Quaestio 34
Quaestio 34
Equuntur quaestiones pertinentes ad sanctificationem naturae: quae erant de pertinentibus ad sacramenta. Et erat vnum pertinens ad sacramentum poenitentiae. Vtrum peccator poenitens statim tenetur confiteri. Et aliud pertinens ad exequutionem sacramenti ordinis. Vtrum religiosus per abbatem suum episcopo praesentatus ad curam, & ab episcopo institutus, plus debet obedire abbati reuocanti ipsum a cura ad claustrum: an episcopo praecipienti quod in cura sua persistat. Et tertium pertinens ad effectum corporalem specierum in sacramento altaris vel Eucharistiae. Vtrum scilicet species sacramenti Eucharistiae nutriant. Et quartum pertinens ad spiritualem effectum communiter omnium sacramentorum. Vtrum in sacramentis nouae legis sit virtus creatiua gratiae.
CIRca primum arguitur quod poenitens non tenetur statim confiteri: quia tunc non confitens statim: statim peccaret. quod est absurdum.
DIcendum ad hoc: quod poenitens statim ab hora poenitentiae habens sacerdotem paratum cui possit confiteri: aliter enim confite ri non posset nec deberet: aut ergo expectat tempus confitendi magis congruum sibi & opportunum secundum di uersas circunstantias quae ad confitendum requiruntur: aut non. Si non, statim confiteri tenetur. Alias enim non esset vere poenitens: immo sacramentum poenitentiae sacramentalis quae per sacerdotis absolutionem confertur, contemnens. & ita cum magis bonum esset statim confiteri quam diutius expectare: & aequa facilitate posset statim confiteri & diutius expectare: immo si nulla esset opportunitas expectandi: iam non aequa facilitate: immo laboriose contemneret maius bonum quia bonum: quod non potest esse sine mortali peccato: vt habitum est in quadam quaestione praecedente. Si sic, aut ergo instat tempus quo exponit se periculo quod pos sit ab ipso praecludere actum poenitendi: vt si ingressurus est mare tempestuosum, aut bellum crudele, aut ali quid huiusmodi: aut non instat tempus tale. Si primo modo, statim debet confiteri eadem de causa qua prius. Si secundo modo, non debet statim confiteri: sed potest expectare tempus magis opportunum: sed non transgredi tempus ab ecclesia statutum. extra de poenitentiis & remissionibus. capitulo Omnis vtriusque sexus. Et per hoc patet responsio ad primum: quoniam non peccat statim non confitens nisi in casu.
On this page