Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

POst praedicta quaerebantur duae quaestiones de pertinentibus ad Christi humanitatem quo ad eius esse sacramentale.

PRIma erat: vtrum species sacramenti corporis Christi tangunt verum corpus Christi quod est in eis.

SEcunda erat: vtrum Christus videret se sub illis speciebus oculo corporali.

CIRca primum arguebatur quod species illae tangunt verum corpus Christi: quia si verum corpus Christi quid est tangibile, est ibi & non tangunt ipsum species illae, tunc distant ab illo: & hoc non nisi quia corpus aliquid aliud sit medium inter spe cies illas & corpus Christi, aut vacuum. vtrumque istorum falsum est & impossibile. ergo & primum.

CONtra species accidentium vt sunt illae species sacramenti non tangunt corpus quid est substantia, cuiusmodi est cor pus Christi, nisi per hoc quod insunt ei. Si ergo species illae tangerent verum corpus Christi: inessent ei vt subiecto suo: & ita non essent per se subsistentes sine subiecto. cuius contrarium tenet fides.

AD intelligendum veritatem circa hoc quaesitum, oportet primo scire quomodo verum corpus Christi habet esse sub speciebus sacramenti determinantibus situm: & per hoc in illis habet esse tanquam in situ determinato. Notandum igitur quod ali quid habet esse in situ determinato: vel per se & primo vt dimensiones quantitatiuae, vel per se sed non primo: vt materia & formae materiales quae extenduntur secundum extensionem quantitatis: quaedam vero nec per se, nec primo sed per accidens & per aliud & secundario: vt omnia incorporalia quae non habent esse in situ nisi per suam operationem circa ea quae habent esse in loco & situ, vel per passionem ab eis. Vnde angelus ibi est vbi est id circa quid operatur: & diabolus ibi est vbi est ignis a quo patitur.

PRImo modo Christus corporaliter habet esse per suas dimensiones quantitatiuas in aliqua parte determinata caeli.

SEcundo modo habet esse ibidem per suas dispositiones materiales extensas secundum extensionem quantitatis. & neutro istorum modorum habet esse in sacramento. sed tertio modo tantum: quia scilicet substantia panis ibi scilicet sub speciebus sacramenti conversa est in substantiam corporis Christi: ita quod nisi hoc esset: non diceretur corpus Christi potius esse sub specie sacramenti quam sub specie ligni vel lapidis. Vnde per hoc poterit esse sub pluribus speciebus sacramenti vbicumque conversa est substam tia panis in ipsam substantiam corporis Christi. sicut angelus potest esse in pluribus locis simul si simul in pluribus operetur: & similiter diabolus si simul a diuersis ignibus in diuersis locis existentibus patiatur. Per hoc etiam substantia corporis Christi tota habet esse sub qualibet parte speciei panis: quia quaelibet pars substantiae panis quae fuit sub illis speciebus: conversa est in totam substantiam corporis Christi: quia substantia panis conuersa est in ipsam, ratione qua habet esse simplex vt vnitas: non ratione qua habet esse situale extensum secundum extensionem dimensionum.

DIcendum igitur ad quaestionem quod absurda est & ex falsa & phantastica imaginatione procedit acsi quantitas speciei panis esset concaua, & intra concauitatem eius dimensiones corporis Christi caperentur tangente interiori supficie speciei, exteriorem supficiem corporis Christi: quid non est verum: tum quia species ipsae solidae sunt: tum quia substantia corporis Christi non est ibi dimensiue aut extensiue vt dictum est: quia non est ibi aliquo modo per se, neque ratione sui, neque ratione suarum dimensionum: sed solum quia ibi aliquid conversum est in ipsam: & ideo aliquo modo ipsa est ibi sicut dictum est.

SED quia in dimensiones ipsas non sit aliquo modo ibi conuersio, ideo ipsae non sunt ibi aliquo modo virtute sacramentalis conuersionis: sed solummodo vt dictum est per accidens: quia scilicet substantia in qua sunt ibi est vt dictum est: & ideo per illas non sit aliquo modo ibi tactus. aliter autem species sacramenti corporis Christi tangere non possent. Idcirco dicendum est absolu te quod species sacramenti nullo modo tangunt corpus Christi existens sub ipsis.

AD argumentum in oppositum, quod verum corpus Christi tangibile est ibi: ergo tangunt illud species illae, vel est aliquod aliud corpus medium, aut vacuum: patet quomodo argumentum procedit ex falsa imaginatione acsi esset corpus Christi dimensionaliter & per se sub illis speciebus. & non est ita vt visum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5