Quaestio 31
Quaestio 31
Equitur de pertinentibus ad omnes homines generaliter: sed principaliter ad totum compositum ex anima & corpore. Quorum vnum erat vt dispositio in natura. Alia vero quaedam vt operatio egrediens a natura. Et tertio alia ad sanctificandum naturam.
ET arguitur quod sic. Quia deus potest plus facere quam intellectus cogitare. sed intellectus potest cogitare hominem non cogitando risibile in illo. ergo deus potest facere hominem absque hoc quod sit risibilis. sed nihil potest facere nisi quod potest esse, ergo &c.
CONTRA. homini proprium est esse risibile: sicut creaturae quod sit creatura. sed creatura non potest esse quin sit creatura. ergo &c.
SCIENdum est hic primo: quod in omnibus talibus quaestionibus circa naturas quae fundantur super potentiam diuinam, attendendum est quid possibile est esse, vel fore, vel fuisse in creatura. super omne enim quod tale est, potest deus. & tale est omne quod contradictoria non includit in se, aut repugnantiam aliquam quae reducitur ad contradictionem. Et sic non est quaerendum quid deus possit circa creaturas: sed quid circa eas fieri possit: quia omne tale potest deus. et quod circa eas nullo modo potest fieri, deus circa eas nullo modo potest facere. dicente Augustino super Genesim: Quia illud facere nullius est potentiae: & propter hoc ipsum non posse facere nullius est impotentiae.
DIcendum ergo ad quaestionem, quod aut risibile intantum inhaeret humanae naturae, quantum habere tres angulos inhaeret triangulo, & omnino sicut accidens inseparabile: aut sicut accidens sine quo nunquam inuenitur: posset tamen stare natura humana in esse fine illo. quemadmodum materia potest stare in esse existentiae naturae suae absque omni forma: vt in quadam alia quaestione de Quolibet determinauimus: licet in rerum natura materia nunquam inuenitur in esse fine forma. Si primo modo: planum est quod homo non habet esse quin sit risibilis. licet enim sit accidens eius: tamen essentia hominis in eo quod homo, non est nisi sit habilitas quaedam ad actum ridendi: quod appellatur esse risibile. Et ideo nec deus posset facere quod homo esset & non esset risibile. Si vero sit de secundo genere, sic posset esse & non risibile: & deus posset illud facere. Et puto quod risibile sit de primo genere. Et ideo dicendum simpliciter quod homo non posset esse quin sit risibilis. Et concedenda est ratio ad hoc quod risibile non est nisi respectus in essentia & natura hominis ad actum ridendi: sicut creatio in esse creaturae ad creatorem, inquantum creatio dicit creatum esse non actum creandi. & essentia a suo essentiali respectu absolui non potest, sicut neque materia a sua possibilitate ad formam: licet posset absolui a forma.
AD Secundum dicendum: quod aliud est intelligere hominem non cointelligendo risibile: aliud vero intelligere hominem intelligendo ipsum non esse risibilem. Primum est bene possibile: quia intellectus separat quae natura inseparabilia sunt, secundum philosophum in. xii. Metaphysicae. Non tamen sequitur ex hoc quod intellectus potest intelligere quod deus non potest facere: quia intelligere hominem, non cointelligendo quod sit risibilis, non est intelligere quid sit: sed ad aliquid negatiue dictum. Vnde est in argumento figura dictionis, commutando quid, in ad aliquid.
On this page