Quaestio 26
Quaestio 26
SEquuntur quaestiones circa hominem pertinentes principaliter ad corpus & ad corporis vsum. vbi quaerebantur duo de acquirendis: & quaedam alia de iam acquisitis. Primum illorum erat de acquirendis per eleemosynam: vtrum liceat mendicantibus petere vltra necessitatem Secundum de acquirendis per seruitium: vtrum pro seruitio in filio vsurarii instruendo liceat sumere pecuniam quam seruiens nouit acquisitam per vsuram.
CIRca primum arguitur: quod non licet mendicantes petere vltra necessitatem. Quia dicit Apostolus. Habentes quibus vescimur & tegamur his contenti sumus. Quia si hoc pertinet ad Apostolos praedicatores, quibus debitum erat a subditis sumptus accipere absque omni mendicatione: multo fortius ergo pertinet ad mendicantes: & ad illud obseruandum tenentur. Sed quicquid est vltra illud: illud est vltra necessitatem: quia victus & vestitus comprehendunt omnia quae pertinent ad necessitatem. ergo &c.
SVPposito quod licitum sit aliquibus mendicare: quid quaestio ista supponit: quod & nos secundum deterimationem Augustini in libro de opere monachorum, supponimus: Dicendum quod necessitas pertinentium ad vsum humanae vitae magnam latitudinem habet: & secundum conditiones & status personarum quod enim vni esset supsluum & multum: alteri esset parum & modicum: & hoc aspectis circunstantiis personae loci & temporis, & cateris exterius concurrentibus. Habet etiam latitudinem ex parte suiipsius in se ipsa circa vnam & eandem personam secundum casdem circunstantias interius & exterius concurrentes. Quaedam enim est necessitas extrema, sine qua vita corporalis sustentari non posset: ad quam sup- plendam in proximo quilibet tenetur. Iuxta illud. i. lo. iii. Qui habuerit substantiam huius mundi: & viderit sratrem suum necessitatem hare. Glos. Victus vel vestitus. Et clauserit viscera sua ab eo. glo. Vt non compatiatur eius miseriae vel nihil det: etiam si compatiatur. Quomodo charitas dei manet in illo: Alia vero est necessitas opportuna: sine qua vita temporalis commode haberi non potest: & ad quam supplendam quilibet pietate prouocatur. Ro. xii. Necessitatibus sanctorum conmunicantes. Tertia vero est necessitas proficua: sine qua vtiliter vita temporalis deduci non potest: ad quam supplendam perfectus amore boni communis animatur. Exo. xxxvi. Plus offert populus quam necessarium est. Vltra necessitatem A primam, cuilibet cui non licitum est mendicare, quia non omnibus licet sine peccato, quos decernere non pertinet ad praesentem quaestionem: licet petere id quid pertinet ad secundam necessitatem. & hoc pensatis circunstantiis per sonae, loci, & temporis, & aliorum adiacentium. Etiam huiusmodi circunstantiis existentibus licet petere etiam id quod pertinet ad tertiam necessitatem: vt puta si frater mendicans vtilis sit studio sacrae scripturae, & praedicationi, ad quae libris indiget, qui pertinent ad istam tertiam necessitatem: bene licet eum petere ea quibus sibi ipsos comparet: pensatis tamen circunstantiis quae vltra id quid opus est petere non licet: quia plus ad curiositatem & cupiditatem pertineret quam ad necessitatem. Vnde etiam illi qui habent legitime sufficientia bona temporalia: quibus non opus est alias mendicare, siue habeant illa de bonis ecclesiae siue aliunde vltra huiusmodi necessitatem nec vti licet eis, quia esset abuti. Vnde super illud primae Thessal. vltimo. Vigilemus & sobrii simus &c. Glo. Vigilet mens nostra attendens haec caduca: & sobrie eis vtamur, non quasi bonis nostris, sed ad sustentationem datis. sequitur. Vigilemus moderate his vtentes. Per haec patent obiecta.
On this page