Text List

Quaestio 33

Quaestio 33

Irca secundum arguitur quod mortaliter peccat exponens se illi periculo. Quia dicitur Ecclesiastes iii. Qui amat periculum peribit in illo.

CONtra. tunc multi essent in periculo mortalis peccati & damnationis.

DICENdum quod quaestio ista generalis est de omnibus in quibus doctores contrariantur. Et certum est quod in altero contrariorum in quibus est peccatum mortale, sicut est in tenere redditus ad vitam, & accipiendo vltra fortem, si hoc sit vere vsura: super quo variantur opiniones doctorum.

ET sunt circa eius dissolutionem tria aduertenda. Primo status doctorum: Secundo rationes & fundamenta eorum: Tertio conditio auditorum: quos appello omnes qui agere volunt secundum consilia alterius partis doctorum. Primo status doctorum aduertendus est: quales inuenti sunt in aliis determinationibus suis: vrum veraces, dubii, vel mendaces secundum magis & minus: qualiter viuunt: si ostendunt se esse amatores veritatis non tam sermone quam opere: qualiter instructi sunt & illustrati in notitia eorum quae pertinent ad quaestiones terminandas: qua affectione in determinam do moueantur: qualia hactenus determinabant ipsi vel amici eorum: ad quae sequitur forte vel non sequitur id quod nunc super proposita quaestione determinant: qualia consilia dare super casu propositae quaestionis ipsi vel coniuncti eis dare consueuerunt. Facilius enim homines sententiant secundum talia.

SECVNdo rationes & fundamenta doctorum in sententiando respicienda sunt: quorum rationes efficaciores & validiores & auctoritates expressiores.

TERtio conditio auditorum: an sint literati & discreti potentes discernere determinationes, & eas comparare: an simplices quos oportet alteri parti credere: & etiam an vtraque pars doctorum quo ad omnia aequaliter nota est eis, an altera tantum. Et secundum hoc combinando praedicta varie tenentur conscientias suas ipsi auditores informare. Et secundum hoc est aliquando vni peccatum mortale exponere se dubio illi & periculo & non alteri. Si enim auditor peritus sit, & nouit statum doctoris qui sententiat contra partem periculosam, habere omnes bonas conditiones praedictas, aut plures ex eis quam alius: nouit etiam rationes eius esse efficaciores & expressiores auctoritates quas adducit: iste procul dubio exponens se illi periculo mortaliter peccat: quia quod agit non est ex fide siue conscientia: sed contra dictamen conscientiae & rationis rectae. Si vero auditor sim plex sit non potens discernere doctorum determinationes neque conditiones praedictas circa doctorem qui stat contra partem periculosam: sed nouit probos esse illos qui sententiant contrarium: aut praesumit eos magis esse fide dignos: iste exponendo se illi periculo non peccat mortaliter: quia non reputat illud periculum, etsi sit in rei veritate. Quia si sit in rei veritate, licet non peccet exponendo se illi periculo peccat tamen mortaliter faciendo quod regula fidei prohibet licet occultum sit ei quod illud prohibet: quia huiusmodi ignorantia non est facti sed iuris, quae neminem excusat. Nisi forte distinguendum sit inter ea quae pertinent ad principia legis naturalis: vt sunt illa quae sunt expressa in praeceptis decalogi: quae neminem habentem liberum arbitrium ignorare licet: & inter ea quae sunt post illa principia: & ex illis ductu rationis elicienda: quae forte licet aliquos simpliciores ignorare: & maxime habentes ignorantiam inuincibilem ex debilitate ingenii ad illa cognoscenda.

PER haec patet primum obiectum.

AD secundum, quod tunc multi essent in periculo mortalis peccati, dicendum quod ex casu propositae quaestionis non sunt aliqui in periculo mortalis peccati: nisi solum illi qui contra conscientiam illi periculo se exponunt: etsi forte sint multi qui peccant ratione rei factae: vt pote potentes ex seipsis circa hoc veritatem diiudicare, non quia ille qui huiusmodi periculo se exponit semper duo ex hoc peccata incurrit: vnum ex temeritate: aliud ex facto: sed quia etsi factum non esset mortale in veritate, propter temeritatem tamen in agendo contra conscientiam qua illud reputatur mortale, esset mortale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 33