Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
CIrca quartum arguitur quod spiritus sanctus non distingueretur a filio nisi procederet ab ipso, quoniam secundum Boetium omnia in diuinis sunt vnum, vbi non obuiat relationis oppositio. Si autem spiritus sanctus non procedit a filio, inter ipsum & filium nulla obuiat relationis oppositio, quia nullo modo dicuntur relatiua inter se. ergo &c.
PRAEterea si non procederet spiritus sanctus a filio, non distingueretur ab eo nisi quia iste nascitur: ille vero procedit: eo quod in omnibus aliis conueniunt. sed per hoc distingui non possent, quia sunt actiones quibus personae producuntur: & ita praecedunt eas: talia autem personas non distinguunt. ergo &c. Item relatio realis quae debet distin guere, debet habere fundamentum reale, & subiectum quod refert. Aliter enim esset relatio secundum rationem tantum eiusdem ad seipsum. Subiectum autem relationis in deo non potest esse aliud quam essentia quae est suum fundamentum, quia non persona. quoniam subiectum praesupponitur, & relatio non praesupponit personam: sed ipsam constituit in diuinis. ergo &c.
CONtra est Anselmus de processione spiritus sancti, vbi dicit. Nascendo filius di stinguitur: spiritus sanctus procedendo. Etsi non esset alius modus distinguendi: ex hoc tamen essent diuersi. sed sic procederent ambo a patre, etsi spiritus sanctus non procederet a filio. ergo &c.
HIC oportet in telligere in principio, cum personarum distinctio in deo non sumitur nisi penes emanationes, quod emana tiones aliter respiciunt id a quo emanant, & aliter id ad quod terminantur. Ex parte eius a quo emanant, sufficit quod sint in ipso diuersae rationes & principia, secundum quae dicantur emanare. Ex parte vero eius ad quod terminantur, requiritur illorum diuersitas in esse perfecto & distincto, si cut sunt emanationes diuersae. verbi gratia generare filium & depingere imaginem suam, diuersae emanationes sunt, quae ab eodem supposito procedunt penes diuersas rationes & principia in ipso: quae sunt natura, & ars. ad idem tamen terminari non possunt: sed ad diuersa necessario. Transferendo ergo ea quae videmus in creaturis, secundum quod possibile est, ad diuina: cum emanationes penitus diuersae sunt in deo, scilicet generatio filii, & processio spiritus sancti, quamuis possint ambo elici ab eadem persona secundum diuersas rationes indistinctas personaliter in ipso quae sunt natura & voluntas: tamen necessario requirunt vera distinctionem terminorum in esse perfe cto emanantium: qui sunt filius & spiritus sanctus. talis autem distinctio non potest esse nisi secundum rem aliquam quae non est nisi personalis in diuinis. Oportet ergo ponere quod spiritus san ctus distinguitur a filio personaliter, etsi non procedit ab eo: & hoc propter diuersum modum emanandi lstae enim diuersae emanationes nullo modo possunt ad eandem personam terminari: secundum quod super hoc fundat Anselmus suum dictum in argumento assumptum vltimo, vt iam patebit. Sic ergo oportet ponere spiritum sanctum distingui a filio inquantum ambo procedunt a patre diuersimode: etiam si a filio non procederet.
SED tamen forte aliquis hoc negabit innitendo dicto Boetii assumpto in alio argumento: quod relationes personas distinguere non prasent nisi secundum quod sunt oppositae. Aliter enim non possent simul esse duae relationes, vna scilicet ad filium, alia ad spiritum sctantum, quae tamen non sunt eiusdem personae: quia non sunt oppositae relationes. Propter ergo duas relationes, quarum vna filius refertur ad patrem: alia vero spiritus sanctus: cum tamen illae inter se non sint oppositae, si non referatur filius ad spiritum sanctum, vt iste procedat ab illo, sicut pater est vna persona non obstantibus duabus relationibus non oppositis quae sunt in ipso: similiter filius & spiritus sanctus non obstantibus duabus relationibus ad patrem erunt vna persona. Et patet secundum iam dicta quod multum est dissimile ex parte eius quod est principium actio nis, & ex parte termini. Licet enim ex parte principii non requiritur distinctio personarum: requiritur tamen ex parte termini. quoniam termini emanationum debent esse perfecti, vt perfecti in esse subsistentiae: non autem princi pia: sed sufficit quod sint in eodem perfecto vt diuersae rationes agendi, sicut dictum est. Sl ergo filius & spiritus sanctus aliquo modo essent indistincti, hoc non esset nisi inquantum vnus eorum ab altero non procederet, quia nihil distinguit nisi diuersa processio, vt sic respectu eius a quo procedunt diuersimode essent distincti: sed si inter se comparentur, nulla possit distinctionis ratio inueniri. Quia vt dicere videtur Boetius, Relationes non distinguunt nisi secundum quod sunt oppositae: vt sic sequantur impossibilia. scilicet spiritum sanctum a filio distingui, & non distingui si non procedat a fi lio: & per hoc plane ostendatur impossibile poni quod spiritus sanctus non procedat a filio. Sed quod forma hu ius argumenti non valet, qua dicitur quod spiritus sanctus distinguitur a filio inquantum comparatur ad patrem & non distinguitur a filio inquantum comparatur ad ipsum filium, manifeste apparet. quia si aliquid convenit alicui ex comparatione per quam natum est ei conuenire: & non ex comparatione per quam non est natum ei conuenire: non sequitur vtrunque contradictoriorum. vt si duo est duplum ad vnum, & non est duplum ad tria: non sequitur quod sit duplum & non duplum, immo simpliciter est duplum, quia est duplum ad vnum: & secundum quid non est duplum, quia non est duplum ad tria. Similiter ergo in proposito si spiritus sanctus distinguitur a filio in comparatione ad patrem a quo diuersimode procedunt: ex hoc simpliciter distinguitur, quia secundum illam comparationem natus est distingui a filio. Si autem non distinguitur ab eo ex comparatione quam habet ad ipsum, quia ad ipsum nullam comparationem distinguentem natus est habere: ex hoc non dicetur non distingui ab eo nisi secundum quid. Non ergo sequitur secundum quod inducit scilicet quod nec distinguetur a filio, nec non distinguetur si non procedat ab ipso. Quia etiam principale dictum quod spiritus sanctus non distinguitur a filio. secundum quod comparatur ad filium, quia non procedit ab ipso, non habet veritatem, ex hoc patet. quoniam si non distinguitur ab eo, hoc non est nisi quia aut sunt tantum vnum in substantia, aut tantum vnus in persona. Non primo modo, quia nec sic dicerentur distingui a patre. immo non obstante distinctione vnum sunt cum patre in substantia. Sunt ergo necessario vnus in persona. secundum quod spiritus sanctus comparatur ad filium: & hoc quia sic non habent oppositionem relatiuam.
SED contra. solum per id habet res essentialiter distingui a quolibet alio, & personaliter: per quod essentialiter & personali ter constituitur in esse, vt patet per singula in creaturis. sed pater constitui habet in esse suae personali tatis, proprietate paternitatis & non alia. quoniam communis spiratio actiua nullius est personae constitutiua. quia quasi sequitur personas iam constitutas in esse personali. ergo pater sola prnitate habet personaliter a quolibet alio distingui. ergo & pater paternitate a spiritu sancto distingueretur: etiam si non procederet a patre: dum tamen esset procedens a filio. Quamquam ergo spiritus sanctus non procederet a filio, nihilominus ab ipso in sua, proprietate filiationis distingueretur: quia etsi procedat, non tamen coni spiratione ab illo distinguitur personaliter, quia non est personae constitutiua.
AD primum in oppositum secundum Boetium, quod totum est vnum in deo vbi non obuiat relationis oppositio: Dicendum quod duobus modis relationis oppositio potest intelligi obuiare: ne illi quorum sunt illae relationes cum vnitate in substantia, sint penitus idem vnitate & nullo modo distincti. Vno modo, quia illae relationes sibi inuicem coobuiant per contrarietatem, sicut prerenitas obuiat filiationi. Alio modo, quia illae relationes obuiant vnitati substantiae non per contrarietatem ad illam, vel est inuicem: sed sic ne sit sola vnitas in substantia eorum, quorum sunt illae relationes fine omni distinctione in supposito. Primo modo non exponitur illud dictum: si tamen sit dictum Boetii, quod videlicet non sit inter personas distinctio quin sint idem in sub stantia omnino nisi adinuicem habeant relatiuam oppositionem. Secundo modo exponitur sie. scilicet quod non sit inter par sonas distinctio siue diuersitas nisi vnitati substantiae diuersae relationes sic obuient ne sola vnitas substantiae sit in eis. Primo autem modo obuiatio relationis non est nisi secundum relationes contrarias. Secundo veromodo bene est secundum relationes disparatas. Vnde si spiritus sanctus non procederet afilio, licet inter filium & spiritum sanctum non esset oppositio relationis contraria, quia non dicerentur ad se, esset tamen disparata qua diuersimode dicuntur ad tertiam personam. Et secundum hoc debet exponi illud dictum: secundum quod exponit Anselmus vbi alia auctoritas erat sumpta: sed aliter quam iacet in litera. Dicit enim Anselmus sic. Habent a patre esse filius & spiritus sanctus: sed diuerso modo, quia alter nascendo, alter procedendo vt alii sint per hoc adiuicem. nam quoniam filius extitit de deo nascendo: & spiritus sanctus procedendo: ipsa diuer sitate natiuitatis & processionis referuntur adinuicem, vt diuersi, & alii abinuicem. Et ideo cum na scitur vnus, non potest cum eo nasci ille qui per hoc est alius ab illo: quia non similiter procedit: sed nascitur. Et ideo non bene potest hic vnitas substantiae tenere sic procedentes in tanta vnitate ne personaliter distinguantur: quia pluralitas obuiat: quae ex natiuitate nascitur & processione. nam &si per aliud non essent plures filius & spiritus sanctus: per hoc solum essent diuersi. & comstat quod diuersitas in personis non est nisi eorum distinctio.
AD secundum quod per nasci, & procedere non possunt distingui filius & spiritus sanctus, quia illae actiones personas praecedunt: dicendum quod non per illas actiones distinguuntur principaliter propter actiones: sed propter personales proprietates personarum differentes: quas habent ad generantem & spirantem inquantum sunt termini illarum actionum, vt dictum est. Vel potest dici quod illae actiones licet inquantum considerantur sub ratione actionum secundum rationem nostram intelligendi praecedunt personas: & quasi differentes a personalibus proprietatibus intelliguntur: secundum rem tamen & naturam simul sunt & eadem relatio cum personalibus proprietatibus personarum constitutiuis.
AD tertium quod generaliter probat quod nulla relatio in deo est realis, quia non potest habere subiectum praesuppo situm: Dicendum quod praedictum est supra, quod relatio aliquando fundatur super essentiam sui funda menti ratione suae essentiae: aliquando ratione suae in subiecto inhaerentiae. Et in isto secundo modo verum est solummodo quod relatio habet subiectum praesuppositum, vt dictum est, albedine & si militudine fundata super illam quae per se habet pro subiecto album: hoc est aliquid informatum albedine: & fundatur tamen super ipsam albedinem. Sic autem non fundatur aliqua relatio in diuina essentia: quia nulli habet inesse vt fundari possit super suam inhaerentiam: & relatio habeat illud pro subiecto: immo fundatur super ipsam essentiam, vt est essentia. & ita aut ni hil habet pro subiecto, aut omnino idem pro subiecto & pro fundamento. pro fundamento inquan tum est insistens: pro subiecto inquantum est assistens. Et quod obiicitur contra hoc, quod tunc non esset relatio realis: Dicendum quod verum est si ista relatio referret suum subiectum quod est fundamentum: quid non proprie potest dici subiectum. Nunc autem non refert subiectum tale: sed personam ipsam sub sistentem in huiusmodi subiecto, & per ipsam relationem constitutam & determinatam: quae si mul habet esse in essentia vt in fundamento, & in persona vt in determinato & per ipsam constituto & relato, ita quod in deo non est subiectum relatum, sicut est in creaturis, sed solum suppositum constitutum per relationem, quod non praesupponit relatio: quemadmodum in creaturis simul ha bet esse in forma creaturae sua indiuidualis determinatio, et per idem suppositi constitutio, vt di ctum est in praecedenti quaestione.
On this page