Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7 et 8
VIsis igitur quaestionibus propositis circa primum principium, sequuntur duae quaestiones circa exi tum rerum ab ipso, quae licet erant duae in modo quaerendi: vna tamen sunt secundum rem. Vnde ex pedit eas simul determinare. Prima erat: vtrum creatura potuit esse ab aeterno. Secun da: vtrum repugnat creaturae fuisse ab aeterno.
ET arguebatur primo quod creatura non potuit esse ab aeterno. quia in ratione creaturae includitur ratio termini. non enim est crea tura nisi habeat esse determinatum: & quid tale est nullo modo pont aequari illi quid omnino priuat rationem termini, cuiusmodi est aeternitas. Aequaretur autem ei si esset ab aeterno. ergo &c. Quia omnino repugnat ei fuisse ab aeterno, arguebatur sic. Coaeterna non possunt esse separabilia: se cundum quod Augustinus dicit in sermone contra Arria, per hoc probat personarum diuinarum consubstantialitatem. si ergo creatu ra esset coaeterna deo, non posset in esse suo separari a deo. hoc autem repugnat naturae suae. quia in eo quod creatura est, possibilis est ad non esse, ergo &c.
ITEM sicut se habet substantia causans ad substantiam causatam: ita mensura huius se habet ad mensuram illius. sed substantiae creaturae repugnat quod sit eiusdem aut aequalis substantiae cum deo: ergo & mensurae creaturae repugnat quod sit eadem vel aequalis mensurae dei. Hoc tamen esset possibile si non repugnaret ipsam esse ab aeterno. ergo &c.
CONtra. deus potest facere omne illud in cuius factione nul la includitur contradictio. In factione vero creaturae ab aeterno, vt videtur, nulla includitur contradictio. ergo &c.
ITEM deus fecit creaturam. aut ergo in aeternitate, aut extra eam. Non extra eam: quia extra aeternitatem nul la potest esse duratio. ergo deus fecit creaturam in aeternitate. sed facto in aeternitate non repugnat esse ab aeterno. ergo creaturae non repugnat esse ab aeterno. ergo &c.
IN hac quaestione erat opinio philosopho rum, quod creatura potuit esse ab aeterno: & quod non repugnat eius naturae. & cum hoc erat de opinione ipsorum quod licet ex se non haberet esse effectiue, tamen quantum est ex parte sui creatoris ipsa non posset non esse: ita quod ipsa non potuit incipere esse, nec vnquam potuit desinere esse. Sic enim dicit Auicenna in sexto Metaphysicae suae. Quia aliquid (inquit) sit causa existendi causatum, cum prius non fuit, hoc conuenit quia non est causa eius per suam essentiam: sed per aliquam determinatam comparationem quam habet ad illud cuius comparationis causa est motus. Cum igitur vt dicit aliqua ex rebus per suam essentiam fuit causa esse alterius rei: profecto semper erat causa quamdiu habuerit esse, eo quod absolute prohibet rem non esse. Et haec est intentio quae apud sapientes vocatur creatio. Et sic posuerunt philosophi illi quod deum esse causam creaturae non sit voluntatis dispositione: sed necessitate naturae: secundum quod dicit Ambrosius in primo Hexameron. Gentiles plerique coaeternum mundum volunt esse deo quasi vmbraculum diuinae virtutis. & quamuis causam eius deum esse fateantur, causam tamen non ex voluntate & dispositione sua: sed ita vt causa vmbrae corpus est: & fulgori lumen. Vnde si lumen esset aeternum: & fulgor. secundum quod dicit Augustinus in alio exemplo super Ioannem sermone trigesimosexto. Ponamus inquit virgultum natum super aquam. nonne cum imagine sua nascitur: mox cum incipit existere, incipit cum illo simul imago sua existere, non praecessit nascendo imaginem suam: sed nascitur cum imagine sua. & tamen ab illo imago est, non illud ab imagine. ergo sunt coaequaeva: & si semper virgultum, semper & imago de virgulto.
PHIlo sophorum dictum aperte haereticum est quo ad hoc, quod dicunt deum non potuisse creaturam non causasse: neque in ni hilum ire permittere postquam habuerit esse: vt creatura non potuerit habuisse non esse ante esse duratione, nec possit habere non esse post esse. Ita quod etsi dicant deum voluntate mundum creasse: & in esse conseruare: hoc dicunt ipsum facere non voluntate libera ad facere & non facere: sed voluntate immutabili immutabiliter concomitante necessitatem naturae. Fides enim catholica expresse tenet quod dei voluntate libera quandoque crea tura incepit esse & semper durabit: & hoc tam libera dei voluntate quod ipsa ab aeterno disponente creatura nunquam fuisse potuit: & postquam facta sit, in non esse abire poterit. secundum quod dicit Ambrosius. Pulchre ait Moy ses quia fecit deus caelum & terram. Non dixit quia causam dedit mundo vt esset: sed fecit. Ex ipso enim est pri cipium & origo substantiae vniuersorum, id est ex eius volutate & potestate. & quamdiu vult eius voluntate manent atque consistunt: & finis eorum in dei voluntate recurrit & eius arbitrio reuoluuntur. Omnia enim quaecumque voluit deus fecit in caelo & in terra. libera ergo voluntate nulla necessitate naturae coniuncta vult aliquid eorum quae sunt extra se: quia absolute loquendo non est necesse deum velle aliquid nisi seipsum & ea quae sunt intra se.
SED quid est de principali interrogato: repugnat ne creaturae fuisse ab aeterno: vt deus non potuerit eam fecisse ab aeterno: Si enim potuit fuisse ab aeterno, & deus potuit facere ab aeterno quicquid factioni non repugnat, deus ab aeterno creaturam fecisse potuit.
PHILOsophi qui secundum modum praedictum suum ponunt mundum fuisse ab aeterno: & ita ab aeterno non solum esse potuisse: sed & a deo esse suum ab aeterno habuisse: dicerent creaturam semper factam fuisse a deo: & non habuisse ab eo initium durationis: vt modo quodam vix intelligibili mundum ponant a deo factum: sed nunquam fieri nec ini tium factionis suae habuisse ab eo: sicut dicit Augustinus libro decimo de ciuitate dei cap. trigesimoprimo. Si pes ab aeternitate semper fuisset in puluere: semper subesset vestigium: quid tamen a calcante factum nemo du bitaret. Nemo reuera dubitaret a calcante factum esse, non in ipso fieri: sed in solo facto esse. vestigium enim in puluere non fit: nisi depressione partium pulueris quae necessario fit aliquo motu aut mutatione finita. antequam non fuit pes in puluere: erant pulueris partes aequales in superficie: sed post illam mutationem qua fit & generatur vestigium partium prius aequalium depressione, pes manens in puluere perpetuo vestigium illud potest con seruare: etiam si non posset conseruari nisi ad pedis praesentiam: sicut nec possit conseruari figura sigilli in aqua absque praesentia sigilli. Vnde est melior similitudo ponendo quod philosophi posuerunt mundum fuisse ab aeterno a deo: ad modum quo si sol fuisset ab aeterno: & radium ab aeterno stantem produxisset: aut sicut cor pus vmbram: aut virgultum imaginem suam. Ex quo enim necessitas naturae est stantem radium produci a sole si ab aeterno fuisset sol: ab aeterno fuisset radius productus ab eo stans per se. Vnde si per hunc modum deus creaturam mundi produxisset: necessarium esset ponere quod eam ab aeterno produxisset. aequali enim necessitate fuisset radius & esse potuisset ab aeterno sicut & ipse sol: praeter hoc quod sol ipse, esse suum non haberet taliter a radio: sed econverso radius a sole. & sicut sol numquam habuisset a deo fieri sui esse: sed semper fuisset fixum & stans in suo facto esse: sic & radius ipse praeter hoc quod suum factum esse haberet a sole: sol autem suum a seipso: vt sic esse creaturae, a deo non esset nisi conseruatio continua & perpetua in suo facto esse fine omni fieri praecedente: si cut esse illius radii a sole non esset nisi conseruatio continua & perpetua in suo facto esse: sine omni fieri praecedente: vel quod esse creaturae non esset nisi in continuo fieri: vt simul essent aeternaliter fieri eius & factum esse: sicut secundum aliquorum opinionem constat in esse radii a sole quod non habet esse nisi continuo fieri quandocumque est.
VT autem magis descendamus ad propositum, sciendum quod conmunis omnium tam philosophorum quam fidelium erat opi nio creaturam inquantum creatura est non habere esse nisi participatum: & ideo non a se sed ab alio: quid est ipsum esse suum per essentiam. Sed circa non esse creaturae duplex putatur fuisse opinio. Vna quorundam philosophorum dicentium quod creatura ita haberet esse ab alio, quod tamen ex se & ex natura suae essentiae non haberet non esse: neque realiter, neque secundum intellectum, quasi omnino esset simile de productione filii a patre in diuinis, & de productione creaturae a deo: propter hoc quod filius habet esse suum in eadem substantia cum patre: creatura autem in aliena substantia: quid omnino absurdum est. quoniam nulla substantia ex natura sua est aliena a non esse: praeter illam quae est ipsum esse per essentiam non per participationem. Solum enim ipsum esse de se habet, quid absolutum est a non esse. ldeo alia est opinio: quod creatura cum hoc quod habet esse suum ab alio, ita habet ipsum, quod quantum est de se & natura sua habet non esse. Et in hoc variatur sententia quorundam philosophorum & fidelium. Habere enim de se non esse, contingit in telligere dupliciter. vno modo apud itellectum tantum, vt essentia creaturae prius intelligatur in non esse quam in esse. Alio modo vt in se realiter prius duratione sit non ens quam ab alio accipiat esse. Primo modo philosophi quidam ponebant creaturam habere non esse ante esse. Ita tamen quod nullo modo in re ipsa: sed solum in intellectum non esse eius posset praecedere esse suum. Et hoc modo habere esse ab alio post non esse: vocabat Auicena creationem secundum quod dicit in sexto Metaphysicae suae. Haec est intentio quae apud sapientes creatio vocatur: quid est dare esse post non esse absolute. Creatum enim quantum est in se est ei vt non sit: quantum vero ad causam suam, est ei vt sit. Quid autem est rei apud intellectum, prius est per essentiam non tempore, eo quod est ei ex alio. Omne igitur esse creatum est ens post non ens posteritate essentiae. Secundo modo catholici ponunt creaturam habere non esse ante esse. ita quod in re ipsa non solum in intellectum non esse posset habere ante esse. Et secundum talem modum intelligendi natu ram creaturae & productionem a deo non necessitate naturae sed libera voluntate: est nostra quaestio: an creaturae fuisse ab aeterno repugnet: & deus ideo non potuit produxisse eam ab aeterno: an non. Et dicunt aliqui quod non repugnat ei, sed tamen quod creaturam ex tempore produxit hoc merae voluntatis dei fuit. cuius causa quaerenda non est, quia hoc quaerere esset causam eius quaerere cuius non est causa, vt dicit Augustinus. Qui & cum hoc dicunt quod sola fide tenetur creaturam non semper fuisse, nec demonstratiue probari posset: quia quidquid est creaturae ab omni duratione abstrahit. Quia autem non possit probari creaturam incepisse secundum modum quo ponebant philosophi creaturae naturam & eam habere esse a deo: bene verum est: & in hoc concordant dicta exempla sanctorum. probare eam autem incepisse secundum modum quo ponunt catholici naturam creaturae & eam habere esse a deo: bene est possibile suppositis quibusdam quae recta ratione supponenda sunt, vt iam videbitur. Nec valet eorum ratio. quoniam licet quidquid est rei absolute acceptum, abstrahit ab hic & nunc, existentia tamen eius actu siue esse in effectu non semper abstrahit ab hic & nunc. vnde licet quidquid est eclipsis lunae abstrahit ab hic & nunc, vt ipsum sim pliciter acceptum non possit probari: existentia tamen eius actualis non abstrahit ab hic & nunc. & ideo potest bene probari hic & nunc esse. Vnde licet quidquid est creaturae & esse vt sequitur essentiam eius, non possit probari: esse tamen actualis existentiae, bene potest de ipsa probari nouum fuisse, inquantum esse in effectum ostenditur ipsa creatura mundi non posse habere, nisi post non esse praecedens duratione: quid est probare creaturam mundi incepisse esse.
DICENdum igitur absolute: quod mundus non solum incepit esse ex tempore: sed etiam quod non potuit fuisse ab aeterno: & quod repugnat naturae eius dicente beato Ambrosio in principio Hexameron. Quid tam in conueniens: vt aeternitas operis cum dei omnipotentis iungeretur aeternitate: Vnde Augustinus in libro contra Felicianum defini ens creaturam, dicit quod creatura est ex eo quid adhuc non est, aut aliquando non fuit, rei cuiuslibet corruptibilis quan tum in se est omnipotentis dei voluntate facta substantia. Vnde Auicenna bene videns quod id quid de sua essentia est non ens: non intellectu solo: sed & in re esse non recipiat ab alio: nisi ex tempore: dicit in fine quinti Metaphysicae sua Postquam autem res ex se ipsa habet non esse, sequitur tunc vt esse eius sit post non esse: & fiat postquam non fuerat. vnde & de hoc modo inceptionis dicit in principio sexti. Si autem laxauerit aliquis nomen inceptionis circa omne quid habet esse post non esse, quamuis non sit haec posteritas tempore: tunc omne creatum erit incipiens, si autem non laxauerit: sed fuerit conditio incipientis: vt habeat esse quo tempore sit: sic omne creatum est incipiens cuius essee praecedit. tempus est mo tus siue mutatio. Reuera laxatur modus inceptionis cum tempore & sua duratione: vt eius esse non sit post non esse tempore praecedenti: sed infinita aeternitate, in quo non esse eius praecessit ante tempora, proprius autem est modus inceptionis rei temporalis quoniam incipit esse in tempore, & non esse eius praecessit in tempore.
ET quod creatura habens esse post non esse: quid non esse habet ex natura sua in re non intellectum solo: necessario incipiat post non esse dura tione, manifeste probat Auicenna in fine quinti Metaphysicae suae duobus vltimis capitulis. & quod ita sit de necessitate potest sic patere. Creatura enim quam quantum ex se est non ens: vt nec formaliter nec effectiue habe at esse ex natura suae essentiae: non solum habet esse ab alio, sicut habet esse in diuinis filius a patre: vel sicut radius a sole: si vterque sit aeternus, & non habet radius de se non esse, nisi in intellectum: vt dictum est: sed oportet quod ipsi creaturae acquiratur esse suum: vt deus non solum det causam ei: vt sit in facto esse: sed vt faciat ips sam esse de non esse: quid appellatur creatio. Si enim deus creaturae daret esse in solo facto esse: nec praeter hoc eam alio modo faceret: in nullo differenti modo pater in diuinis daret filio esse: & deus creaturae: praeter hoc quod ibi filio da tur esse in substantia patris: hic autem in aliena substantia: vt supra dictum est. quia cum omnis transitus factionis de non esse in esse sit transmutatio, & haec trasmutatio naturalis quando est circa subiectum praeexistens actus creationis: et si non sit vera transmutatio: vt est illa quae est naturalis: quia tamen est de non esse in esse: modum mutationis habet non motus ad modum actionis qua rei acquiritur esse per generationem naturalem. Et non est differentia: nisi quod generatio est ex materia: creatio autem est ex nihilo. Propter quid dicit Auicena. vi. Metaphysica suae. Inuenimus quiddam esse quid est ex causa semper fine materia: & quiddam quid est ex aliquo mediante. Convenit autem vt omne quid non est ex materia praeiacente vocemus non generatum sed creatum. Nunc autem omnis trasmutatio quae est subita actio, est indiuisi bilis durationis non successiua: sed carens successione & duratione, & ex parte ante, & ex parte post. Creatio ergo qua cuicumque rei acquiritur esse, non potest esse ab aeterno. Actio etiam qua rei esse acquiritur, necessario prae terit eius actionem qua sit conseruatio quae continuat esse in posterum. Quamquam ergo res in posterius possit conseruari in esse: vt non desinat esse propter continuationem actus conseruandi: non tamen in ante posset esse, nisi incipiat post non esse: propter simplicitatem creationis qua ei acquiritur esse. Vnde patet quod valde insipienter dicunt aliqui quod eadem actione deus res creat & conseruat: sicut sol eadem actione creat & conseruat lumen in medio. Si enim sol haberet esse ex se: nec aliquo modo ex natura sua conveniret ei non eem, & lucis natura procedens ab ipso de natura sua haberet esse post non esse, quamquam eius conseruatio sit in continuo fieri: tamen necesse esset praecedere aliquid fieri in quo primo esse reciperet. Et ideo ponendo solem ab aeterno, & non habere de se non esse: necesse est ponere similiter radium eius ab aeterno non habentem esse post non esse nisi in intellectu, vel forte nec in intellectu: vel solem nulla necessitate naturae: sed libera voluntate radium producere. Magnum etiam videtur esse inconueniens quod esse creaturae cum sit esse sub stantiale permanens, semper sit in continuo fieri: licet non possit nisi ad praesentiam suae causae permanere. vnde sicut vi demus in generatione rerum naturalium quod agens particulare: quia est solum causa fieri rei: eo quod non habet in se ratio nem totius speciei, per suam speciem causat sibi simile in materia: quo generato cessat eius actio & non conseruat illud in esse: sed agens vniuersale quid habet in se rationem totius speciei: vt corpus caeleste & eius motor: vt sit alia actio generationis & conseruationis. Consimiliter si agens vniuersale primo rem ipsam per se, & immediate generaret: & ge neratam postmodum conseruaret: actio eius esset alia generandi & conseruandi: & sicut esset circa generatum: ita & in proposito circa creatum. Vnde vtriusque actionis distinctionem tangit Augustinus cum dicit libro de immortalitate animae cap iiii. Vis & natura in corpore effectrix corporis vniuersi praesente potentia tenet vniuersum. non enim fecit atque discessit, effectumque deseruit. illa effectiua vis vacare non potest: quin illud quid ab ea factum est tue atur: & ea specie carere non sinat qua est quantacumque est, quid enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est profe cto non erit. Et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est: vt seipso iam contentum esse posset: etsi a conditore desereretur. Vnde secundum quod sancti exponunt illud Gen. ii. Die septimo requeuit deus ab omni opere suo quid patrarat: requeuit ab omni opere primae creationis: non autem ab opere gubernationis & conseruationis secundum quod dicit Christus Ioan. viii. Pater meus vsque modo operatur & ego operor. Vnde Augustinus in libro contra Adamantium, vtrumque verbum concordans dicit. Requeuit ab omnibus operibus suis quae fecit: vt iam vltra non fa ceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: nec tamen vt etiam a mundi administratione requiesceret: vt in faci endo mundo: a quo opere post factionem cessauit: sed in administrando operaretur. Quia igitur deus non potest res creare nisi in aliena substantia, per quam necessario habent de se non esse non de sua substantia, per quam de se haberent non posse non esse: ideo dicit Augustinus libro de Fide ad Petrum. Deus qui fine initio semper est, quid summe est dedit rebus a se creatis vt sint: non tamen sine initio: quia nulla creatura eiusdem naturae est cuiusmodi est. Et sic dicendum absolute: quod quia creatura inquantum creatura, voluntarie a deo de nihilo facta est, non posset esse ab aeterno contradictione repugnante: quia eo quod ponitur sine initio, ponitur habere esse sibi non acqui situm ab alio de non esse: & per hoc quod est creatura, ponitur a deo habere esse acquisitum de non esse. Dicet for te aliquis: quod de ratione creaturae, vt est creatura, non est quod esse sic sibi sit acquisitum: vt ipsam oporteat habere non esse ante esse duratione: licet hoc sit sufficienter vt aestimo iam probatum: sed quod posset sibi fuisse acqusitum. Vnde sicut id quid ab aeterno praedestinatum est fore, ab aeterno potuit non fuisse praedestinatum fore vel fuisse praedestinatum non fore: sic etsi mundus ab aeterno habuit esse a deo: & ita non sit ei esse acquisitum ab eo: quia tamen nulla necessitate naturae aut voluntatis †inuincibilis concomitantis naturam mundus habet esse ab eo ab aeterno, potuit non habuisse esse ab eo: & ita potuit sibi fuisse acquisitum esse a deo sicut nunc est secundum fidem.
SED contra: secundum philosophum esse quod est quando est necessario est: ita quod pro tempore quo est non est potentia vt non sit: neque ex parte ipsius entis neque ex parte alicuius efficientis: quia sup hoc nulla potentia est: quia esset ad contradictoria facere simul esse & similiter de eo quid fuit, pro tempore quo fuit necessarium est fuisse: & de eo quod erit pro tempore quo erit necessarium est fore: ita quod in nullo istorum modorum est potentia ad contrarium pro eodem tempore quo ponitur actus: sed si sit potentia ad contrarium, hoc est per potentiam positam in esse pro alio tempore in quo potest actus impediri: quia contingens est. Hoc enim modo licet quod est quando est necessario est: non tamen absolute necessario est: quia erat potentia in tempore praecedenti: per quam actus iste potuit impediri & per hoc potuit absolute non esse per tempore quo est. Et similiter quod fuit quando fuit necessario fuit: non tamen absolute necessatio fuit: quia erat potentia in tempore praecedenti: per quam ille actus potuit impediri: & per hoc potuit pro illo tempore absolute non fuisse. Similiter quod erit quando erit necessario erit: non tamen absolute necessario erit: quia fu it vel est vel erit potentia ante illud futurum: per quam actus ille poterat impediri, & per hoc poterit absolute non fore. Si ergo aliquid aliquando fuit: nec vnquam erat potentia praecedens: per quam actus essendi eius pro tempore quo fuit potuit impediri, absolute necessatio fuit: quia non erat omnino potentia, neque rei existentis, neque cau sae efficientis: per quam potuit impediri ne tunc fuisset, sed si aliquid semper habuit esse, & ab aeterno nunquam erat potentia praecedens: per quam actus essendi eius posset impediri pro aliquo instanti in ante assumendo: ne quod rei existentis: neque alicuius causae efficientis: absolute ergo necessarium est id semper fuisse. Si ergo creatu ra mundi ponatur semper habuisse esse a deo, & ab aeterno, necessarium est absolute eam semper & ab aeterno fuis se. & si sic: nunquam ab aeterno neque ex parte dei, neque ex parte rei erat potentia aliqua per quam potuit aliquando non fuisse. & sic creatura mundi si ponatur habuisse esse a deo ab aeterno, non solum nunquam erat ei esse acquisitum a deo de nouo ex aliquo temporis initio: sed nec omnino possibile est: vt sibi vnquam fuisset esse acquisitum a deo de nouo in aliquo initio temporis. quod falsum est simpliciter & impossibile, cum contrarium tenet sides quae ponit quod mundus a deo aliquando nouus factus est. Non solum ergo simpliciter falsum est: sed etiam impossibile: quod mundi creatio habeat esse a deo ab aeterno: vt nunquam sit ei esse acquisitum ab eo, possibile taman fuis set acquiri. immo aut necesse est ponere quod esse sit ei acquisitum a deo de nouo: quod postmodum ei conseruetur ab eo: vt omnino non poterit aliter habere esse ab ipso: vt ostendit praecedens demonstratio: aut necesse est ponere si habet esse a deo ab aeterno non acquisitum: quod mundus absolute non potest non habere esse ab eo: & sic quod numquam potuit ei ab eo acquiri esse de nouo: nec vnquam poterit permittere vt cadat in non esse: vt ostendit ista vltima demonstratio. Et haec fuit proculdubio sententia & mens philosophorum in aeternitate mundi scilicet quod creatura mun di quia non habet non esse ex sua natura, nisi in solo intellectum, vt aestimabant, numquam erat ei acquisitum esse. & ita licet haberet esse a deo: vt a prima causa: semper tamen & ab aeterno ab illo esse habuit & habebit. Nec fuit secundum hoc apud eos minus impossibile creaturam mundi aliquando posse non fore, quam aliquando non fuisse. vnde fuit principium apud eos quod creatura de natura & essentia sua non habet quod non sit: etiam si sibi derelinqueretur quasi per impossibile: & sic quod de se non habet posse ad non esse: sed quod quantum est ex parte eius, impossibile est eam non esse. Super impossibile autem nulla cadit potentia: quae absol uat ipsum & reducat ad possibile reducendo ipsum etiam ad actum. Ex huiusmodi autem principio posuerunt quod nullo agente posset creatura mundi non esse aut non fuisse. & per hunc mundum posue- tunt mundum habere esse a deo ab aeterno: non tamen factum esse vnquam ab ipso: nisi large sumendo factionem pro creatione: modo quo Auicenna exponit actionem creationis: vt supra expositum est: non modo quo catho lici eam exponunt de noua mundi factione. Sic ergo posuerunt mundum ita habere esse a deo, quod non potuit deus ei non dedisse esse: nec esse auferre ab eo. quia secundum eos mundus habet esse a deo sola naturae necessitate, aut voluntate immutabilitatis coniuncta necessitati naturae: non libera ad dare esse & non dare. Quia siquis dubitat an talis erat philosophorum mens & sententia: videat primum librum de caelo & mundo: & sextum Metaphysicae Auicennae: & proculdubio ita esse inueniet. vnde philosophous determinationem suam superhabitam primo libro de caelo & mundo repetit breuiter nono Metaphysice dicens: Nihil aeternum est in potentia: & omne verbum & omnis potentia est contradictoriorum in si mul, quod enim non habet potentiam vt sit, quia non est aliquid non erit: & omne quod habet potentiam vt sit possibile est vt non agat. ergo quod habet potentiam vt sit, possibile est vt sit, & vt non sit: & quod possibile est vt non sit, corrumpetur aut modo simplici per substantiam: aut hoc modo qualitate aut quantitate. ergo nuiium eorum quod non corrumpitur modo simplici est in potentia modo simplici. Omne verbum & omnis potentia &c. id est omnis potentia actiua rationalis, & omnis potentia passibilitatis secundum conmentatorem. vnde dicit ibidem. Declaratum est in scientia naturali, quod nuilum eorum quod non corrumpitur secundum substan tiam, habet potentiam quod substantiae eorum corrumpantur. & hoc dixit in hoc loco quasi negando: & declaratio eius perfecta est in libro de caelo & mundo. illic enim declarauit quod in aeterno non sit potentia ad corruptionem. Nos igitur qui ipsa fidei veritate coacti sumus tenere quod creaturae mundi esse est acquisitum a deo ex tem pore, & quod de se & natura sua nulla creatura habeat esse: sed a solo deo: & hoc acquisitum: quia de sua natu ra habet non esse: vt ostendit supra prima demonstratio: primo debemus destruere primum fundamen tum philosophorum: dicendo quod omnis creatura inquantum huiusmodi ex natura sua simpliciter habet quod non sit, eti am in re: nisi habeat esse ab alio. si enim diceremus quod de natura sua est quod sit, necesse habebimus concedere omnia alia inducta ex hoc ab eis circa mundi aeternitatem & incorruptibilitatem. Vnde illo primo negato possumus dicere quod mundus habet esse sibi a deo acquisitum non ab aeterno. Reuera si haberet esse a deo ab aeter no: non esset ei esse acquisitum a deo: nec possibile acquiri: & econuerso vt dictum est. Possumus autem & debemus di cere consequenter nulla necessitate nec naturae nec voluntatis mundum habere esse a deo. Ex quo patet quod simpliciter falsum est dictum superius contra nostram determinationem scilicet quod cum hoc quod ponamus mundum habe re esse a deo ab aeterno, possit poni quod mundus ab aeterno potuit non habuisse esse a deo: & quod deus ab aeterno potuit mundo acquirere esse: vt creatura non dicatur ex hoc creatura quod habet sibi esse acquisitum: sed quia sibi possit a deo esse acquiri: & quia apta est vt sibi acquiratur: licet habeat ab aeterno a deo esse non acquisitum. illa enim sunt omnino incompossibilia vt dictum est.
SED quod arguitur per simile de praedestinatione: quod illud quod ab aeterno praedestinatum est fore, ab aeterno potuit non praedestinari fore, vel praedestinari non fore: ergo a simili de creatura: & licet ab aeterno ponatur habere ese a deo, cum hoc stat quod ab aeterno potuit non habuisse esse a a deo: & ita quod ab aeterno potuit habere esse acquisitum ab eo in aliquo tempore: Dicendum quod non est simile: quia habere esse a deo dicit quid non in respectu ad aliquod determinatum signum temporis vel durationis: sicut fa cit esse praedestinatum a deo ratione eius quod est praedestinatum. nihil enim praedestinatur nisi cuius esse praeterit ipsa praedestinatio quia non est praedestinatum nisi incipiens esse in aliquo determinato signo temporis. Et ideo cum in illo signo nulla necessitate incipiat esse: cum hoc quod est praedestinatus fore in illo, verum est quod poterit in illo non fo re: & quid poterit in re non fore, poterit a deo praedestinari non fore: vel non praedestinari fore. quia praedestina tio etsi sit aeterna, tamen correspondet semper conditioni rei praedestinatae. & ideo quia praedestinatum fore, di cit rem diuini actus respectu alicuius temporis determinati respectu cuius res potest se aliter habere: habere autem esse a deo dicit rem diuini actus non respectu alicuius temporis determinati: habere autem esse a deo ab aeter no omnino dicit actum supra omne tempus signatum & finitum: ita quod respectu nullius temporis determina ri possibile est aliter se habere: immo respectu infinitae aeternitatis in qua omnino est carentia ad posse aliter se habere: vt patet ex demonstratione praeinducta, propter quod patet plane quod ab aeterno praedestinatum fore, potuit non praedestinari fore, vel praedestinari non fore, habens autem esse a deo ab aeterno, non potuit ab aeterno habere non esse ab eo: neque habere esse acqisitum nullo modo: vt praedeterminatum est. secundum quod & bene & ele ganter dicit philosophus, quod in perpetuis quae semper habent esse, non differunt esse & posse.
PER hoc patet argumentum primum in contrarium: quod falsum supponit scilicet quod non includitur contradictio, ponendo creaturam ab aeterno.
AD secundum: quod deus fecit creaturam in aeternitate aut extra: Dicendum quod extra non in duratione aliqua quae aeternitatem excesserit: sed quae sub aeternitate inceperit. secundum quod dicit Aug. libro duodeci mo de ciuitate dei. Deus semper fuit ante ipsam: & nullo tempore fine ipsa: non eam spatio currente: sed manente aeternitate praecedens.
On this page