Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
CIrca Secundum arguitur: quod relatio in deo sit assistens non insistens, quia secundumquod respicit substantiam ei insistit: & secundum hoc non manet. Assistit autem secundum quod respicit obiectum sic autem manet, & est vera relatio. ergo &c.
HIC est aduertendum: quod quaestio ista non quaerit de relatione vt est no men secundae impositionis & secundae intentionis, & nomen nominis. secundum quod exprimitur hoc nomine relatio: sed solum vt est nomen primae impositionis & nomen rei. secundum quod ex primitur hoc nomine paternitas. Tale enim nomen duplicem circa suum significatum importat respectum, & ad substantiam, & ad oppositum, vt probat obiectio. Nomen autem relationis, vt est secundae intentionis, solum notat respectum ad obiectum. & sic est hoc nomen ad aliquid.
DE relatione igitur significata hoc nomine paternitas aut filiatio: sciendum quod vtrumque eorum de quo quaerit quaestio, attenditur in respectu quem habet ad substantiam in deo. Cum enim supra diuinam essentiam relatio nihil rei apponit in deo: nec se habet ad ipsam sicut accremens inhaerens eidem essentiae suae: neque sicut aliquid pertinens ad naturam ipsius essentiae: quoniam secundum Boetium, simplex est & subiectum alicuius esse non potest: dubium erat quomodo ad essentiam relatio in deo se habeat: quoniam necesse erat aliquam comparationem ad essentiam eidem attribuere. Sed quia visum est quod non posset omnino separari ab essentia, nec tamen vt accidens, aut pars eius esset ei coniuncta, ad amouendum vtrumque respectum, scilicet accidentis & partis, quidam dicebant causam insistere essentiae, vt per ly in denotarent inseparabilem essentiae & relationis coniunctionem. Per actum vero sistendi remouebant inhaerentiam accidentis toti & partis compositionem parti. Qui respiciebant omnino ad relationis realitatem quam habet a suo fundamento. Alii vero respicientes ad rationem praedicamenti in ipso quae non respicit nisi ad extra: dicebant eam assistere. & quia tam pars essentialis quam accidens subintrant quodammo ipsam rem verbo astandi, quia denotat aliquid esse extrise cum: vtrumque illorum excludebant. Sed quia assistens non omnino amouetur ab eo cui assistit, per hoc inseparabilitatem relationis ab essentia insinuabant. Sed cum relatio duo requirat, vt dictum est in praecedenti quaestione, scilicet subiectum in quo fundatur, & obiectum quod respicit: ita quod vtrumque eorum cadat in sua significatione: ideo singuli deficiebant ad alterum illorum aspiciendo. Propter quid simul aspiciendo ad vtrumque, dicendum quod cum relatio sit vnum praedicamentum manens in deo secundum praedicamenti rationem quae est ad aliud esse: & mutans id accidem talitatis quod habuit in creaturis quo ad rem accidentis, & modum inhaerendi in rem substantiae & modum sub sistendi, vt dictum est supra: ita quod relatio diuina in significato suo duo includat, & rem sui fundamenti inquantum fundatur in ipsa, & modum subsistendi eius: vt ideo dicatur relatio substantialis non accidentalis vel subsistens non inhaerens: & similiter modum essendi ad aliud: vt sicut in creatura relatio est res cui conuenit esse alteri inhaerendo in respectu & comparatione ad aliud: sic relatio in deo sit res quae est ipsum esse in se subsistendo in respectu & comparatione ad aliud. Secundum hoc dicendum est quod aspiciendo ad id quod est reale & fundamentale & quasi materiale in significato relationis: relatio proprie dicitur essentiae diuinae insistens, quod intendebat prima opinio praedicta. Insistens dico: quemadmodum aedificium insistit suo fundamento & innititur, quemadmodum enim aedificium insistit fundamento sicut illi quod est pars suae essentiae: sic relatio insistit essentiae tamquam illi quid est quodammo pars sui significati, vt dictum est supra. Aspiciendo vero ad modum essendi ad aliud qui est quasi formale, a quo nomen relationis imponitur, relatio quodammo debet dici assistens: quia talem modum non tam habet ex natura fundamenti quam ex correspondentia obiecti. Iuxta illud quid dicit Boetius de trinitate de domino: & habitum est in quaestione praecedenti: quod scilicet dominium diuinum non per se domino accidit: sed per quodammodo extrinsecus accessum. Et iterum ibidem de relati uis dicit, quod praedicantur non vt esse aliquid ostendant: sed potius extrinsecus aliquid quodammodo affigant. Vbi dicit Commentator. Non igitur haec secundum rim: sed recte extrinsecus comparatione prae dicationes dicuntur. Et est tamen aduertendum: quod Boetius per illud quod dicit quodammo, notat temperamentum: vt non intelligatur relatio omnino assistens: quemadmodum dicit Porretanus trahendo realitatem suam ab obiecto, vt sic nihil habeat a suo fundamento: nec cadat fundamentum in eius signifi catione: sic enim relatio in deo omnino esset ab extra & non ab intra ex natura fundamenti: quod falsum est & erroneum: vt in parte patet ex dictis supra, & amplius in sequenti quaestione patebit: sed vt intelligatur quod non habet esse reale ex suo fundamento absolute: sed quodammodo sub quodam respectu ad aliud, quemadmodum diximus in quaestione praecedenti: quod relatio in creaturis dicit rem cui conuenit esse in alio, sed sub respectu & comparatione ad aliud: vt sic ratio assistendi & ratio insistendi simul conueniant relationi diuinae, nec vnum eorum possit absolui ab alio: vt nec solum dicatur insistens nec solum assistens: quia vtrumque est diminutum. Per quod patent obiecta.
CVM enim arguitur primo quod re latio non est insistens sed assistens: quia non manet in comparatione ab subiectum respectu cuius intelli gitur insistens: sed solum in comparatione ad obiectum respectu cuius intelligitur assistens: Dicendum quod li cet secundum quod absoluitur a comparatione ad obiectum: & solum consideratur in comparatione ad fundamentum non manet sed transit in substantiam absolutam: vt non solum non poterit dici assistens sed etiam neque insi stens: quia idem inquantum idem omnino non existit in seipso: secundum tamen quod comparata ad obiectum non absol uitur a suo fundamento: sed ipsum quasi subintrat rationem respectus, vt dictum est supra, sic simul cum ra tione respectus tenet fundamentum in suo significato: non sub ratione praedicamenti substantiae quid est secundum se & absolute ex assistere siue subsistere: quomodo significatur hoc nomine deitas: sed sub ratione respe ctus & esse ad aliud quod est propria ratio praedicamenti relationis. Sub qua tamquam sub ratione formali sui significati significat rem sui fundamenti quicquid est in praedicamento relationis. ita quod species & indiui dua in praedicamento relationis creaturarum non distinguuntur penes rationem quae est esse ad aliud: hanc enim omnia aequaliter tenent: sed solum penes res suorum fundamentorum: quae sunt substantia, quantitas aut qualitas secundum rationem vnius & multi: aut potentiae & actus. & hoc diuersimode secundum diuersitatem rerum in quibus considerantur vnum & multum: & secundum diuersitatem potentiarum actiuarum & passiuarum, vt tactum est supra in parte. Ad secundum de opinione Porretani patet ex di- A ctis quid sit dicendum.
On this page