Quaestio 10
Quaestio 10
SEquitur quaestio vna de Deo quo ad humanitatem assumptam. Vtrum scilicet passio Christi amouit impedimentum naturae ne homo paradisum ingredi posset aperiendo ianuam paradisi.
ARguitur quod non quia paruulus non habet nisi impedimentum naturae, vt scilicet peccatum originale impediens ne paradisum ingrediatur: & tamen post passionem Christi sine baptismo decedens non potest ingredi ianuam paradisi. ergo &c.
DIcendum quod passio Christi meritorie aperuit ianuam paradisi, & amouit omne impedimentum introeundi ipsam, & quo ad impedimentum naturae per peccatum originale: & quo ad impedimentum personae per peccatum actuale: & hoc omnibus quo ad sufficientiam: quo ad efficaciam autem solum his qui sibi erant membra viuendi per sacramentum baptismi & in eo permansuri: per quos pricipes fiunt saluandi passionis Christi. dicente Aposto. Ro. sexto. Quicumque baptizati sumus in Christo lesu in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte: vt quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam prerins, ita & nos in nouitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul & resurrectionis erimus &c. Quia tamen sacramentum baptismi siue passio Christi principaliter est contra originale: & ex adiuncto contra actuale: ideo dicitur quod passio Christi amouit impedimentum naturae potius quam personae.
AD argumentum in oppositum quod paruulus non habet nisi impedimentum naturae: & tamen non est ei amotum impedimentum, Dicendum quod immo per sufficientiam, & per efficaciam si per baptismum membrum Christi fiat, & in eo perseueret. iuxta illud quod dicitur de Christo Hebrae, quinto. Ex eis qui passus est didicit obedientiam, & consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Licet enim vt ibi dicit Glossa, tantum valet passio Christi quod omnibus sufficit ad salutem, eam tamen non obtinent per efficaciam nisi sibi in vita & in moribus obtemperantes et in membris eius perseuerantes.
On this page