Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIrca Secundum arguitur: quod charitas viatoris possit aequari charitati contemplatoris. quia charitas viatoris semper potest augeri ipso permanente in via. Si enim manens in charitate semper viueret, semper bene ageret, & augmentum charitatis mereretur: quod a deo iustitia exigente ei non denegaretur. sed minimum per augmentum multotiens factum necesse est quandoque adaequari maximo finito. & constat quod charitas contemplatoris creata est finita. ergo &c.

CONtra. cum maiori charitate semper deus potest magis diligi: ergo viator magis diligere posset deum quam contemplator. Sed viator quantuncumque magnus in charitate, necessario minorem habet cognitionem quam contemplator. ergo in minori cognitione posset deus plus diligi. Quare cum cognitio & amor constituant essentiam beatitudinis: posset ergo tunc viator esse aliquo modo magis beatus quam contemplator. consequens est falsum: ergo & antecedens.

IN hac quaestione supponitur quod regulariter charitas contemplatoris maior est charitate viatoris. Quod reuera supponendum est in eodem dicente Apostolo Phil. iii. Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim, sequor: siquo modo comprehendam &c. Quicumque ergo persecti sumus hoc sentiamus. vbi dicit Glos. quod imperfecti sumus comparatione futuri: & ita iustitia qua iustus ex fide viuit, nunc vera iustitia est: quae licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate perfecta dicatur, parua tamen est ad illam magnam quam recipit aequalitas angelorum. Cum ergo illo supposito quaeritur vtrum charitas viatoris possit aequari charitati contemplatoris: de minori autem non peruenitur ad aequalitatem maioris, ni si per minoris augmentum: quaestio ergo quaerit, vtrum charitas viatoris ipso manente viatore possit intantum augeri quod possit adaequari charitati contemplatoris. Et est dicendum quod charitatis augmen tum potest intelligi aut quo ad substantiae eius seu essentiae quantitatem, siue quo ad actionis eius feruorem. Secundo modo non potest omnino charitas viatoris aequari charitati contemplatoris. Charitas enim patriae propter aptam visionem summi boni & propter amotionem omnis infirmitatis ex parte corporis & animae, impedientis in praesenti ne tota nostra cogitatio feratur in deum: & tota nostra affectio ligetur in ipsum semper feruentius secundum actum: licet non secundum habitum semper deum diligit: & perfectius quam posset diligere quaecunque charitas viae quantuncumque esset maior. Vnde di cit Augustinus vbi supra. Charitas quae nunc est non auferetur sed augebitur & implebitur. In qua plenitudine illud praeceptum charitatis implebitur. Diliges dominum deum &c. Nam cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur deus. Intelligendo autem charitatis viae augmentum quo ad essentiae eius quantitatem: est opinio aliquorum quod quantuncumque augeatur charitas viatoris, nunquam tamen attinget quantitatem contemplatoris: quia non habent quantitatem eius dem rationis sicut neque habent linea & superficies. propter quod linea quantuncumque augeatur nunquam venit ad quantitatem superficiei. Sed hoc non potest stare: quoniam quantitas charitatis viae & patriae eiusdem rationis est, & eadem specie in diuersis, & eadem numero in eodem, differens solum secundum magis & minus. Omnis autem talis quantitas siue in eodem siue in diuersis eiusdem rationis est. Non ergo charitas viae & patriae se habent sicut quantitas lineae & superficiei: sed potius sicut quantitas lineae maioris & minoris. Quare cum ita est: quod finitum per continuam additionem alicuius portionis multotiens, necesse est aliquando attingere ad quantitatem alterius finiti eiusdem speciei quantuncumque maioris: cum ergo charitas viae continue augetur per additionem alicuius portionis virtutis multotiens: sequitur ergo necessario quod charitas viae potest adaequari charitati patriae. Quia charitas viae continue potest augeri, patet ex parte charitatis, & ex parte subiecti. Ex parte charitatis: quia super illud Phil. iii. Ad ea quae priora sunt extendens meipsum. dicit glo. Ad potiora extensus est, vt semper proficiat in melius. i. ad futura merita: a quibus si cessaret est perderet praeterita. Similiter ex parte subiecti: quia dicit glos. ibidem. Extende sinum, vel sacci, vel vtris, vel alicuius rei & extendendo facis capaciorem. Sic si desiderando extendis animum, extendendo facis capaciorem. Quia si forte tanta sit charitas patriae vt charitas hic habita quantuncumque magna fit & quantuncumque augeatur: vt nullius viatoris puri charitas ei adaequetur: nec adaequata vnquam fuerit, neque vnquam adaequabitur: vt secundum hoc intelligatur illud euangelii. Qui minor est in regno caelorum maior est illo. scilicet loanne Baptista. de quo dixit Christus. Inter natos mulierum &c. hoc non impedit quin quantum est ex parte charitatis recipiendae, & ex parte subiecti recipientis, si in statu meriti perseueraret, ad tantum augmentum peruenire posset. Sed quod amplius est, non est omnino manifestum vtrum charitas patriae quo ad essentiae suae quiditatem aliquod augmentum recipiat super illud quod accepit in praesenti. Sed de hoc nihil ad propositam quaestionem.

PER haec patet solutio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25