Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
CIrca secundum arguitur: quod angelus non mouetur localiter: quia nullam habet ma gnitudinem per quam id quid mouetur debet esse partim in termino a quo, & partim in termino ad quem.
CONtra. Gen. xviii. Iacob vidit angelos in scala ascenden tes & descendentes. ascensus autem & descensus motus locales sunt.
DIcendum: quod motus localis non debetur nisi existenti in loco. Ita quod iuxta modum quo habet esse in loco, debeatur ei motus localis de loco ad locum. De modo essendi ange- lum in loco, dictum est in alio Quolibet in quaestione mota super hoc. Et dictum est ibi quod angelus non habet per substantiam nisi forte in assumpto corpore & ita per accidens esse in loco vt contentum & circum scriptum a loco. Hoc enim proprium est magnitudinum extensarum: quae etiam proprie habent moueri localiter partim existendo in termino a quo: & partim in termino ad quem: vt procedit prima ratio. quod non conuenit angelis nisi per accidens per corpora quae ab ipsis mouentur localiter per se: si tamen ve rum sit quod per accidens moueantur & non moueant sine sua mutatione locali. Dico quemadmodum dixe runt philosophi, intelligentias motrices orbium in mouendo non moueri localiter nec per se nec per accidens. Alio modo dictum est in dicta quaestione quod dicitur esse aliquid in loco extendendo rationem loci ad situm: vt dicatur esse in loco quod situm aliquem sibi determinat in loco in quo est nunc vel tunc: ita quod non alibi. Quod potest intelligi vno modo determinatione facta per applicationem virtutis in aliquid agendo vbi dicitur situari. Alio modo determinatione siue applicatione facta per substantiam solam absque omni applicatione virtutis & operationis. Primo modo dupliciter. Aut naturaliter: aut vo luntarie. Primo modo animae habent esse determinatum naturaliter in suis corporibus: per quae determinatur eis initium essendi: quae localiter mouentur per accidens motis suis corporibus. Hoc modo an geli dicendi sunt non moueri localiter: nisi quis ponat quod habent corpora sibi connaturalia sicut animae: aut quod diuersi angeli in suo esse naturali diuersis partibus vniuersi determinantur, quibus naturaliter praesideant, & circa quas actiones aliquas naturales exerceant, quibus dirigantur in suum finem, licet non sint forma & perfectio illarum, quemadmodum philosophi posuerunt diuersas intelligentias inclusas diu rsis orbibus corporum caelestium. Et vterque horum modorum est impossibilis circa ange los: quia non sunt actus corporum sicut animae: & quia propriae operationes eorum essentiales ab omni substantia corporali abstrahuntur: quae sunt velle & intelligere: ad quae nullo corporali indigent vt organo vel instrumento. Vnde si per applicationem virtutis intelligantur applicari loco, hoc non est nisi quia locus vel situale indiget eius operatione & influentia voluntaria. Hoc enim modo secun dum fidem catholicam angeli intelliguntur mouere orbes caelestes. dicente Augustino octauo de trinitate capitu. iii. Cogitantur angeli mundi spiritus caelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo seruiunt deo mutantes atque versantes voluntarie. Ergo angelus potest dici moueri localiter in nouando operationes suas & influentias circa loca & corpora. & hoc vel continue infiuendo ab ex tremo in extremum per totum medium: & sic mouebitur ab extremo in extremum per medium in continuo & tempore. vel alternando influentias modo in vno extremo, modo in altero & non in me dio: & tunc mouebitur ab extremo in extremum sine medio. & hoc vel continuando in vtroque vel altero extremorum opus, vel transferendo opus a signo in signum per atoma temporum. Sed hoc est improprie moueri & per accidens: & est proprie istud moueri eius circa quod operatur angelus, non angeli. Quia huiusmodi motus inquantum respicit angelum actio est, & actus perfecti secundum quod perfectum est. Inquantum vero respicit id circa quid operatur, passio est, & actus imperfecti secundum quod imperfectum est. Et licet in tali operatione angelus non potest vere dici secundum substantiam suam moueri: vere tamen dicitur quod substantia eius est in loco: quia nihil operatur nisi applicatione virtu tis suae circa illud in quod operatur. & hoc non per emissionem eius: sed via generationis & multiplica tionis eius extra se, quemadmodum sol multiplicat lumen & virtutes suas in toto medio: & secundum hoc per virtutem suam habet esse in toto medio. In angelo enim huiusmodi generatiua vis non est ad transmutandum aliquod corporale. Oportet ergo quod applicatio virtutis suae sit per praesentiam sub stantiae suae illi cui eam applicat: vnde per eam illud moueat: & sic operetur modo hic modo ibi: & sit praesens modo hic modoibi: & cum operatur alicubi praesens sit ibi & non alibi. secundum quod vide tur sentire Ioan. Damascenus in praenominata quaestione. Si tamen ita non sit quod per suam essentiam adomnem situm aequaliter se habet dum nihil omnino operatur: immo quod improprie dicatur quod propior sit essentia sua orienti quam occidenti, vel per aequidistantiam se habeat ad ambo: quemadmodum hoc dicitur proprie de quolibet puncto signato in medio: eo quod natura angeli nullo modo secundum suam essentiam habet esse prope vel longe: sicut neque albedo habet esse dulcis vel amara: eo quod prope & longe solum nata sunt conuenire situm siue positionem habentibus in natura sua: sicut amarum & dulce saporibus: vt sic angelicus intellectus absque omni operatione circa rem corporalem intelligatur esse in vniuerso sicut pars in toto: quod est vnum non continuatione & situatione sed partium secundum diuersos gradus perfectionis ordinatione respectu vnius finis: & secundum hoc quod substantia angeli non de terminatur loco omnino, sed solum virtus eius applicatur, non per generationem alicuius transeuntis per aliquid in quo vel vbi non sit eius substantia, quemadmodum virtus solis transit per medium: in quo tamen non est eius substantia nec per substantiae determinationem illi loco: sed per naturalem naturae gradum quo superius natum est influere in inferis virtutem: quemadmodum facit vnus angelus alteri angelo. Et secundum hoc non proprie per accamens dicitur moueri localiter perper applicationem virtutis ab vna parte medii ad aliam: sicut nec sol dicitur moueri per accidens in sua substantia per medium: licet virtutem suam vndique mittat. Et multo minus quam sol: inquantum ille virtutem non multiplicat nisi per contactum naturalem & continuam generationem procedentem ab vna parte medii ad aliam: Angelus vero non nisi per suum intellectum & voluntatem. Et ita si angelus secundum hanc positionem aliquo modo dicatur moueri: hoc solum erit accidentaliter per accidens: quia scilicet virtus ab eo corpori mobili influxa mouetur per accidens: quia per corpus cui influitur, & ipse per illam virtutem. & ita ipse accidentaliter per accidens: non tamen accementalitate existente in se siue in sua suba, sed in alio. & hoc etiam modo accamentaliter per accidens habet esse determinatiue vbi agit, & intercludi parietibus. Nec tamen negabitur esse secundum substan tiam, absque tamen omni determinatione vbicumque operetur.
SED tunc quid esset dicendum si ponatur esse absque omnis virtutis applicatione & actione circa aliquod corporale: Nunquid dicendus est nusquam esse: & ita nullo modo moueri de loco ad locum: Non enim mouetur de loco ad locum aliquid ni si secundum quod habet esse in loco. Hoc non dico. Est enim contra hoc articulus quidam damnatus talis Quia substantiae separatae sunt alicubi per operationem: & quod non possunt moueri ab extremo in extremum nec in medium nisi quia possunt velle operari in eis: error, si intelligatur sine operatione substantiam non esse in loco nec transire de loco ad locum. Cui sententiae non contradico: neque nego angelum per ope rationem esse in loco & moueri de loco ad locum. Quod sicut mihi facile est ad credendum de esse in lo co: difficile autem ad intelligendum: vt dixi in praenominata quaestione, causam difficultatis explicans ibidis: sic in proposita quaestione facilius est mihi credere angelum absque omni operatione secum dum suam substantiam moueri de loco ad locum, quam valeam hoc intelligere. in quo impedit me praeci pue quod non est vere motus a termino in terminum nisi pertranseundo medium. Ita quod antequam deueniat ab extremo in extremum, oportet quod omnia aequalia sibi inuenta in medio, quorum vnum est omnino extra aliud pertranseat successiue vnum post alterum. Verbi gratia, si magnitudo pedalis debeat moueri ab extremo sibi aequali in quo quiescit, in aliud extremum sibi aequale in quo quiescit simili ter: & sit spatium medium inter duo tripedale: oportet quod prius pertranseat in medio per motum pri mum pedale, & postmodum secundum, & vltimo tertium, semper vnum post alterum & non duo vel tria simul. Cum ergo angelus in sua substantia omnino sit impartibilis & indiuisibilis & simplicior pun cto: vt in praenominata quaestione expositum est: oportet ergo, vt videtur:, ipsum omnia aequalia si bi inuenta in medio, quorum vnum est extra alterum, successiue prtransire vnum post alterum, antequam deueniat ab vno extremo in aliud. Cum ergo sibi aequalia sunt indiuisibilia: & illa sunt infinita: in quolibet continuo etiam minimo: infinita ergo oporteret ipsum pertransire vnum post alterum signando in actu antequam minimum spatium transiret. Infinita autem vnum post alterum transiri non possunt nisi in tempore infinito. Ante ergo elapsum temporis infiniti minimum spatium non transibit, vt videtur. Et quamquam non apparet mihi rationis solutio: nunquam tamen coget ad dogmatizandum aut sustinendum vel defendendum quod dogmatizare, sustinere, vel defendere prohibet pontificalis in terdictio.
PER haec patent obiecta. Secundum obiectum concedendum est: dicendo quod secundum sen tentiam episcopi illi angeli descendebant & ascendebant secundum suam substantiam. Aut forte si placet dicere, hoc fecerunt in assumptis corporibus: vel quod hoc non est factum in rei veritate: sed quod mysterium rei futurae Iacob ostensum fuit in tali imaginaria visione.
On this page