Text List

Quaestio 35

Quaestio 35

Irca secundum arguitur: quod religiosus institutus in cura plus debet obedire Episcopo in remanendo in cura, quam abbati in recedendo ab ipsa. quoniam semper potestati superiori plus obediendum est. potestas episcopi superior est, ergo &c.

CONtra. ei plus obediendum est cui factum est votum de obediendo: quam cui non est factum. sed religiosus ille votum fecit de obediendo abbati & non episcopo. ergo &c.

DICENdum quod vnicuique superiori obediendum est quantum ad eius iurisdictionem & obedientiam pertinet. Cum ergo quantum ad regimen animarum exercendum quilibet curatus siue religiosus, siue saecularis ad iurisdictionem pertineat episcopi & ad eius obedientiam: ita quod de iure communi nullus curatus potest curam suam sine episcopi licentia dimittere: vt extra de renunciatione. Admonet. A cura ergo eum re uocante abbate cui in hoc ad nullam obedientiam est obligatus: & episcopo praecipiente stare in cura, cui ad hoc per obedientiam est obligatus: obedire debet episcopo & non abbati.

ET per haec patent obiecta. Magis enim debet quilibet obedire potestati superiori in eo quod pertinet ad eius obedientiam: quam inferiori: vt dicit primum argumentum: & econuerso inferiori magis in eo quod pertinet ad eius obedientiam: cuiusmodi est obseruantia regularis: quam superiori: nisi sit talis superior cui debeatur omnimoda obedientia: cuiusmodi est summus Pontifex.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 35