Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 28
SEquuntur quaestiones de iam acquisitis. Et erat vna de bonis communibus ecclesiae: & duae de bonis priuatis. De bonis communibus vna quaestio erat: scilicet de decimis. Vtrum sint de iure euangelii.
ET arguitur quod non: quia sunt de praeceptis cerimonia libus legis Mosaicae: eo quod non pertinent ad praecepta moralia: quia illa sunt de iure naturali rationis: non sic autem decimae.
CONtra. Christus loquens de solutione decimarum dicit Matthaei. xiii. Haec autem oportet facere: & illa non omittere.
DIcen dum ad hoc: quod in veteri lege erant quaedam praecepta pure moralia: vt illa de dilectione proximi: quae erant in secunda tabula: & duo de dilectione dei, in prima tabula. Quaedam vero pure ceri monialia & non nisi ad aliquid significandum instituta: vt illud. Non arabis in boue & asino. Quaedam vero mixta partim moralia, & partim cerimonialia: vt est illud de obseruantia sabbati. In quo erat morale & de iure legis naturae quod aliquod tempus opportunum habere debuit & sibi determinare quilibet homo rationalis, hoc est habens vsum rationis, quo praecise vacaret diuino obsequio, omnibus aliis illa hora prae termissis. Erat autem in illo praecepto cerimoniale, quod ad hoc determinata erat certa dies, scilicet septima in septimana. Propter quid adueniente lege euangelica, & cessantibus cerimoniis, cessauit & obseruantia sabbati pro determinatione illa legali: quo ad diem septimum in quo fieret sabbatismus. Sed pro eo quid est iuris naturalis cessare non potuit: sed ad hoc lex euangelica hominem reduxit: secundum quod praedixit Moyses filiis lsrael. Vetera veterum comedetis: & aduenientibus nouis cessabunt vetera. Vetera erant prae cepta legis Moysi quo ad cerimonialia. Noua erant praecepta euangelica. Vetera veterum erant praecepta le gis naturae: ad quae abiectis cerimoniis reduxit nos lex euangelica:, ipsa exponendo: & pauca perfectionis consilia apponendo. Vnde quod modo pro sabbato mortis Christi celebramus diem dominicum resurrectionis Christi, hoc ex statuto & determinatione ecclesiae est. De numero etiam talium praeceptorum mixtorum erant decimae: quae habebant in lege Moysi aliquid morale, & de lege naturae. Erat enim semper de lege naturae quod iugiter vacantibus diuino ministerio communiter ab omnibus de bonis suis debuit prouideri. Erat autem in illo cerimoniale & figuratiuum quiddam: determinata scilicet quota terrae nascentium & in foetibus animalium: vt quod decima pars solueretur: non nona vel octaua, nisi vellet quis: non vndecima vel duodecima etiam licet vellet soluere sic. Propter quid adueniente lege euangelica, & cessantibus cerimoniis, cessauit & solutio decimae pro quota illa: sed mansit pro illo quod in illa erat de iure legis naturae: & ad illud reduxit lex euangelica. Vnde quod postmodum decimae soluebantur in ecclesia, hoc non erat quia erant institutae in lege Mosaica: neque ea intentione, scilicet in significatione futuri per illam quotam: hoc enim omnino illicitum erat diuulgato euangelio: quemadmodum illicita est obseruantia sabbati Iudaeorum & neomeniae & circumcisionis & caeterorum cerimonialium: sed hoc erat ex noua institutione ecclesiae: & introductum & praescriptum ex pia fidelium deuotione. & sic decimae modo partim sunt de iure euangelii & naturali: partim de iure humano & positiuo.
PER haec patet solutio ad primum obiectum. Dicendum enim quod decimae licet non pertineant ad praecepta moralia quo ad quotam denariam: tamen pertinent ad illa quo ad aliquid indeterminate soluendum secundum aestimationem rectae rationis in soluentibus iuxta pluralitatem facultatis.
AD secundum de dicto illo Christi in euangelio: dicendum quod licet illud scriptum sit in euangelio, non tamen Christus dixit illud pro tempore euangelii: sed pro tempore legis Moysi: in quo nondum cessabant cerimonialia. & ideo adhuc de lege Moysi quota illa erat soluenda. Et ideo nihil ad proposi tum de solutione eorum facienda.
On this page