Quaestio 27
Quaestio 27
CIrca secundum arguitur quod non licet sumere pecuniam vsurariam pro seruitio in filio foeneratoris instruendo. quia nemo potest tenere ne restituat rem furtiuam, pecunia vsuraria est quasi res furtiua, ergo accipiens eam pro seruitio non potest eam tenere: quare neque recipere.
DIcendum quod vsurarius aut nihil omnino habet in bonis nisi acquisitum sit per vsurariam prauitatem: aut habet taliter acquisita, & quaedam alia iuste acquisita. Si secundo modo, tunc licet sumere pecuniam quam nouit acquisitam per vsuram Cuius ratio accipitur ex parte dantis, & ex parte dati. Ex parte dantis, quia ei maneat tantum in bonis quod sufficit ei facere restitutionem omnium iniuste acquisitorum. Ex parte etiam pecuniae: quia in pecuniae translatione: quia in ea non differunt substantia & vsus: cum eo quod in ea transfertur substantia siue possessio, transfertur simul & dominium: vt non teneatur restituere eandem pecuniam quam accepit. Sed sufficit quod possit restituere aequiualentem. Ita quod non est simile de iniusta possessione alterius rei, vt libri vel equi, & pecuniae. Aliam enim rem iniuste possessam non liceret alienare, neque dando, neque vendendo, neque debitum soluendo: sed eandem in re non in suo pretio tenetur quilibet restituere. Et qui sciret rem esse talem, non liceret ei eam emere, vel pro seruitio vel dono recipere. Pecuniam autem quia non est nisi pretium & medium commutationis, non tenetur iniustus possessor maxime vsurarius eandem numero reddere: dum tamen potens est eam competenter aliter restituere.
SI vero nihil habet in bonis nisi male acquisitum, tali nullo modo licet aliquid de eis quae possidet alienare, quia tali modo impotentem se redderet ad eam restituendum. Neque licet alicui eam tali modo alienandi recipere: quia reciperet quod omnino est alterius, & super cuius alienatione tali nullam de iure talis possessor potestatem habuit. nisi forte pro labore illo quo vtiliter negotium illius ageret cui pecunia restituenda est, vt videlicet pecunia sua ei restituatur, quemadmodum comedere licet cum vsurariis illos qui procurant quod restitutionem faciant. Et tunc in restitutione facienda expensae illae sunt deducendae. Quare cum talis vsurarius si pro tali seruitio daret pecuniam acceptam de vsura, se impotentem ad eam restituendam redderet: quia nihil manet ei nisi restituendum alias: pecuniam ergo de vsura acquisitam dare instructori filii sui pro eius seruitio non licet. quare neque licet eam illi pro seruitio suo sumere. Et est simile in hoc casu de pecunia & alia re iniuste possessa: videlicet quod debet eam reddere in sua substantia: quia non habet quicquam remanens aliis restitutis in quo posset eam restituere in valore suo siue in pretio.
On this page