Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 32
Equuntur quaestiones de illis quae sunt vt operatio egrediens a substantia vel na tura. Et erant duo. Vnum pertinens ad electionem. Aliud vero ad fugam. Primum erat: Vtrum in aequali facilitate exequendi vtrumque homo semper tenetur ad melius faciendum. Secundum: vtrum doctoribus contrariantibus circa aliquod agi bilium: & agere secundum vnam opinionem est sine omni periculo peccati, agere vero secundum aliam est in dubio peccati mortalis: mortaliter peccet ille qui agit. illud de quo est dubium an sit peccatum mortale. puta in emendo redditus ad vi tam vel accipiendo vltra fortem. In non emendo enim certum est non esse peccatum. Sed de emendo intentione accipiendi vltra fortem, quidam dicunt esse vsuram: & ita mortale peccatum: quidam ve ro non.
CIRCAprimum arguitur, quod homo caeteris paribus tenetur ad melius: quia aliter poneret modum in amore: quid non licet.
DICENdum ad hoc, quod licet peccata tanquam defectus & priuationes distinguantur penes conuersionem: quia conuersio fit ad aliquid positiuum subtractum: circa quod contingit defectus vel priuatio quae est in peccato: & defectus siue priuationes non habent distingui nisi penes subiecta circa quae sunt: quia ratione sui nihil ponunt: & in nihilo nulla cadit differentia seu distinctio: quemadmodum caecitas & surditas non distinguuntur ex hoc quod defectus sunt siue priuationes: sed ex hoc quod hoc contingit circa visum, illud vero circa auditum: tamen ratio formalis in quolibet peccato qua peccatum est. consistit in auer sione: quae sit descendendo a summe positiuo: a quo quanto quis amplius recedit, tanto magis ad non esse accedit & ad defectum siue priuationem. Nunc autem ita est quod auersio a bono secundum quod bonum non est fine contemptu illius. Radix ergo & causa peccati ex parte peccantis non est nisi con temptus boni secundum quod bonum. vbicunque ergo est contemptus in electione boni secundum quod bonum est: necesse est ponere peccatum. Hoc autem contingit in casu propositae quaestionis: si duobus propositis quorum vnum est melius altero caeteris paribus, eligat quis minus bonum. hoc enim non potest contingere nisi per contemptum boni secundum quod bonum. peccat igitur non eligens me lius. Quare cum quilibet tenetur tale & sic agere quod non peccet: & sic non potest facere in proposito casu nisi faciendo quod melius est: idcirco dico absolute quod quilibet caeteris paribus semper tenetur agere & eligere melius. Quia autem non possit agere seu eligere minus bonum fine contemptu boni secundum quod bonum: patet ex hoc: quod cum praeeligit minuus & dimittit maius: dimittendo maius ipsum contemnit praeferendo ei minus facto, plus reputando minus. Nunc autem caeteris paribus cum comparantur maius bonum & minus, nulla est differentia in ipso nisi quod plus de bono est in vno quam in altero. quod enim est in minori, est in maiori & amplius. Quia ergo contemnit maius bonum, hoc non est nisi ratione boni quod est citra illud amplius, aut ratione eius quod est amplius. Non ratione eius quod est citra: quia illud etiam est in minori bono: & secundum eandem rationem, secundum hypothesim. Et quia omnino sunt eiusdem rationis non est quo vnum eligatur: & alterum contemnatur. immo talibus duobus propositis, si vtrunque non potest homo aggredi, sed alterum tantum: si vno dimisso alterum capiat, hoc non sit per electionem consiliatiuam: quia nulla potest huius assignari ratio: sed per electionem casualem. Quod tamen aliquibus visum est absurdum: quia ponunt quod voluntas semper sequitur iudicium rationis: & quia ratio hic neutrum praefert alteri, dixerunt quod neutrum eligeret: & quod in casu proposito non posset omnino minus bonum praeeligere: quorum contraria declarauimus esse vera in quaestionibus de voluntate & ratione in quadam alia disputatione de Quolibet. Si ergo in casu proposito contra iudicium rationis & non casu, eligendo praefert quis minus bonum maiori hoc non est nisi ratione boni quod amplius est in maiori & non est in minori. Ita quod licet nihil agit aspiciendo ad malum purum: & sic non eligeret minus bonum nisi sub ratione boni: tamen eligendo ipsum in minori & non in maiori, in quo aequali facilitate eligi posset, eligit in illo in quo ipsum eligere non deberet: sicut eligit bonum omnis peccator: & ideo ele ctio illa est mala: quia eligit bonum vbi habet rationem defectus contemnendo ipsum vbi habet rationem perfecti. & secundum hoc id quod est minus bonum, bonum est absolute: quasi malum tamen: quia defectiuum respectu boni maioris: & sic praefert in sua electione defectum boni ipsi bono. Propter quod sequuntur duo. Vnum quod statuit sibi in illo bono minori finem boni in eo quod excludit maius seu quod amplius est in maiori. dicente glos. super illud ad Phil. Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim. Nemo fidelium etsi multum profecerit dicat, sufficit mihi. Qui enim hoc dicit, haesit in via ante fi nem. Alterum est: quod contemnendo illud bonum quod amplius est in maiori, cum non sit in eo nisi ratio boni, contemnit in eo bonum quia bonum. Quare cum ratio boni contemni non potest nisi contemnem do primum & summum bonum in illo: quia omne bonum est aliqua ratio primi boni: eligendo ergo minus bonum contemnit primum bonum, non solum indirecte sicut ipsum contemnit quilibet pecca tor appetendo bonum delectabile vt nunc in alio a primo bono: in quo simul sibi si possibile esset vellet adesse primum bonum & delectabile quod est in ipso: sed quia hoc est impossibile nisi hoc bonum omittat & delectationem quam habet in illo, contemnit primum & summum. lste vero non sic: immo absolute non vult sibi illud bonum adesse: & ita neque bonum simpliciter quia bonum: sed quia hoc: & sic sim pliciter contemnit absolute bonum simpliciter nolens in bono proficere: quid secundum Bernardum est a bono deficere. & secundum quod super illud Phil. Ad ea vero quae sunt priora extendens. dicit glossa. ad futura merita, a quibus si cessaret, etiam perderet praeterita. Quin ergo non agens melius in proposito ca su non peccet ex pura malitia & magno contemptu: & ita mortaliter, non video.
VOlunt tamen ali qui distinguere tam in eis quae fiunt ad alium, siue in agendo negotium proprium, & agendo negotium alterius: dicendo quod refert in minimis & magnis operibus: & quod in magnis operibus quae ad magnum bonum ordinantur, eligens minus bonum mortaliter peccet. verbi gratia, in eis quae sunt ad al terum, puta in electione pontificis, qui aliis eisdem retentis minus bonum & idoneum ad pontificale officium exercendum, & licet simpliciter bonum praeferret meliori & magis idoneo. Hoc enim non posset fieri nisi ex summa malitia quia non diligeret honorem & promotionem ecclesiae: aut ex aliqua carnali affectione circa minus bonum: et ideo necessario esset acceptor personarum. In hoc tamen non habet locum casus propositae quaestionis: quia propter affectionem trahentem non aeque faciliter pos set maius bonum praeferre minus bono sicut econuerso. Similiter in eis quae sunt ad ipsum: vt in collatione eleemosynae propriae: qui duobus pauperibus egentibus propositis: sed vno multo magis: cui offerendo multo plus mereretur quam offerendo alteri qui minus indiget: si dimisso magis indigenti conferret eam minus indigenti aut valde modicum: hoc non posset fieri nisi aut ex malitia qua si bi non vult meritum maius, aut ex carnali affectione qua personam accipit. In minimis vero dicunt quod bene potest illud contingere ex veniali contemptu. verbi gratia in eis quae fiunt ad alterum: si dominus det denarium ministro: vt det vni ex duobus pauperibus propositis: & videt quod vnus modicum quid plus indiget quam alter: & dat minus indigenti. Et consimile exemplum est in eis quae fiunt ad seipsum si denarium det de proprio.
SED planum est ex iam dictis quod hoc non facit talis nisi aut motus passione & carnali aliqua affectione plus ad minus indigentem quam ad magis indigentem: aut ex sola malitia electionis siue eligentis. Quia si primo modo: bene verum est quod tunc secundum exigentiam affectionis & libidinis in ea bene potest esse contemptus ille venialis. sed hoc nihil ad casum propositum: qui debet esse caeteris paribus: & quod cum aequali facilitate potest attribui vni & alteri. Si ergo in proposito casu praeferat minus indigentem quantumcunque modicum: alter autem plus indiget hoc non facit nisi quia non vult alteri aut sibi maius bonum: quid non potest esse nisi ex magna malitia & ex magno contemptu. vt patet ex iam dictis. Sed dices: quomodo ergo carnalis affectio ad minus indigentem potest facere veniale quod alias esset mortale: Et patet hoc etiam ex praedictis: quoniam mu tat genus contemptus: quoniam iste qui praefert minus indigentem sine affectione, non contemnit bonum nisi quia bonum quod non vult sibi aut alteri adesse: & ita directe ipsum contemnit: quod non potest esse nisi ex certa malitia. Ille vero qui praefert illum ex affectione, non contemnit bonum ratione qua bonum: quia bene vellet habere tantum meritum in conferendo huic quantum habuisset in conferendo alteri. propter tamen affectionem praeeligit minus bonum & confert huic: & contem nit indirecte maius meritum non conferendo illi. Non video ergo quod quantum ad genus peccati mortalis differunt in maiori & minori: licet maius peccatum sit in maiori quam in minori.
AD rationem secundam quod tunc homo tenetur ad consilia: quia sunt maio iora bona quam praecepta: Dicendum quod hic deficit conditio quae est caeteris paribus & aequali facilitate. Non enim est paritas: quia possunt impleri praecepta fine consiliis, & non econuerso. & per hoc neque est aequalis facilitas implendi praecepta & consilia.
On this page