Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 36
CIrca tertium arguitur quod species in sacramento altaris non nutriant: quia non sunt substantiae. ex eisdem enim sumus & nutrimur: vt dicitur secundo de generatione.
OPORtet credere: quod secundum quod dicitur hoc habet experimentum si in magna quantitate fieret consecratio. Et quod species illae huiusmodi virtutem habeant, hoc multum congruit aenigma ti fidei: ne scilicet si nutrire non possent, experientia sensibilis doceret quod substantia quae ibi prius erat, translata esset. Quod solummodo ex fide tenendum est. Non solum ergo credere, sed simplici ter debemus ponere quod sic debet esse: quod scilicet species illae nutriant: ne carendo vi nutritiua fidei aenigma detegerent.
SED quomodo nutriant, in hoc consistit difficultas tota. Et est manifestum quod secundum quod concludit primum argumentum, non nutriunt naturaliter: quia non sunt nisi accidentia: & illud quod augmen tat & nutrit debet esse in potentia tale secundum formam substantialem quale est in actu augmentabile & nutribile. Dicente philosopho in primo de generatione: Secundum quod est potentia vtrumque: verbi gratia quanta caro, auget. purum autem accidens ad formam substantialem in potentia non est. Et iterum. Forma quaecumque ad formam non est in potentia: quia ipsa in se est actus quidam: sed quod est in potentia ad formam quancumque non est nisi materia, vel habens in se maximam partem sui per ipsam materiam: sub speciebus autem illis non est omnino materia: quia translata est vt fides tenet.
POnendum est ergo quod species illae nutriant: sed quod supernaturaliter nutriant: ponendo scilicet quod diuinitus & supernaturaliter a deo data sit eis eadem vis in agendo & patiendo quam haberent verus panis & verum vnum. Et ideo secundum illum eundem modum quo panis & vinum ponuntur nutrire, dicimus quod nutriunt illae species.
ET non restat videre nisi quomodo in speciebus illis sit possibilitas recipiendi in se talem virtutem. In eis enim qua deus facit in rebus creatis supnaturaliter vel per ipssas, non restat videre nisi quomodo in ipsis possit fieri: aut per ipsas. deus enim in ipsis & per ipsas potest facere quicquid in ipsis vel per ipsas potest fieri, quid enim in ipsis vel per ipsas non potest fieri, hoc nec deus per ipsas vel in ipsis potest facere. quia nec est fieri possibile occurrente contradictione. & ideo illud defectui nullius poten- tiae in deo debet ascribi.
CIRca modum igitur augmenti, & per illud circa modum nutrimenti: quia simul fiunt vt videbitur: sciendum quod sententia philosophi in primo de generatione est quod augmentum fit adueniente aliquo. & cum omne habens speciem in materia, & materia est & species: vt caro & os: augmentum conuenit augmentato secundum speciem, non autem secundum materiam: & illud quo augetur oportet esse illud in potentia quid augetur: actum autem aliud. quo corrupto generatum est illud. Verbi gratia, corrupta forma panis & vini, & vniuersaliter nutriti & augmentati. Nec differt haec generatio a generatione vera: nisi quia non est secundum se separatim, sed in alio. Cum enim est separatim secundum se, est solum generatio non nu tritio neque augmentatio. Sed cum sit in alio, tunc non dicitur generatio: sed nutritio & augmentatio & hoc secundum quod adueniens est in potentia vtrumque eorum quae sunt in eo cui aduenit scilicet quid secundum for mam substantialem, & quantum. Verbi gratia, caro quanta. nutrit enim secundum quod est caro in potentia: & au get secundum quod est in potentia quantum. Haec est in summa sententia philosophi vera sed occulta.
DIcit tamen Alexander. Quia augmentum fiat secundum formam, & non secundum materiam, inuentum fuit ab Aristotele non per viam rationis probantis: sed quia pauciora ad hoc videbantur sequi inconvenientia. Et secundum suam opinionem determinans modum augmenti, dicit quod materia quia est pars compositi, semper manens est in re: nec vnquam secundum totum dissoluitur: quia aliter esset possibile formam separari: & ipsa augmentatur & nutritur. Et ideo vt dicit, ad hoc quod fiant augmentum & nutritio oportet quod in partibus augmentati & nutriti sit humiditas dispersa: cum qua admiscetur cibus adueniens: & quando mutatur in naturam illius hu miditatis, augetur figura partis per augmentum illius humiditatis in omnibus partibus, & diminuitur per eius diminutionem, & natura est quae conseruat formam illius partis hora augmenti. & sumpsit hunc modum ex eo quod dicit philosophus: quod oportet augmentum intelligere quemadmodum siquis mensurabit eadem mensura aquam. ipsa enim mensura tunc se habet sicut pars membrum dictum secundum formam: & aqua ex ipsa fluens & refluens sicut pars secundum materiam. Et sit mensura illa, vas de corio molli: cui si multum aquae infundatur multum extenditur: & quando aliquid effluit contrahitur. sic & membra principalia & formalia primo generata habent in se poros & concauitates recipientes humores implentes illas: per quarum in gressum diffunduntur formalia, & egressum diminuuntur. Sed manifestum est quod in tali modo augmenti nihil subintrat intra substantiam augmenti, nisi sicut in vas continens, & sic nihil accrescit substantiae eius neque quantitati realiter, nisi sicut corio cum modo extenditur, modo contrahitur, quod nec augmentum verum est, nec nutri tio quam quarimus.
ET ideo dicendum secundum Auic. quod Aristo. dicens augmentum esse secundum formam, & non secundum materiam, non vult dicere formam augeri, secundum quod forma est: augmentum. n. est secundum magnitudinem, forma autem est substantialis quaelitas: sed id quid augetur, non augetur secundum quod est quantum tantum: sed in eo quod est quantum habens formam. Et est secundum Aristotelem augmentum in re augmentata secundum formam, non secundum materiam. Non quin vtrumque simul secundum materiam & formam extendatur tanquam subiectum augmenti: sed id quid augetur inquantum augetur.- debet esse permanens. sed non permanet nisi per formam. Vnde non dixit Aristoteles quod augmentum est in materia siue forma: vel econverso: sicut intellexit Alexander: sed quod in omnibus partibus fiat augmentum secundum for mam non secundum materiam: quia partes in fluxu sunt secundum materiam: in permanentia autem secundum formam. & augmentum non est augmenti: nisi inquantum est permanens. Et cum hoc quid amplius est: quia non est augmentum in aucto, nisi a virtute quam habet agendi in cibum, & conuertendi ipsum & vniendi sibi: actio autem omnis a forma est & pati a materia: ideo augmentum non est augmentum: nisi secundum actionem suae formae. Et sic secundum vtrumque modum etsi auctum augetur secundum materiam & secundum formam: proprie tamen quod augetur in eo est forma non materia. Vnde vt dicit Augustinus si imaginamur vnam mensuram, quae aliquando crescit per id quod intrat, & aliquando diminuitur conseruando formam eius: recte imaginamur dispositionem formae in suo cremento respectu materiae, quod si materia cresceret principaliter, aut corpus in traret corpus, aut praeesset vacuum, & esset augmentum per accumulationem: quia materia vt materia nec ex se mansiua est nec actiua.
AD maiorem autem intellectum iam dictorum secundum philosophos cir ca augmentum & nutritionem: sciendum quod pars formalis quae proprie dicitur augeri in augmento, habens formam in materia sibi determinatam in quam formatur, sumptam ex humido radicali & seminali, ex quo for matur totum corpus physicum organicum, cuius actus & perfectio est anima, cuius virtus est existens in partibus siue membris: agit in humidum nutrimentale attractum & diuisum in minutis foraminibus, siue poris per omnes partes corporis. agit autem transmutando illam humiditatem a propria forma illam corrumpendo, & formam suam ei imprimendo: ita quod si materia humiditatis illius separata maneret & separatim reciperet formae agentis impressionem, esset vera generatio. Nunc autem quia materiam illam vnit sua materiae, & illi vnita subintrat formam illius praeexistentem: nutritio dicitur non generatio. vnde quia humiditas illa in poris facta est necessitas: vel quasi necessitas: vt subintret formam membri, discin ditur portio eius & deriuatur ad genitalia vt formetur in prolem. portio autem residua propria forma substantiali omnino expoliatur sine omni eductione alterius de potentia materiae. Sed in instanti illius expoliationis materia illa vnitur materiae membri: & in illa forma illius informatur: & sic quasi mixtio quaedam sit ibi cibi cum cibato. In qua etiam expoliatione formae substantialis expoliatur simul suo accidente, & etiam quantitate vsque ad potentiam, per quam habet fieri augmentatio absque omni accumulatione & penetratione. Materia autem addita materiae cui aduenit, dat virtutem extensibilis maioris sub quantitate, manente aequali dem sitate, quod requiritur ad verum augmentum materiae. & sic materia illa adueniens inquantum est in potentia quam ta, vt scilicet potens subintrare quantitatem materiae cui aduenit, auget: inquantum vero est in potentia caro po tens subintrare formam carnis praecedentem, nutrit.
NONrestat ergo difficultas quo ad propositam quaestionem nisi quod in speciebus non est materia quae est in potentia quid & quantum (uvt dictum est) materiae augmentabilis. Sed est dicendum quod species illae quo ad accidentia quae subsistunt in se miraculose, & habent in se virtutem nutriendi & augmentandi: sicut habuisset eorum substantia: miraculose reducuntur in potentiam materiae illi us: quemadmodum naturaliter fuissent reductae in illa sua materia in potentiam suae materiae, quae facta esset vna materia cum materia nutriti. & sic recipit materia illa per accidentia illa reducta in eius potentiam, idem esse sub forma sua substantiali: vt per ipsam fiant augmentatio & nutritio ad modum quo facta fuissent si materia aliqua eidem vnita fuisset.
On this page