Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

SEquitur de eis quae pertinent ad creaturam spiritualem corpoream vt ad hominem. Circa quam quaerebatur vnum pertinens ad quendam hominem singularem definite: Vtrum beatus Paulus potuit occidi ante suam conuersionem. Aliud pertinens ad vnum hominem singularem indefinite: vVtrum in isto singulari praedestinato (demonstrato quocumque) sit ratio siue causa suae praedestinationis. Tertium pertinens ad communitatem hominum in vna ciuitate: Vtrum bonum sit omnia esse communia in ciuitate. Alia vero plurima pertinebant generaliter ad hominum vniuersitatem.

CIRca primum arguitur: quod Paulus ante suam conuersionem non potuit occidi: quia fuit praedestinatus ad conuersionem: & si tunc occisus fuisset, conuersus non fuisset: & impeditus fuisset praedestinationis effectus: quod est impossibile.

CONtra. Status peccati non tollit possibilitatem naturae: immo causa est eius: potuit ergo in statu illo peccati occisus fuisse.

QVAEstio ista nihil pilus difficultatis habet de Pauli occisione ante suam conuersionem quam de quocumque alio non facto tempore aliquo si potuisset prius fuisse factum. Et est absolute dicendum: quod Paulus ande suam conuersionem potuit occidi quia mortal erat & corporalis. Nec est inhoc aliquid obscurum: nisi quia ad conuersionem erat praedestinatus, vt tangit argumentum propter quod(uvt credo) inducta fuit quaestio. Et est dicendum ad argumentum, & per hoc ad difficultatem quaestionis huius & consimilium, quod praedestinatio quando est respectu alicuius, non est ipsius solius in se & absolute, sed cum tota coordinatione omnium aliorum effectuum vel non effectuum qui ordinantur ad illum. Ita quod sicut praedestinatum fuit quod Paulus comuerteretur, ita simul praeuisum fuit quod non prius occideretur. Ita quod possunt stare simul: quod praeuisum esset eum non occidi, & praedestinatum ipsum ante mortem conuerti. Si ergo potuit occidi, potuit & non conuerti. & simpliciter & absolute potuit effectus praedestinationis impediri ratione qua effectus: licet non simul sub ratione qua praedestinatus, quemadmodum ille quem video stare, potuit cecidisse tempore illo quo stetit: licet non sub ratione qua visus est stare: vt sicut non sunt possibilia simul & coniunctim: quod ego videam aliquem stare: & quod tempore quo video eum stare corruit: sic est impossibile quod praedestinatum eo modo quo praedestinatum est euenire, non eueniat. Absolute tamen & diuisim praedestinatum potuit non euenire vt erat praedestinatum, & similiter non praedestinari. Quod quidem posse ad variabilitatem contingit ex parte variabilitatis effectus non praedestinantis. sicut si natura mea esset non posse non vi dere quaecunque in praesentia mea contingunt: quod stantem possem videre non stare, hoc est ex mutabilitate ipsius, scilicet quod poterit non stare. Et ita sicut statio potest non esse obiectum visionis meae absque visionis mutatione: sic non obstante immutabilitate praescientiae vel praedestinationis dici possunt obiecta ipsi absolute mutari. & ideo absolute potest praescitum vel praedestinatum non praesciri seu praedestinari. & hoc secundum rationem illam qua respicit rem praedestinatam: non qua respicit praedestinantem. Omnis enim actus a duobus dependens, quorum vnum est necessarium: alterum vero contingens: licet habet necessitatem ex parte necessarii: habet tamen contingentiam ex parte contingentis. verbi gratia: Illuminatio domus dependet a sole lucente & existente in directa oppositione tanquam a causa necessaria vt per eum domus illuminetur: & ab apertione fenestrae tanquam a causa contingente, vt eius apertione illuminetur. Secundum hunc modum omnis diuina actio siue operatio determinans connotatum aliquod ex parte creaturae, inquantum connotat temporale dependet & a deo & ab ipso temporali: & ex parte ipsius dei immutabilis est & necessaria: quia non est nisi ipsa diuina essentia: & nullam habet causam siue rationem aliam a seipsa. Ex parte vero connotati contingens est & mutabilis: licet nunquam mutabitur. Quia diuina sapientia totum decursum vniuersae creaturae secundum modum quo se habitu ra est quantumcunque causaliter ex parte creaturae, non potest ignorare, & ita non praeuidere singula secundum modum quo ventura in seipsa tanquam in arce & causa prima exemplari omnium quae fiunt. Similiter diuina iustitia siue bonitas non potest non ordinare quaecunque fiunt secundum modum quo iustissime ordinanda sunt, & hoc ex seipsa, tanquam ex causa effectiua omnium quae fiunt: vt suae scientiae, praescientiae, voluntatis, & praedestinationis ex parte dei non sit ratio nisi eius naturalis sapientia & bonitas: vt idcirco facta & fienda quantumcumque ex parte rerum sunt contingentia & possibilia aliter se habere, vel habuisse, stante ex parte eorum omnimoda contingentia: nunquam tamen aliter quam praeuisa sunt & praedestinata sunt euentura vel facta, nihil mutante omnino ipsa praeuisione vel praedestinatione in ipsa rerum contingentia. Secundum hunc ergo modum Paulus ante suam conuersionem occidi potuit nulla necessitate prohibente quod non est occisus: & nulla etiam necessitate cogente est perductus ad conuersionem: quia & nulla necessitate cogente: sed libero arbitrio motui primo gratiae non contradicente( vt patebit in sequenti quaestione) est conuersus. Contigit tamen sua praedestinatio secundum modum quo praeuisum & praedestinatum fuit, & ex parte rei simpliciter & absolute effectus praedestinationis frustrari potuit: & similiter ex parte dei, inquantum actus praedestinandi respicit connotatum. vt verum sit dicere quod praedestinatum potuit non praedestinari: licet non inquantum respicit suum obiectum: scilicet ipsum praedestinatum: vt non sit verum dicere quod destinationis actio potuisset non fuisse sub ratione qua actio licet potuit non fuisse sub ratione qua est praedestinatio. lpsa enim destinatio est actio absoluta diuinae voluntatis naturalis & necessaria & absoluta. Sed cum prae additur, iam ad temporale aliquid fit respectiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18