibus, pro ponentibus eam in homine: sed etiam est pro ponentibus eam in quolibet alio. Illi enim bene concedunt quod in eodem non est nisi vnum esse suppositi completiue ab vltima forma specifica, & inchoatiue ab aliis praecedentibus: sed ponunt secundum diuersas formas in eodem diuersa esse naturae secundum gradus & ordinem se habentes in eodem. Sed non est ita. licet enim ponentes gradus formarum in aliis ab homine possunt ponere ex illis diuersa esse naturae secundum diuersas formas in eodem: non tamen sicut nos in homine. quoniam ponendo per impossibile, licet minus euidens sit quibusdam quod sit impossibile, plures formas esse in eodem alio ab homine: necesse est tamen ponere illas eductas de diuersis potentiis materiae, vt sint diuersae: non solum specie, sed etiam quodammodo genere subalterno. Quia quod ponantur eaedem specie, differen tes solo numero in eodem: hoc est omnibus apertum & manifestum impossibile. Et sic oportet ponere quod quaelibet illarum formarum per se non cum altera vel per alteram nata sit perficere matetiam in perfecto esse, & in gradu naturae determinato, secundum singulas potentias materiae. quia propriae formae respondet propria habilitas siue potentia in materia, vt dicit Commentator super. xii. metaphysicae. Et per hoc quaelibet illarum formarum quantum ex se est. constituet compositum & suppositum & hoc aliquid cum materia: dans ei & communicans suum esse substantiale ac si eam sola perficeret. Non solum autem ponet in ea quaelibet illarum esse suum naturae: vt ex omnibus proueniat vnum esse suppositi, quia nullam habent in se in perficiendo communicantiam. In homine autem diuersae formae non ponuntur productae, neque de eadem potentia materiae, neque de diuersis: quia altera illarum tantum educta est de vna potentia materiae naturaliter, vt dictum est: altera vero est ab extrinseco infusa per creationem, vt tenet fides. & etiam philosophus videtur sentire cum dicit. xvi. de animalibus: quod solus intellectus ab extra est. Quae tamen ambae ordinantur ad perficiendum materiam secundum eandem potentiam & habilitatem: ita quod neutra per se: sed vna cum altera & non sine altera nata est materiam secundum illam potentiam perficere in aliquo gra du perfecto in actu alicuius esse respondenti illi potentiae. Et ita neutra per se nata est facere compositum, aut suppositum, aut hoc aliquid cum materia. Vnde & corrupta naturaliter illa forma naturali, naturaliter separatur anima a corpore: & econuerso etiam supernaturaliter anima separa ta deficit statim illa forma naturalis: si propriae naturae relinquatur, secundum quod dicit philosophous in fine primi de anima. Anima separata corpus expirat & marcescit. Per quod probat ibidem quod anima potius continet corpus quam econverso. Vnde illa forma naturalis cum manet anima separata: vt posuimus in aliis quaestionibus de Quolibet: hoc non est ex aliqua vi naturali ipsius formae, aut na turae indita: sed solum ex vi supernaturali in deo abscondita. secundum quod Augustinus distinguit duas potentias actiuas, secundum quas aliqua fiunt in rebus naturalibus: & duas potentias passiuas sibi respondentes in materia: vel, vt verius dicamus, duo genera potentiarum actiuarum, & duo pas siuarum. secundum quod dicetur in sequenti quaestione. Vnde & illa forma naturalis supernaturaliter manens, licet facit compositum cum materia: & hoc aliquid, & suppositum, & det esse suppositi: il lud omnino incompletum est secundum naturam: eo quod illa potentia materiae eadem numero adhuc ampliorem perfectionem expectat accipiendam ab anima: quod non facit in aliquo alio ab homine: cum est perfecta per vnam formam, vt patet ex praedeterminatis. Vnde quemadmodum materia si ponatur diuina potentia agente secundum se existere in actum naturae suae sine omni forma: tamen non est hoc aliquid neque suppositum nisi incompletissimum, & in potentia: & nuilum habet esse subsistentiae nisi imperfectissimum: esse autem perfectum habet suae naturae: sic cum diuina potentia agente subsistit materia sub illa forma naturali sola in actum, non est compositum nisi imperfectum, imperfectam habens rationem suppositi: & hoc aliquid. perfectiorem tamen quam habuit materia sola. & nuilum esse persectum dat materiae, & illi composito nisi naturae suae: sed persecta ratio compositi & suppositi tanquam a complemento, habetur ex anima superueniente. Et ex hoc contingit quod forma haec illi formae superueniens accidens non est, neque accidentaliter aduenit in homine dans esse accidentale, quid sequi tur in aliis ab homine propter dictam causam. Et hoc idcirco maxime, quia sic dare esse materiae se ipsa sola, non est ei naturale, sed praeternaturale vel supernaturale. sicut neque est naturale, sed praeternaturale, vel supernaturale materiae, quod agente virtute diuina subsistat in actu absque omni forma. Nunc autem quod illud quod aduenit rei post eius constitutionem in esse actuali, sit ei accidentale: hoc non contingit nisi quia naturaliter habet in se huiusmodi esse: aut naturaliter communicatur ei ab alio Vnde sicut quia non est naturale sed supernaturale materiae quod per se possit habere subsistere in esse actuali: ideo non sequitur quod formae ei aduenientes accidentales sunt, & accidentaliter adueniunt ei, dantes eidem esse accidentale non substantiale: Sequeretur tamen illud si esset ei naturale habere se cundum se esse in actu absque omni forma. Propter quid omnes philosophi ponentes materiam esse ens in actum: posuerunt omnes formas esse accidentia. Sic in proposito, quia illi formae naturali in homine non est naturale, sed supernaturale quod det aliquod esse in actu materiae sine anima rationali: non sequitur quod anima rationalis adueniens illi composito incompleto sit ei accidentalis. Quare neque multo fortius quando simul cum ea aduenit materiae, non sequitur quod ei sit accidentalis vel accidentaliter adueniat, aut materiae, aut composito ex materia & illa forma naturali: secundum quod natura intelligitur praecedere animam in materia vt dispositio ad ipsam: licet non tempore. Quid tamen necessario sequaretur si naturale esset illi formae dare esse materiae per se fine anima rationali. Propter quod quia omnis forma educta de potentia materiae per se perficit vnam potentiam materiae absque omni alia: & in hoc per se solum quantum est de se naturaliter nata est dare esse actuale materiae: ideo quantuncumque sit imperfectum, omnis forma alia superueniens est accidentalis dans esse non nisi accidentale: et cum quaelibet forma sub stantialis quantuncumque imperfecta ratione perfectionis adueniens materiae constituat aliquid suppositum, & hoc aliquid secundum suum esse, erit idem plura hoc aliquid habens plura esse substantialia, vt dictum est supra.
ET sic rationes illae quaetuor praedictae efficaciam habentes contra ponentes plures formas in eodem productas ab agente na turali, nullam habent efficaciam contra pluralitatem formarum in homine: quia ponimus vnam natura lem, & aliam supernaturalem, & ambas respondere eidem potentiae in materia. Per dicta patet ad alia tria. Cum arguitur secundo: quod si plures essent in eodem formae, quod secunda adueniret composito quod est hoc aliquid: Dicendum quod verum esset si prima sine secunda nata esset secundum se naturaliter dare actum materiae, quemadmodum contingit in formis pluribus positis in eodem secundum diuersas potentias materiae: non autem in formis existentibus in homine, vt dictum est.
AD tertium dicens quod vltima forma non esset eiusdem rationis cum praecedenti: Dicendum quod forma & est natura siue essentia, &e est forma. Inquantum ergo duae formae in homine sunt essentiae & naturae, non sunt eiusdem rationis: quia essentia vnius generabilis est & corruptibilis, & educta de potentia materiae: alterius vero non. Inquantum vero sunt formae, sunt eiusdem rationis magis quam quaecumque aliae duae formae naturales: quia informant & perficiunt materiam secundum rationem vnius habilitatis & potentiae passiuae: quid non faciunt aliae duae, vt dictum est.
AD quartum: quod generatio hominis quia est vna debet terminari ad vnam formam: dicendum quod verum est de producta ex potentia materiae. tales enim vt determinatum est, non possunt esse plures in eodem. Sed cum altera est ab extra: bene potest terminari ad duas sub communi ratione perficientes materiam ad generationem compositi: ad quod per se terminatur generatio. Praeter dictas rationes sunt adductae a quibusdam philosophantibus ad idem quaedam aliae. Prima talis. si plures sint formae in homine secundum dictum modum, de homine non praedicarentur per ean dem formam simplicem genus & differentia: quia diceretur corpus a forma naturali educta de potentia materiae: & vegetabile & sensibile & rationale per formam quae est ab extra. sed secundum artem philosophii vii metaphysicae, si hoc esset verum, definitum non esset vnum simpliciter & essentialiter: quid per huiusmo di genus & differentiam definiretur. homo ergo non esset vnus simpliciter & essentialiter: quid falsum est. ergo &c. Secunda talis. si homo componeretur ex corpore & anima, vt ex partibus differentibus in esse: cum pars non praedicatur de toto: tunc corpus non praedicaretur vt genus de homine.
AD ista intelligendum, sciendum secundum illa quae exposuimus de differentia inter formam quae est altera pars compositi in esse natu rae: & de forma quae est quiditas rei & essentia expressa per definitionem. Diximus enim ibi: quod forma quae est altera pars compositi etiam in eis quae componuntur ex simplici materia & simplici & vni ca forma in esse quiditatiuo, transformatur secundum rationem & conceptum mentis in duplicem intem tionem, scilicet in intentionem formae incompletae & indeterminatae: quae dicitur forma generis: & includit in se materiam & intentionem formae illius quae est illius determinatio & complementum: quaoe dicitur forma differem tiae: quae addita secundum rationem intellectus formae generis, ex vtraque fit forma completa siue perfecta: quae dicitur forma speciei. Et nominant forma generis & forma speciei idipsum re, scilicet formam includentem secundum diuersos modos concipiendi in se materiam. propter quod praedicatur genus de specie in quid, sicut inde terminatum de determinato: & compositum de composito. Forma vero differentiae nominat formam: vt dans esse tali composito determinato: non vt altera pars compositi, sed pars aliqua solius formae, non in esse natura sed rationis. & propter hoc praedicatur de specie in quale: cum tamen tota forma non praedicetur de spe cie, vel de toto composito ex materia & forma, dicendo animal est anima: quia anima non est pars nisi in esse naturae: & nominum impositio sit secundum esse quiditatiuum: cuius partes sunt genus & differentia tamquam formae. Descendendo ergo ad propositum: dico quod licet in homine sunt duae formae: vt partes com positi distinctae contra materiam, & licet differant re & natura, habent rationem eandem formae in informando materiam, & dando esse composito, vt dictum est. Et tota ratio formae existens in duobus differentibus re, cum transfertur in formam speciei secundum esse quiditatiuum, totum formale in homine trans formatur in formam generis & formam differentiae. Non ita quod forma generis siue proximi siue remoti dicatur forma de potentia materiae educta. Ab illa enim non diceretur homo animal: nec etiam ab illa sola sumitur forma generis quod est corpus: sed totum quod est formale in homine transformatur in formam generis & differentiae: Ita quod totum sub ratione incompleti & indeterminati sit forma generis ita quod quanto est forma generis superioris tanto est sub ratione magis indeterminati. Forma vero differentiae vltimae est ipsa tota essentia duarum formarum sub ratione complementi determinantis, ex quibus componitur forma speciei. Ita quod cum dicitur: quod homo est animal rationale: rationale non sumitur praecise a forma quae est ab extra, sed a tota forma secundum duas naturas. pro illo tamen, quod in ea ad ditur super sensibile, non est enim differentia nisi qua abundat species a genere. Similiter sensibile sumi tur in homine pro eo quid addit animal super vegetatiuum & vegetabile. In vegetatiuo pro eo quid addit super mixtum simpliciter. Ita quod secundum hoc istae tres differentiae sequuntur in homine ratione formae supernaturalis & aliae priores ratione formae naturalis, omnes tamen includunt illas duas formas re in suo significato. & hoc non aliter quam si omnes acciperentur ab vnica & simplici forma existente in vno & eodem.
ET per hoc patet quod non est minor vnitas definitionis & pertium eius cum definitur homo, quam cum definitur quaecumque alia res: neque maior vnitas hominis definiti inquantum in esse quiditatiuo componitur ex genere & differentia, quam aliorum: licet sit differentia in esse naturae, vt dictum est. Immo sicut idem omnino fi gnificant secundum formam genus, & differentia, &e species: cum sumuntur ab vnica forma simplici naturali in aliis ab homine: sic & in homine cum sumuntur a duplici forma: ita quod rationale aequiuoce accipitur pro substantia animae rationalis: & pro potentia eius, & pro differentia. Vnde sicut in aliis genus & diffe rentia non dicunt multa in actum: neque actus plures in specie: sed eundem omnino: licet diuersimode conceptum & secundum ordinem rationis: similiter & contingit in homine. Et secundum hoc iuxta determinationem philosophi in vii. &. viii. metaphysicae, vnitas definitionis & definiti secundum esse quiditatiuum aequaliter saluatur in homine & in quocumque alio. Ita quod ex determinatis ibi, nihil valet quicquid argui possit contra plura litatem formarum in homine secundum esse naturae.
PER haec patet ad primum illorum obiectorum: dicendo quod non obstante pluralitate formarum in homine secundum esse naturae, per eandem rationem in esse quiditatiuo praedicantur de ipso genus & differentia: sicut & de aliis: licet ab vna forma simplici sumantur in aliis: in homine vero a pluribus simul modo praedicto.
PER idem etiam patet secundum: dicendo quod corpus quid est genus, a toto quod dat esse formale in homine, sumitur: licet principaliter ratione partis. Et ideo praedictatur de toto completo & determinato, tanquam totum incompletum & indeterminatum. Et dicitur corpus aequiuoce de corpore quid est altera pars compositi in homine secundum esse naturale: & de corpore quid est totum & genus eius in esse quiditatiuo, vt dictum est.
EX quo patet veritas sacramenti: quomodo scilicet transubstantiatur panis in verum corpus Christi: scilicet in compositum ex materia & forma naturali: & hoc aequaliter Christo viuo & mortuo. Manet enim illa forma naturalis in materia anima separata supernaturaliter, scilicet per virtutem diuini suppositi: in quo tota natura humana assumpta erat: & nunquam dimisit quicquid in re semel assumpsit & hoc erat quicquid pertinebat ad veritatem humanae naturae. Patet etiam quomodo idem corpus numero erat Christi viui & mortui: ab vnitate scilicet formae non solum ex relatione ad eandem for mam, vt dicit modus superius improbatus.
EX dictis patet responsio ad obiecta. Ad primum quod sunt A partes plures definitionis & definiti quae sunt formae: dicendum quod illa pluralitas est formarum in esse p quiditatiuo non secundum naturam rerum, sed secundum intentionem rationis. Et ideo in nulla re arguit hoc pluralitatem formarum in esse naturae, vt patet ex dictis.
On this page