Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
CIrca Tertium arguitur: quod in deo sit suppositum aliquod absolutum: quia omnis actio attribuitur supposito. sed in deo sunt quaedam actiones quae nulli supposito proprie & per se conveniunt: vt intelligere, velle, creare, & huiusmodi: & omni actioni respon det proprium, & per se agens. ergo &c.
HIC oportet aduertere de natura & ratione suppositi, quomodo possibile sit in diuinis ipsum poni, & modo alio & differenti quam in crea turis. Inchoando igitur a ratione suppositi in creaturis, sciendum quod in creaturis est quaedam forma quae secundum rem & naturam nullam vnitatem habet in se omnino: sed in se est naturaliter diuisa: & habet solummodo vnitatem secundum intellectum rationis: ita quod in puritate illius vnitatis abs quod alicuius formalis positiui adiectione in nullo indiuiduo subsistit, vt est forma generis, quae in rerum natura non est nisi diuisa per formas specierum: in qua non cadit proprie ratio suppositi nisi inquan tum a vero supposito indiuiduali sub specie specialissima contento abstrahitur abstractione logica: li cet nomine suppositi & subsistentis significetur: vt nomine animalis aut arboris. & hoc ideo, quia tale suppositum rationem vniuersalis habet, quod secundum rem in se non subsistit: sed solum in singularibus specierum si bi subiectarum. Vnde probat philosophus. vii. Metaphysicae quod vniuersale inquantum vniuersale non est substantia: & quod non est substantia nisi singularis. Alia vero est forma quae secundum rem & naturam in se sic est vna et indiuisa, et ab alia diuisa: vt in suppositis nullo formali sibi addito subsistit: vt est forma cuiuslibet speciei specialissimae: cuius vnitas non est nisi secundum rationem. Indiuisa dico quantum est ex se quo ad partes subiecti uas. Habet enim in se partes integrantes essentiam: in quas diuiditur operatione intellectus: vt homo in animal & rationale, vel humanitas in animalitatem & rationalitatem. de quo alias sermo habitus est. De hac autem di uisione nihil ad propositum: sed solum de illa quae habet fieri in partes subiectiuas: in quibus proprie consistit ratio suppositi in se subsistentis. Propter quod secundum philosophum solae indiuiduae substantiae maxime et proprie subsistunt: eo quod ipsae subsistunt in seipsis. Alia autem omnia vt vniversala et accidentia in ipsis subsistunt vt sic solum in substantiis singularibus ratio suppositi inueniatur. Forma autem quaelibet specifica ex se & natura sua diuisionem in supposita non recipit: sed simplex est: & in quocumque existit tota est in eo humanitas enim ex se est humanitas tantum: nec habet esse ex se haec vel illa. sed tamen cum est haec & illa tota est haec: & tota est illa: sed designata in hac & in illa. Vnde dicit Auicena. v Metaphysicae. De natura spe ciei non quaeritur acquisitio intentionis: sed acquisitio designationis. Item in eodem. Natura speciei determinata est in esse & in intellectu simul. Nec quaeritur aliquid ad determinationem eius: nisi designatio tantum. propter quid dicit Porphyrius: quod species ad indiuidua nullam habet habitudinem, quid exponens Boetius in conmento dicit. Idcirco quoniam illa quae speciei vltimae supponuntur, talia sunt: vt quantum ad substantiam vnum qui dem sunt: vt pene dici possit, non pluribus prae sse speciem, & quodammo nulli omnino. Homo enim Socratis & Pla tonis tota substantia est: quae quidem substantia est humanitas: & ex se secundum quod dicit Auicenna, non est nisi hu manitas tantum. Vt propterea difficile sit assignare differentiam illius humanitatis quae est in Socrate, & illius quae est in Platone: cum tamen clarum est quod haec non sit illa, & quod non sit vna numero in hoc & in illo. Sed planum est quod non differunt ex eo quod est humanitas simpliciter. Nec tamen propter convenientiam in eodem oportet dice re quod sunt eadem. quoniam vt dicit Auicenna, siquis interrogauerit an humanitas quae est in Platone ex hoc quod est humanitas sit alia ab ea quae est in Socrate: & necessario dixerimus non: non oportet consentire ei vt dicat, ergo haec & illa sunt vna numero. quoniam quando negatur haec esse alia ab illa ex eo quod est humani tas, est negatio simplex, qua scilicet negatur humanitatem simpliciter dictam esse causam illius alietatis: quid vere negatur, quia humanitas simpliciter dicta in nullo genere cause potest esse illius alietatis causa. quod enim humanitas sit haec & illa: & quod haec non sit illa, hoc est extraneum, & extra naturam humanitatis simpliciter vt humanitas est. Vnde dicit Auicenna, quod humanitas illa quae est in Platone ex hoc quod est humanitas, est humanitas tantum. Sed quod ipsa est alia ab humanitate quae est in Socrate, quid dam extrinsecum est. Aliter enim humanitas simpliciter diceretur humanitas ex eo quod est in Platone. quid est absurdum. tunc enim non diceretur humanitas simpliciter illa quae est in Socrate. Et iterum. si humani tas Platonis esset haec humanitas ex eo quod est humanitas tantum: tunc frustra esset nominatio Platonis vt in eo dicatur humanitas haec, humanitas ergo Platonis nec est haec eo quod est humanitas simplici ter, nec est alia ab ea quae est Socratis: & tamen haec est haec & alia ab illa. Oportet ergo quod accidat humanitati aliquid extrinsecum ei quo fiat haec & haec: & alia in hoc & in illo. & haec est designatio sua quae necessario accidit ei per aliquod extraneum superueniens essentiae simpliciter dictae. Aliter enim oporteret concurrere partes contradictionis scilicet quod humanitas Socratis & Platonis nec esset vna nec multae, & quod ista non esset illa nec alia ab illa. Illam autem designationem non sic possibile est intelligi: vt forma in sua vniuersalitate maneat & fiat nullo addito haec & illa, & in hoc & in illo, neque vt in aliqua eadem singularitate numero sit haec & illa, & in hoc & in illo: vt tamen haec non sit illa sed alia ab illa. Nam sicut dicit Commentator super vlt. c. Boe. de trinitate. Plura numero sicut vno singulari non sunt aliquid, ita vnum aliquid sine numero esse non possunt. Sicut ergo Plato & Socrates vna singulari humanitate non sunt homo: ita homo esse non possunt sine numeratione ipsius humanitatis in eis: vt non solum fiat designatio adueniente extrinseco formam designante, sed ipsam formam numerante: vt sic secundum formam secundum quod forma est simplex, ex se indiuisa & indiuisibilis sit ipsorum conuenientia & similitudo: secundum autem quod numerata est per designans: sit ipsorum differentia & dissimilitudo. lllud autem quod hoc facit, est causa & ratio indiuiduationis for mae: vt indiuiduatio nihil aliud sit, quam quod forma quae de se simplex est & indiuisibilis, per aliud plurificetur & designetur in pluribus. Vbi ad videndum modum indiuiduationis formae: per quam constituitur ratio suppositi absoluti in creaturis: quale necesse habemus negare in deo: vt per illud sciamus qualiter ratio talis suppositi in deo esse non possit, sciendum quod sicut dictum est, forma indiuidualis vt humanitas vel asi ninitas de se & ex natura sua simplex est & indiuisibilis, eo quod ex se & natura sua partes non habet forma differentes: vt habet forma generis. Quae in hoc differt a forma speciei, quod forma generis, vt di ctum est ex se & natura sua est diuisa per partes forma differentes: & ex se vnitatem non habet naturalem sed secundum rationem & conceptum intellectus tantum. Forma vero speciei ex se & natura speciei est indiui sa secundum formam, ex se habens vnitatem terminatam in esse naturae & in intellectu simul, vt dictum est secundum Auicennam. Propter quod cum ab alio sit haec & illa, hoc non est nisi quia est huius & illius in quibus accidit diuersitas ex diuersitate designationis. Nec dicitur proprie ista plurificatio formarum indiuidualium diuisio formae speciei: sed indiuiduatio eius: vt licet forma ipsa speciei non possit dici diuisibilis ex se & natura sua: tamen bene dicitur indiuidualis: vt quemadmodum formae generis plurifica tio per diuisionem est in sua essentia per eius pricipationem vt vna pars sit in vno, & alia in alio: sic speciei per indiuidu ationem eius in diuersa supposita plurificatio ex eius fit designatione: vt tota sit in vno & tota in alio, sicut dictum est. Et sic licet ex se & natura sua est indiuisibilis & indiuisa: per accimens tamen & per aliud quo designatur est per supposita diuisa, quia tota secundum quod est in vno, diuisa & diuersa est a se tota vt est in alio & sic per accidens est diuisibilis: sed vt est in hoc et in illo, omnino et per se et per accidens est indiuisibilis: & pluribus designationibus indesignabilis. & ideo vt est in hoc & in illo appellatur indiuidua, aut indiuidualis: & econuerso secundum se appellatur diuidua, aut diuidualis, licet sit indiuisibilis. indiuisibilis dico, quia diuisibilitas ex se naturae aptitudinem ad diuisionem nominat ex ratione naturae: & in natura formae speciei ex ratione formae nulla est ex se aptitudo ad diuisionem, sed tantum potentia obedientiae nuda vt per aliud diuidatur: quam absque omni aptitudine ex se importat noniem diuiduum: & potentiam illam priuat hoc nomen indiuiduum. vt per hoc quod illa potentia in forma specifica per aliud ad actum diuisionis deducitur, in diuisis est omnino secundum actum indiuidua & indiuiduata: & secundum se per esse quod nata est habere in supposito, est indiuidualis. Per hoc vero quod nata est esse simul tota in diuersis suppositis, & diuersis designationibus in eis indiuiduari, ex se dicitur diuidua. Forma enim speciei si nata esset solum esse in vnico supposito, in supposito esset indiuidualis & in diuiduata: sed nullo modo diuidua. Nulla ergo restat difficultas in videndo quomodo in creaturis fiat per indiuiduationem suppositum absolutum, nisi in modo indiuiduationis quem Porphyrius posuit per accidentales proprietates, quae vt dicit nunquam simul in eodem contingit reperiri. Et similiter Boe tius dicit in commento super Porphysicae de indiuiduis sub eadem specie. Quantum ad substantiam vnum sunt non habentia substantialem differentiam: sed accidentibus efficiuntur, vt accidentibus saltem distare videantur. Plures sunt de quibus species praedicantur, non substantiae diuersitate, sed accidentium multitudine. Et in primo de Trinitate. In numero differentiam accidentium varietas facit. Et Ioannes Damascenus in libro de duplici natura, & vna hypostasi in Christo, dicit circa pri cipium. Omnis res qua differt species ab altera specie substantialis & naturalis, constitutiua differem tia dicitur: omnis autem res in qua differt hypostasis ab eiusdem speciei consubstantiali hypostasi, di citur aduentitia differentia, & qualitas, & hypostatica & characteristica, proprietas. hoc autem est acci dens: velut differt homo ab homine altero. quoniam hic quidem est longus, hic autem breuis: hic qui dem albus, hic vero niger. Et Auicenna in quinto Metaphysicae suae dicit. Postquam determinata est spe cies specialissima, erit natura sic quod accidunt ei comitantia ex accidentibus & proprietatibus: per quae natura indiuiduatur, & fit designatum.
QVOD non potest stare, quoniam accidentia omnia huius modi sunt posterioris & aduentitiae naturae, sicut & isti confitentur. ergo naturaliter praesupponunt et si non tempore, substantiam vt eis subiectam. subiecta autem substantia non est nisi indiuidua & vt indiuidua, quoniam vt dicit Porphyrius, accidentia communia per se sunt in indiuiduis: & sunt eorum accidentia non speciei, nisi accidentaliter. Naturaliter ergo ista accidentia praesupponunt substantiae indi uiduationem: non ergo fit per illam, immo econverso cum ipsa huiusmodi accidentia, vt albedo, longitudo, & huiusmodi ex se sunt formae specificae, egent indiuiduatione vt fiat haec albedo, haec longitudo. Aut ergo per aliud accidens: & erit eadem ratio de indiuiduatione accidentis illius, & fiet processus in infinitum: aut erit dicere quod albedo & longitudo non indiuiduantur per alia accidentia. Si ergo opor tet ponere quod per aliquid aliud indiuiduantur: & non restat nisi substantia subiecta: potius ergo dicendum est, quod accidentia indiuiduantur per substantiam, quam substantia per accidentia. ldeo erat opinio philosophi & sequacium eius, quod eadem est formae indiuiduatio quae est eius plurificatio. ita quod in formis separatis quibus non potest contingere plurificatio, nulla contingit omnino indiuiduatio: immo quae libet earum ex se & natura sua singularis est, nullo modo indiuiduata, neque multiplicata, neque indi uiduabilis, neque plurificabilis. Vnde indiuiduationem non posuit nisi formarum materialium quae esse suum non habent nisi in materia quanta, quae quia signata est, necesse est huiusmodi formam, quamuis ex se & natura sua vniuersalis est, & indesignata, per materiam recipere designationem. Vnde & talium formarum plurificationem non posuit fieri per se ex natura formae & intentione agentis, aut ipsius materiae: sed per accidens: per aliquid scilicet quod ex se plurificabile est, vt ex natura sua non est nisi in habendo partes consimiles in natura: mediante quo forma habet naturaliter inesse materiae. ita quod si natura sua esset separabilis, & non esset per quantitatem suam in materia, plurificari non posset omnino: sed singularis esset, & nullo modo indiuidua aut indiuiduata. Multum enim differunt singulare & indiuiduum, vt statim videbitur. lllud autem quod ex se plurificabile est, & cu ius natura est habere partes in natura consimiles, quantitas est continua. cuius natura est vt habeat partem extra partem: ita quod si non esset in materia materia, simplex esset, & omnino impartibilis & non plurificabilis: neque per consequens forma recepta in materia, sed & similiter forma etiam in ipsa esset vnica & in diuiduata, & nullo modo plurificabilis in effectu. Vnde & secundum ipsum quando quantitas determinata est per formam in materia: & continet sub se omnem materiam possibilem ad illam formam indiuiduata est in illa & vnica non plurificabilis omnino propter materiae defectum, licet quantum est de se multiplicabilis sit, vt est forma solis & lunae, vt dicit in secundo caeli & mundi. Vnde per per hoc quod quam titas habet esse in materia: & sub partibus quantitatis diuiditur materia secundum partes, ita quod sub alia parte quantitatis sit alia pars materiae: & hoc aequaliter possibilis ad formam in qualibet parte, sicut & in tota: po nit quod solum formae materiales per materiam huiusmodi plurificabilem secundum partes quantitatis plurificabiles sunt Et quod per hoc quod forma habet esse in hac materia signata sub hac parte quantitatis, & illa in alia, sit huiusmodi indiuiduatio illius & plurificatio earum, ita quod sicut naturaliter quantum est ex natura materiae omnis materia naturalis nata est esse vna materia: & similiter omnis quantitas continua vnum continuum, quant ex natura quantitatis: sic omnis forma naturalis specifica nata est esse vna in tota materia & tota quantitate terminanda secundum naturam formae, & in ipsa indiuiduanda: & existere in vnico indiuiduo sup posito: ita quod etiam forma ex natura sua non plurificatur nisi quia materia plurificatur, ex qua producitur, iu xta illud quod dicit philosophus. vii. metaphysicae. Generans non generat aliud nisi per materiam: & quod plurificabilitas materiae finaliter reducitur ad plurificabilitatem quantitatis continuae habentis partem materiae sub parte quan titatis. Vnde etiam quia plurificabilitas formae non est nisi per plurificabilitatem materiae: & ideo in materia naturaliter oportet prius esse plurificabilitatem quam in forma: & plurificabilitas materiae est per hoc quod habet esse sub quantitate: posuit, vt dicit Comment. in libro de substantia orbis, quod quan titas praecedit formam substantialem in materia, quia tamen formae est terminare & finire materiam & quantitatem secundum exigentiam naturae suae: & ita quantitatem secundum dimensiones terminatas non potuit po nere praecedere in materia: posuit quod dimensiones interminatae praecederent formam naturalem substantialem in materia: eo quod quaelibet pars materiae est in potentia ad totam formam: et ita forma multiplicabilis secundum omnes partes materiae. In caelestibus autem posuit quod formae substantiales omnino praecederent in materia, &de dimensiones terminatas & interminatas. & hoc ideo, quia non est pars materiae in potentia ad totam formam sed tota tantummo secundum quod hoc explicat Comment. secundum opinionem suam in libello de substantia orbis. Haec ergo est opinio sua de causa indiuiduationis & determinationis formae ad suppositum in formis materialibus plurificabilibus per supposita quantum est ex parte formae: & est vera in talibus formis vt se cundum cursum naturae: sed non explicat praecisam & proximam causam indiuiduationis, vt iam di cetur, & per ipsam verificantur opiniones praedictae inquantum talium formarum indiuiduatio fit per materiam, vt est sub quantitate quae est accidentalis, & vere causa indiuiduationis secundum esse suum quo praecedit formam in materia inquantum autem sequitur formam sicut & alia accidentia magis sunt declarantia formae indiuiduationem quam causantia. In formis autem separatis philosophus nullam omnino posuit indiuiduationem, quia secundum ipsum quaelibet illarum ex se singularis est non habens rationem vniuersalis. de cuius ratione est quod sit plura, vel possit esse plura. Ex hoc autem solo forma dicitur indiuiduari quod ex se simplex est non plurificabilis ex se & secundum se, nec diuisibilis, sed solum per aliud quod habet ex ratione illa qua de se vniuersalis est, & diuidua, vt supra est habitum. Ex hoc enim dicitur forma singularis quod vna numero est nullo modo plurificabilis, & hoc siue ex alio fuerit facta vna numero: vt cum ex se est diuidua, sicut contin git in forma indiuiduata, siue ex seipsa, sicut secundum philosophum contingit in qualibet forma separata. ita quod omne indiuiduum est singulare: sed non conuertitur. Sed nec ex hoc, nec ex illo adhuc ha bet rationem suppositi nisi sit in se subsistens non in alio. Vnde quia suppositum proprie acceptum non est nisi in indiuisibili atomo, sicut philosophus posuit in formis materialibus quae sunt in magnitudine indiuiduationem per materiam, sic etiam posuit rationem suppositi in composito per materiam: et propter formam indiuiduatam per materiam et determinantem materiam. Sicut enim materia formam signat, sic forma materiam determinat.
IN formis vero separatis posuit quod sicut quaelibet illarum est singularis ex sua natura sic quaelibet illarum ex se est suppositum quoddam. Et per hunc modum deum posuit absolutum quoddam suppositum, quemadmodum deitas ex se singularis est et vnica. Non enim posuit differen tiam inter deum et alias formas separatas nisi quia posuit eum primum principium in genere formarum separatarum. Quamlibet enim illarum deum posuit quemadmodum alibi exposuimus. pro pter quod neque vniuersale, neque indiuiduum, aut particulare posuit in eis, sicut nec debet poni in deo. Po nendo autem sicut secundum veritatem et fidem catholicam debet poni, quod omnes formae separatae prae ter primam creaturae sunt, et quod quaelibet forma creaturae inquantum forma et essentia est habet ratio nem vniversalis, sicut alibi exposuimus, oportet eas indiuiduari, vt habeant rationem suppositi. Et hoc non debet fieri per accidentia alia a quantitate, vt iam ostensum est: neque potest fieri per materiam sub quan titate, quia nullam habent. Oportet igitur in eis ponere alium modum indiuiduationis. Quare cum illa quae non dependent a materia esse non recipiant nisi per solum agens: et ab eodem habent res esse et esse hoc aliquid in supposito distincto: et ab eodem similiter habent multiplicari siue plurifi cari. In talibus ergo simpliciter sciendum est quod eorum indiuiduatio et ratio suppositi habet fieri per agens: inquantum scilicet terminat actionem agentis: quae non habet determinari nisi ad hoc aliquid quia vel & commune non fit nisi in singulari: ita quod licet huiusmodi formae sint simplices: in eisdem tamen indiuidualiter subsistunt, ita quod in eis forma ex se dicit aliquid vt simpliciter & absolutum: suppositum vero dicit aliquid vt determinatum, habens in se formae determinatae participationem. Quae quidem ratio determinationis fa cit principaliter, & ab intra rationem suppositi: & hoc siue sit per materiam, siue per agens. Vnde an gelitas non ex eo quod est angelitas, neque ex eo quod est haec angelitas, habet rationem suppositi ab intra sed angelus iste habens determinate hanc angelitatem quia ex se, non est hic nisi quia est huius. Ratio enim determinationis super formam adueniens est ratio constituendi suppositum determina tum in quo designatur forma, quae proprie non est determinata, neque indiuiduata, nisi quia est suppositi determinati & indiuiduati tam in materialibus quam in spiritualibus. Sed quid est in supposito super formam quo habet esse hoc: et quo per ipsum forma habent esse hoc quia est huius: Dico aliquid praeter materiam, & praeter agens quid est quasi dispositio suppositi inquantum suppositum est: quod non potest esse materia nec agens. Haec enim dispositio derelicta est circa formam in supposito, & facit suppositum esse suppositum, vt habens formam & rationem compo sitionis ex forma & ratione determinationis in ipsa. Hoc enim viso videbitur ratio suppositi & indiuidua tionis proxima, & quid est quod suppositum formaliter faciat in creaturis. Et est dicendum: quod est aliquid extra intentionem formae concomitans eius productionem, vel per agens, vel per materiam, vel per vtrunque. Quare cum super naturam rei factae concomitans ipsam ex sua productione non potest esse aliquid positiuum & absolu tum: quia illud oporteret esse factum: & similiter in sua natura esset determinabile, sicut & ipsa forma, ne cessario faceret compositionem realem cum ipsa forma tanquam aliquid aliud secundum formam ab ipso apposi tum ipsi: quemadmodum forma differentiae est aliud a forma generis: nisi ponamus in forma substantiali intensionem & remissionem sicut est in accidentali, vt in vno supposito subsistat sub gradu intensiori: in alio vero sub gradu remissiori. Sed tamen adhuc restat difficultas quaestionis, supposito quod subsistat in duo bus suppositis eiusdem gradus. Oportet ergo quod sit aliquid negatiuum aut positiuum respectiuum. Non positiuum respectiuum, quia respectus ille necessario fundaretur in ipsa re vt facta est: & ita vt determinata in supposito. Oportet igitur quod sit aliqua conditio negatiua. Est igitur dicendum quod in formis creatis specificis vt specificae sunt, ratio indiuiduationis ipsarum qua determinantur in suppositis: & quae est ratio constitutiua suppositi, est negatio qua forma ipsa quae ex se est specifica in esse rationis, vt est terminus factionis, facta est indiui sa omnino in supposito & indiuidualis & singularis priuatione omnis diuisibilitatis per se & per accidens & a quolibet alio diuisa, vt sic sit processus in formis creatis. quia forma generis habens solam vnitatem ratio nis in se est per formas diuisa, quae ipsam determinant ad speciem. Forma vero speciei determinata est in forma specifica non diuisibilis neque determinabilis per formas diuersas nec quantum est de se per formas easdem specie: sed solum per aliquid aliud a se, non solum vt per agens formam in esse producens, vt in formis separatis aut per materiam, vt in rebus materialibus, vt dictum est: sed cum hoc quod habet esse per agens, aut per ma teriam, habet etiam esse per aliquid aliud & completiue, quia agens aut materia non est vltimum & completiuum quo quasi formaliter fit indiuiduatio, & ratio suppositi, immo per hoc quod forma ab agente producente eam, aut per materiam in se habet esse indiuisum omnino, & a qualibet alia forma diuisum: cum qua in specie communicat. Quae quidem negatio non est simplex, sed duplex: quia est remouens ab intra omnem plurificabili tatem & diuersitatem, & ab extra omnem identitatem, vt dicatur ita haec quod tantum haec, non habende scilicet intra se possibilitatem ad esse aliud & aliud sicut habet forma speciei: & iterum tantum haec quod non sit aliqua aliarum suae speciei. Et haec duplex negatio omnino formaliter rationem formae determinat, qua determinatione su pra essentiam formae constituitur suppositum absolutum, quod vere dicitur hoc aliquid: quasi tantum hoc, & non aliquae nec intra se nec extra: & sic nullo modo aliud quid. Et quia talis negatio siue determinatio, licet nihil rei apponit in separatis supra essentiam qua determinetur, inquantum tamen est extra intentionem formae, vt for ma est, large sumendo accidens potest dici accidens, vt secundum hoc huiusmodi indiuiduatio dicatur fieri per aliquod accidens formae superueniens: cum tamen formae materiales habeant aliquid accidens scilicet quantitatem in materia, qua indiuiduentur. Vnde Auicenna assignans differentiam inter accidens quo indiuiduantur formae separatae & forma materiales generabiles & corruptibiles, dicit quinto metaphysica Postquam determinata est species specialissima accidunt ei concomitantia ex acci dentibus & proprietatibus per quae natura indiuiduatur, & sit designata. lpsae vero proprietates & ac cidentia, aut erunt aduentitia tantum: ita quod non sunt de essentia vllo modo: & haec sunt accidentia quae accidunt indiuiduis rerum simplicium: aut erunt dispositiones superadditae: quibus intellectis ab hoc significato necesse est vt non habeat esse hoc significatum quod est praeter alia, quia contingit destrui suae alietatis concomitantiam. Sic ergo non nisi determinatione negationis circa formam contingentis ei in sua factione sit completiue, vt ratione formali, & indiuiduatio & suppositi constitutio, vt huiusmodi de terminatio formae in supposito determinato quae per negationem in ipsa concipitur, ponat quandam rationem compositionis formae in supposito, vt alibi exposuimus. Vnde de tali determinatione formae in supposito crea turae quantum ad ea quae sunt extra se, dicit Comment. super vltimum cap. de Trini. Boetii. Generaliter dici potest quod quaecumque res subsistens alii collata ab ea est alterutrius numero alia, nullo illorum est aliquid aliorum quaelibet alia a qua est alia aliquid est. Nam etsi vtraeque subsistunt aliquibus de seinuicem eisdem similitudine nunquam tamen eisdem essentiae singularitate. Res enim a re nunquam dicitur alterutrius numero alia nisi omnibus quibus est sit ab ea diuersa. Sic igitur vnaquaeque res a qualibet alia quolibet eorum quibus aliquid est ab ea a qua alia est aliquid aliud est. Si ergo huiusmodi determinatio formae constituat rationem suppositi absoluti, vt determinatum quoddam habens in se formam sibi determinatam: quae non re sed ratione & intentio ne sola differunt in eodem: forma autem deitatis indeterminabilis est, quia omnino illimitata: quae non est nisi esse purum: in ipsa ergo nulla ratio suppositi absoluti considerari potest, neque vlla ratio indiuiduationis, sed est in ipsa singularitas pura absque omni ratione determinabilis & indiuidualis. Hoc enim non potest contingere nisi formae quae de se habet rationem vniuersalis: & per hoc determinari potest vt in ali quo sit hoc, & in alio aliud ab illo, vt dictum est. vbi est status in formis creatis, & vlterius nec partiri nec communicari potest. Sed propter illam determinationem & limitationem, qua. scilicet forma haec determinata est non potest esse nisi huius. Vnde quicunque nititur intelligere deitatem sub ratione talis suppositi absoluti, du plex sequitur eum inconueniens. Vnum quod intelligit deitatem vt formam determinatam & limitatam. Vnde & philosophi qui vere deitatem intellexerunt, etsi eam intellexerunt vt quandam singularitatem: numquam tamen eam intellexerunt vt supposito determinatam, ita quod circa eam nullo modo dixissent considerari tationem suppositi nisi extendendo rationem suppositi ad rationem singularis in se existentis, iuxta illud quod dicit Auginus septimo de Trini. cap. iiii. Omnis res ad seipsam subsistit, quanto magis deus: Qui verus erat intellectus itelligendo rationem singularis: falsus autem intelligendo rationem subsistentis, non solum per determinationem sed etiam absque omni determinatione. quia sicut formam creaturae in esse praecedentem siue in materia siue extra impossibile est esse vel intelligere subsistere sua singularitate absoluta absque praedicta negatione qua ne gatur esse aliud ab intra, vel extra: sic impossibile est formam deitatis esse & intelligere vt subsistens sua singula ritate absoluta absque eo quod circa ipsam sint & intelligantur rationes respectuum, quae non eam determinant: sed determinant rationem suppositi quodcum ea constituunt. Et sic sicut forma creaturae non potest intelligi nisi vt forma tantum nisi sub forma negationis, sic nec deitas nisi sub ratione respectus. Et faciunt hic supposita respectus, sicut ibi negationes: hoc excepto quod negatio ibi formam limitat & det erminat & distinguit supposita diuersis rebus: hic autem non determinat respectus formam: sed supposita:, communicando diuersis suppositis eandem rem numero. Vnde vbi terminatur conmunicabilitas formae creaturae, sci licet cum singularitate fuerit existens, eo quod eam non habet sine determinatione quae omnino vlteriorem priuat communicationem, vt dictum est: ibi incipit communicabilitas formae deitatis, sciliceta naturae suae singularitate: & hoc quia singularitatem habet absque omni determinatione & limitatione. Propter quod simplicitate & foecunditate naturae requirente necesse est eam relatiue communicari & respectibus relatiuis, & in suppositis relatiuis nullo modo absolute subsistere. Nunquam enim est ratio suppositi sine ratione alicuius determinationis, quae in deo esse non potest nisi sup positorum relatiuorum. Qualitercunque enim siue singularitate absolute subsistente, vt posuerunt philosophi in deo, & vniuersaliter in substantiis separatis, siue natura de se vniuersali in supposito aliquo determinata intelligatur suppositum absolutum, relationes illi superuenientes non sunt fundatae in essentia nisi vt est in supposito: & ita non ratione illa qua essentia est essentia, sed ratione qua essentia est in supposito. Et ita relationes illae essent huiusmodi suppositi proprietates, & nullo modo per esse suum fundatae in essentia constitutione suppositi alterius. Vnde dicit Augustinus xiiii. de Trini. in principio. Credamus patrem & filium & spiritum sanctum vnum esse deum: nec patrem esse filium, necspi ritum sanctum vel patrem esse, vel filium, sed trinitatem relatiuarum adinuicem personarum & vnitatem essentiae. Non dicit alicuius communis personae. Item loannes Damascenus in epistola de Trisagio hymno. Trisa gium in sancta trinitate locum habet. Tres enim solas hypostases habens vnaquaque sancta existente & hymnizata. Nuilum ergo suppositum absolutum ponendum est in deo, sed solum tria supposita relatiua constituta relationibus fundatis in singulari deitatis essentia, vt vbi deficiat processus & diuisio formae naturalis, scilicet in sua singularitate, qua nec diuidi potest, nec vlterius per supposita plura distingui, aut determinari: sed in se & in vnico supposito stat omnino indiuisibilis, & alietate a quolibet alio diuisa, quae nec alii praeterquam suo supposito potest communicari: ibi incipit diuinae es sentiae per supposita communicatio, & procedit per relatiuas proprietates personarum distinctio Propter simplicitatem enim & illimitationem & infinitatem in supposito absoluto per negationem determinari non potuit.
AD argumentum in oppositum quod in deo sunt actiones essentiales quae nulli supposito propriae sunt: ergo &c. Dicendum quod omnis actio diuina solius suppositi est vt agentis, & solius essentiae, vt quae est ratio agendi: vel secundum rationem essentiae, vel secundum rationem alicuius, proprietatis. Et non di citur actio essentialis, vel personalis propter agentem, sed propter id quid est ratio agendi. vt quando essentia se cundum quod est essentia est ratio agendi, dicitur actio essentialis, quando vero est ratio agendi non secundum rationem essentiae vt essentia est, sed solum secundum rationem alicuius, proprietatis quae propria est personae, tunc dicitur persona lis, secundum quod alibi exposuimus: non quia illae actiones procedant a persona essentiali: istae vero a perso nis relatiuis. immo omnes actiones essentiales coniter procedunt a tribus personis, sicut habent communem essentiam quae est ratio agendi ipsam. Vnde quia hoc nomen deus significat personam sub indifferentia ad tres, vel ad duas vel ad vnicam supponendam: ideo actiones comomnes tribus ipsis attribuuntur hoc nomine deus, dicendo deus intelligit aut creat. Vbi quia nulla trium personarum ex primitur, quasi videtur quibusdam quod pro aliqua persona communi tribus supponat ibi hoc nomen deus. iuxta illud quod dicit Augustinus primo de Tri. cap. xi. Nec nos aliquid prohibet illas voces factas ad Adam, non solum atrinitate factas intelligere, sed etiam personam de modostrantes eiusdem trinitatis accipere. vbi intelligit Augustinus quod non solum illas voces formauit trinitas, sed & ipsa tota ostenditur, quemadmodum vox facta super Christum a tota trinitate operata est, sed sola persona patris ostenditur. Dicit autem in singulari personam trinitatis, quia nomine deus singulariter quasi vnica signifi catur. secundum quod ipsemet se exponit: cum libro eodem cap. decimotertio de voce facta ad Moysem per angelum. secundum quod dicit scriptura, dicit. Si vnus ex angelis erat quis facile affirmare possit, vtrum ei filii persona nuncianda imposita fuerit, an spiritus sancti, an patris, an ipsius omnino trinitatis, quae est vnus & solus deus:
On this page