Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

CIrca secundum arguebatur, quod Christus oculo corporali videt se in sacramento: quia non est in hoc impedimentum ex parte obiecti: quia ipse est corpus uisibile: nec ex parte medii: quia corpus eius gloriosum sufficit illuminare medium ad se videndum: nec ex parte videntis: quia ipse habet oculos claros sufficientes aspicere quidlibet visibile. Nunc autem quod aliquis non videt se, non est nisi propter aliquid dictorum impedimentorum. ergo &c.

CONtra. Naturale est, vt dicitur in perspectiua, omne corpus videri sub angulo descripto in oculo inter lineas imaginatas, protrahi ab extremitatibus rei visae concurrentes in oculo: ita quod naturaliter semper corpus maius sub maiori angulo vi detur, & minus sub minori. Christi autem corpus maius est speciebus in sacramento: & non pont videri sub speciebus illis sub maiori angulo quam natae sunt facere illae species in oculo. ergo si sub speciebus illis videretur corpus Christi, sub minori angulo videretur corpus maius: quid est ipossibile. nec potest dici quod fiat possibile per ipsam gloriam: quia gloria non destruit sed semper saluat opus naturae. ergo &c.

DIcendum quod ista quaestio sicut prae cedens absurda est & ex falsa imaginatione procedit acsi corpus Christi esset dimensionaliter sub illis speciebus: vel quod ipsae dimensiones essent simul cum dimensionibus specierum: vt alibi esset assignare sub speciebus caput Christi, alibi pedes, & alibi oculum, alibi nasum: quid falsum est: quia tota substantia totius corporis Christi est vbique sub tota specie sacramenti: & sub qualibet parte eius: & nusquam dimensionaliter nisi per quandam concomitantiam, vt dictum est. Nec autem ad hoc vt Christus alicubi existens videat se vel aliud oculo corporali, oportet quod ibi sit per se & dimensionaliter. Et similiter est de ipsa re visa: quia nihil videtur nisi dimensio nale: neque videt nisi oculo dimensionali.

ABsolute igitur dicendum: quod Christus vt est sub speciebus sacramenti, neque se, neque aliud videt, neque a se, neque ab alio videtur. oculo dico corporali. tamen bene verum est quod Christus qui est ibi videt se & alia: & est visibilis a se & ab aliis: non autem vt est ibi sacramentaliter: sed vt est in caelo localiter.

ARgumentum in oppositum non concludit: quod Christus nullo modo potest videre se sub sacramento oculo corporali: sed solum quod non potest se videre tantum quantus ipse est. vnde non valet ad propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6