Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
SEquuntur quaesita ad cognitionem angeli pertinentia. Et erant duo. Primum. Vtrum intel ectus angeli intelligit res alias a se per suam essentiam: an per rerum similitudines: an per praesentiam quiditatum earum. Secundum: vtrum vnus angelus possit aliquid de nouo cognoscere per operationem illuminationis aut locutionis alterius angeli circa ipsum.
CIRca primum arguitur, quod angelus non cognoscit res alias a se per suam essentiam: quia hoc soli deo conuenit: nec per species rerum ei impressas: quia aut per illas intelligit eas actualiter, aut in potentia tantum. Si primo modo, tunc angelus necessario semper & in actum simul omnia alia a se intelligeret: quid falsum est. Si secundo modo, tunc egeret alio transmutante vt exeat de potentia in actum: & es set quaerere quid sit illud: & quid faceret in intellectu ad actum intelligendi quod non posset facere sine specie: nec esset assignare quid: nec per praesentiam quiditatum ipsarum rerum: quia tunc non intelligeret non entia: quod falsum est: & praeterea quia res illae omnino non sunt, agere non possunt.
CONtra, non est alius intelligendi mo dus. aut ergo angelus nihil omnino intelligit: aut aliquo dictorum trium modorum intelligit.
IN dis solutione huius quaestionis non est difficultas alia quam illa quae tacta est in argumento: quo scilicet agente intel lectus de potentia intelligente fiat actu intelligens. Et propter fugam huius difficultatis, non propter noti tiam alicuius causalitatis quam species siue similitudo rei intellectui impressa operaretur in intellectu ad actum intelligendi: introducta est opinio de ipsis speciebus intelligibilibus impressiuis. Vnde ostendendum est quod hu iusmodi species si ponantur non operantur ad eliciendum actum intelligendi: vt propter ipsum non oporteat eas po nere. immo etiam ipsis positis oportet ponere aliud motiuum ad eliciendum actum intelligendi: quid etiam sine ipsis aequaliter natum est ipsum elicere & cum ipsis. Quo inuestigato patebit quod omnino frustra & otiosum sit pone re illas & esse similiter si sunt. Quare cum non sit ponere aliquid esse frustra in fundamento naturae & crea turae: nullo igitur modo ponendum est in virtute intellectiua esse aliquas huiusmodi species. Quia intellectus separatus ex se absque omni informatione speciei possit in actum intelligendi, arguitur sic. Si ad actum intelligendi indigeat specie qua informetur: aut ergo propter rationem intellectiui in ipso: vt sine ipsa intellectiuum quod consistit in essentia angeli, nullo modo ex se sufficit vt actu intelligat: sicut neque forma substantialis ignis vt ignis calefaciat, nisi informetur forma caloris. Aut requiritur propter rationem intelligibilis: quia opor tet quodammodo esse vnum in actu intelligens & intellectum: & intelligibile non inest ei: neque illabitur per suam essentiam. oportet ergo quod insit ei per suam speciem. Non primo modo. quoniam eius quid aliquid sit intellectiuum & intelligibile vna ratio communis est. scilicet quod sit forma separata a materia. Cum ergo separatum a materia quantum est ex se, intelligibile est secundum actum absque omni alio informante quod sit ratio in eo qua actu intelligatur: separatum ergo a materia consimiliter quantum est ex se, est intellectiuum secundum actum absque omni alio in- formante quod sit ratio in eo qua actu intelligat. Praeterea tunc nullum intellectiuum omnino intelligere posset nisi specie illius informatus: sicut nec ignis non informatus calore calefacere posset: consequens falsum est quia vt alias ostendimus, deum intellectualiter videt & intelligit absque omni informatione alicuius speciei.
PRAEterea seipsum intelligit absque omnis speciei informatione quam de se habeat. Ex parte ergo intellectiui inquantum intellectiuum non requiritur species in ipso.
QVOD similiter neque ex parte intelligibilis, vt per ipsam praesens sit intelligenti & quodammodo vnum cum ipso constituat. quoniam praesentia intelligibilis non requiritur in intel ligente ad actum intelligendi nisi tamquam obiecti actu intellecti ex sua praesentia. Vnde quia ipsa essentia angeli semper prae sens est intellectui angeli in ratione obiecti: & similiter ea quae per essentiam sunt in ipso: non requiritur species vt fiat vnum ex intelligibili & intellectu tanquam ex cognoscente & cognito: non autem tanquam ex materia & forma & sit intellectum in intellectu vt in intelligente: non autem vt in subiecto. Sed intelligibile per speciem suam non habet esse apud intellectum vt obiectum cognitum: quia non est obiectum nisi sub ratione vniuersalis: & species impressa non potest esse repraesentatiua alicuius nisi sub ratione singularis. quoniam si species alicuius alicui imprimatur ab alio quam ab eo cuius est, si sit vera species eius representatiua, oportet quod secundum eundem modum imprimatur ab illo sicut ab ipsa re immediate nata esset imprimi. Sed nulla species nata est iprimi in intellectu ab vniuersali secundum quod est vniuersale in se: sed solum secundum quod habet esse signatum in supposito particulari: quia secundum se non habet existe re in rerum natura: sed solum vt signatum in supposito: & nihil natum est agere impressionem suae speciei in alio, nisi secundum quod habet esse per existentiam in rerum natura. Sic autem non potest iprimere nisi speciem particularis sub ratione qua particulare est: quae numquam est repraesentatiua vniuersalis sub ratione quae vniuersale est. ergo &c.
PRAEterea sicut se habet species visibilis in oculo ad visibile particulare extra sub ratione particularis, sic species impressa in intellectu se habet ad itelligibile vniuersale sub ratione qua vniuersale. Sed species illa in oculo in suo esse magis dependet a re extra quam econverso: ita quod praesentia rei causa est qua species habet esse in oculo, & non inesse speciei in oculo causa est praesentiae rei extra. Vnde etsi per agens supernaturale species illa imprimeretur & conseruare tur in oculo, praesentia eius non faceret rem sic esse praesentem vt videri posset ab oculo: sed requiritur quod per aliud fiat praesens. Ergo & similiter species impressa in intellectu ab alio quam ab ipsa re vniuersali & conseruata in ipso non potest causare praesentiam rei vt cognoscatur ab intellectu sub ratione obiecti. immo restat adhuc vt per aliud representetur: ita quod per illud representans aut per ipsum obiectum praesentatum reducatur de potentia ad actum intelligendi. Quare cum non nisi propter huiusmodi repraesentationem ponitur species impressa in intellectu, vanum est ergo eam ponere in ipso. Praeterea cum vniuersa sunt determinata operatione secundum philosophum in fine quarti Metaphysicae: ita quod nihil sit quin habeat suam, propriam operationem naturalem debitam suae speciei: quid autem habet propriam operationem natura lem, naturaliter habet ea quibus habet eam explere: ita quod ipsa essentia speciei & naturae non est omnino nata esse in rerum natura sine illo quod ei necessarium est ad explendam illam operationem: iuxta illud quid dicit philosophus in se cundo caeli & mundi: quod extra rationem est vt natura posuerit stellas mobiles in suo orbe motu processiuo si cut quidam ponebant ipsas moueri: & non praeparauerit eis instrumenta naturalia talis motus: cum natura nihil po nat vacuum sine causa: intellectus autem separatus vt intellectus est non habet operationem sibi propriam naturalem nisi intelligere singula naturalitur intelligibilia: ita quod non plus determinatur ad vnum quam ad aliud: si ergo species intelgibilis informans sit ei necessaria ad huiusmodi actum intelligendi explendum: naturaliter ergo habet species omnium intelligibilium quae nata est intelligere: ita quod natura eius & essentia non est nata esse sine illis in rerum natura. im mo si contingat eam esse fine illis vel aliqua illarum, defectus naturalis est in ea. Quemadmodum contingit in homine si nascatur fine pedibus: cum sit animal naturaliter gressibile. Consequens falsum est. quoniam tunc species infinitae essent simul actu infinitorum intelligibilium differentium specie in intellectu angeli: eo quod natus est intelligere intelligibilia infinita differentia specie: quae requirunt infinitatem specierum in ipso naturaliter existere, et ita simul. consequens falsum est, ergo & ans. scilicet quod naturaliter ad expletionem operationis intellectualis requiritur species intelligibilis rei intellectae in intellectu ipsum informans.
PRObatio vltimo assumpti est: quoniam vt dicitur coniter infinitae sunt ideae in deo infinitarum specierum creaturae vt tactum est supra. Quarum quamlibet secundum se quilibet angelus siue intel lectus separatus naturali cognitione sua qua cognoscit res in propria natura, non in verbo, natus est intellige re, habet ergo species cuiuslibet illorum: & ita infinitas necessario. Quid etiam declaratur ex hoc: quia iste angelus intelligens illam essentiam quae habet ideam in deo, si non potest intelligere ipsam nisi specie sua qua infor matur, eadem ratione nec potest intelligere secundam nec tertiam. ergo praehabuit necessario species illarum. & adhuc eadem ratione non potest intelligere quartam, quintam, sextam: & sic in infinitum: vt non sit dare tot intellectas ordinatim vnam post aliam, quin plures contingit dari actu ab eo intellectas, vel plures intelligi. omnium autem illarum necessario species praehabuit simul ex sua creatione vt dictum est, ergo necessarium est dicere ipsum non tot ha bere quin sit verum dicere ipsum habere plures: hoc autem non contingit nisi sint in co simul infinitae.
VEL erit di cere quod habet species aliquarum creaturarum finitarum tantum. Quid si sic: ergo deficiunt a naturali dispositione sua: ita quod nec potest in ipsis perfici: si non sit possibile eas simul habere nisi sicut dies & ago: si ponatur creari in eis vnam speciem post aliam. Hoc autem paeonere est inconveniens in tam nobilibus creaturis. Maxime cum aliis inferioribus dedit in perfectione suae naturae ea quibus possunt explere propriam operationem & naturalem. iuxta illud quod di cit philosophus secundo caeli & mundi: quod natura si posuisset stellas mobiles non priuasset eas naturalibus instrumen tis explendi huiusmodi motum. Quia vt dicit impossibile est vt natura ingeniet animalibus: dando eis scilicet in strumenta naturalia ad motum progressiuum: & per hoc intendat eis & recedat ab illis corporibus nobilibus subli mibus habentes, proprietates & naturas vltimas: & spoliet eas rebus quibus possibile est vt incedant per se. Siliter in proposito multo magis impossibile est vt istas creaturas summe nobiles spoliet speciebus quibus intelligunt omnia a se itelligibilia.
SI vero aliquis ponat quod non sunt infinitae ideae: nec sunt infinitae rerum essentiae possibiles fiae ri: & omnium illarum species habet quilibet angelus: nec plures essentiae creaturarum sunt intelligibiles: tunc idem quid prius arguo in speciebus numerorum quod sunt infinitae in diuina cognitione: quorum nullus est quin secundum se sit cognosci bilis: & per ordinem cognoscibiles sunt ab illo non tot quin plures. Cuiuslibet ergo numerorum infinitorum spe ciem habet simul quilibet angelus in se, vel potest habere, vel natura sua perfici absolute non potest. Cum ergo hote tanquam impossibile sequitur ex positione specierum tanquam rationum intelligibilium: videtur ergo quod positio illa sit falsa & impossibilis. Sed siue ponatur species dicto modo in intellectu siue non: adhuc manet difficultas quaestionis: quomodo sci licet intellectus de potentia intelligendi deducatur in actum si semper speciebus actu informatur, & non semper eis actu intelligit: quomodo etiam rerum essentiae quae non sunt in existentia possunt eis esse praesentes vt obiecta in cognoscente. Sed ante huiusmodi inuestigationem oportet hic aduertere: quod cum haec actio intelligendi non completur nisi ex duo bus secundum omnes, scilicet ex intellectiuo & intelligibili aliquo modo vnitis: vt iam videbitur: & secundum quod dicit Au gustinus nono de trinitate caplo vltimo, ab vtroque notitia paritur: a cognoscente scilicet & cognito: ratio igitur intelligendi in intelligente actu tanquam id quo intelligit: dupliciter intelligi potest: vel ex parte intellecti ui vt intellectiuum est: & quasi actiue quo ad modum significandi se habet ad actum intelligendi: vel ex parte intelligibilis vt intelligibile est: & quasi passiue quo ad modum significandi se habet ad actum intelligendi. Primo modo diximus iam quod intellectus quicumque etiam creatus seipso est ratio intelligendi quaecumque intelligit, id est quod essentia sua nuda est ratio intelligendi quaecumque intelligit: qua procedit ab ipsa actiue actus intelligendi: ita quod plus non requiritur ex parte intellectiui inquantum intellectiuum est in actu intelligens.
SEcundo modo solum intelligibile increatum, vt diuina essentia, est ratio intelligendi seipsam & omnia alia: non autem essentia aliqua creata: licet philosophi ponentes intelligentias superiores causas esse inferiorum, sicut posuerunt deum esse causam intelligentiae, proxime in gradu naturae posue runt quod per essentias suas cognoscebant inferiores, sicut deus cognoscit omnia. Sed hoc non potest stare: quoniam poni mus deum omnes rerum essentias immediate creare: ita quod nulla creatura in hoc causalitatem habet super aliam. Pro pter quod nec essentia sua intelligibilis est ratio intelligendi aliquid aliorum, nec creaturae nisi in vniuersali: inquantum scilicet cum aliis conuenit in genere vel in specie: nec dei nisi vt effectus dei est. Sed quo ad propria quae sunt in deo & in aliis creaturis non potest essentia vnius creaturae esse ratio intelligibilis ad intelligendum aliam: nec eadem ratione quicquam aliud ab ipsa essentia rei cognoscendae, neque species, neque quicquam aliud: vt secundum hoc omnis cognitio sic secundum quod cognitum secundum essentiam cogniti sit in cognoscente. & hoc non vt in subiecto cui inhaereat formaliter: sed vt in concipiente obiectiue. Sed quomodo habet esse in cognoscente vt in cognoscente cum non sit omnino in existentia: & ita non possit ei esse praesens vt cognoscibile ex se: nisi secundum opinionem Platonis: qui posuit essentias rerum esse formas secundum se separatas existentes: & per hoc praesentes cuilibet intellectui ad mouendum in actum intelligendi. secundum quod ei imposuit Aristoteles: & sufficienter improbat septimo Metaphysi. Hoc ergo modo nulla essentia alicuius intelligibilis potest ex se esse praesens intellectui priusquam sit: aut ratio intelligendi alterius a se ex parte intelligibilis. Quare cum non potest esse ratio intelligibilis in intelligente creato ad intelligendum aliud a se: ipsa intelligibilitas essentiae suae: sed solum ipsa intelligibilitas essentiae rei intelligendae: & hoc non potest esse nisi sit praesens intelligenti: & ex se non potest esse praesens ei quia nullo modo existit, nee in se subsistendo, nec secundum se alteri inhaerendo: oportet ergo quod fiat ei praesens per aliquid alterum quod sit aliquid sui. Quod secundum vsitatam opinionem species est intellectui impressa vt similitudo essentiae cognoscendae: qua formaliter intellectui inhaerente ex vtroque elici habet actus intelligendi terminatus ad dei essentiam sicut ad obiectum: non qui dicitur factio per quem aliquid fiat in rem exteriorem: vt per actum illuminandi lumen in aere: sed qui est sicut perfectio in agente: qui dicitur operatio. Vt enim lucere in corpore luminoso est tanquam operatio quaedam: cuius vnum principium est ipsum luminosum formaliter per suam lucem: sic intelligere est in intellectu informato specie intelligibilis. cuius vnum principium est intellectiuum: & intelligibile per suam speciem prout ex eis effectum est vnum quid: quid est illud quod est intellectus in actum: formaliter tamen per ipsam speciem qua informatur. Sed statim apparet quod modus iste ponendi actum intelligendi non est conueniens. quoniam omnis talis actio necessitate naturali procedit ab agente dispositoita quod non potest poni in esse vt dispositus forma illa qua agit quin agat actu per se perfectissimo illam opte rationem.
QVEMadmodum ergo luminosum non potest non lucere: & de necessitate perfecte in se lucet proportio naliter perfectioni lucis in ipso: sic intellectus angelicus informatus specie intelligibilis non potest non intelligere: & de necessitate perfecte intelligit omne illud cuius habet speciem proportionaliter perfectioni speciei in ipso. Quare cum angeli species non recipiunt ab ipsis essentiis rerum: quia habent eas a deo impressas, vt dicunt: sed non quocumque modo: sed vt pertinentes ad naturalem perfectionem eorum, sine quibus non possunt elicere suam operationem propriam debitam suae speciei: quae est vita intellectualis. cuius non est alia operatio, propria & naturalis nisi intelligere: omnia ergo quorum habet species simul, simul actu perfecto de necessitate intelligeret secundum modum illum quo habet species: & actu simul intelligere posset quoruncumque simul posset habere species. Cum ergo omnium intelligibilium simul actu species habet & vt plures: simul de necessitate omnia illa intelligeret & vt plu ra: ita quod nullum eorum non intelligere posset. Et etiam si haberet infinitas species aut posset habere simul: quod necesse habent ponere: vt patet ex praedictis: infinita ergo simul intelligeret, aut simul intelligere posset. Quod non posset esse vt videtur, nisi esset virtutis infinitae, quod falsum est.
ITEM sequeretur quod intellectus i in intelligendo non esset patiens nisi per accidens: inquantum scilicet recipit speciem per impressionem a deo: quam reci pit sicut subiectum suum accidens. Et hoc inquantum est aliquid in genere entis, non inquantum est aliquid de genere intelligibilium. Et sic talis passio non sit ab intelligibili inquantum est intelligibile natum mouere intellectum vt est de genere intellectiuorum: & sic intellectus vt est de genere intellectiuorum respectu actus intelligendi se haberet vt actiuus & nullo modo vt passiuus: & non esset intelligere pati quoddam: nec intellectualis actus esset motus a re ad animam, sed econverso. immo nec esset motus ab anima ad rem omnino: quia talis actus est omnino absolutus non terminatus ad aliud: sed stans in agente: sicut lucere non habet ad aliquid terminari: & sic actu intelligendi res intellecta non perciperetur. Cum igitur ad actum intelligendi oportet intelligibile praesens esse intelligenti: & per praesentiam suam intellectiuum deduci in actum intelligendi de potentia: praesens autem non po test esse in sua essentia per se: non ergo restat modus quo aliter possit esse praesens nisi per aliquid aliud existens apud intellectum quod est aliquid eius: & vt ostensum est, hoc non potest esse species intelligibilis impressa intellectui: aliquid ergo aliud existens apud itellectum oportet ponere. Cum igitur secundum philosophum secundo Ethicorum, s apud ipsum non possunt esse nisi tria: scilicet passiones: sub quibus ponentes species dicunt contineri species: licet philosophus ibi non loquitur nisi de passionibus quae sunt ex parte affectus: sicut patet in suis exemplis: & potentiae & habitus: & manifestum est quod illud quod hic quaerimus est aliquid aliud a potentia: quia vt dictum est ex par te intelligibilis nihil quod est in vna creatura potest esse ratio intelligendi aliam: hoc enim solius dei est proprium: vt iam dicetur: & id quid quaerimus est ratio intelligendi ex parte intelligibilis: sine quo per se non sufficit intellectiuum inquantum est intellectiuum, licet ex se perfectam habet rationem intellectiui vt immutatum ab intelligibili statim exeat in actum intelligendi: planum est igitur quod necesse habemus ponere quod illud sit habitus scientialis intellectui angelico naturaliter impressus tanquam illud quod sibi conmnaturale est ad explendam operationem naturalem inquantum est vnum intellectuale. quae operatio est ipsum intelligere. Dicimus ergo quod quia obiectum proprium & primum secundum se intellectus: non est nisi vniuersale sub ratione qua est vniuersale: quid debet immutare intellectiuum ad actum intelligendi: non potest per se esse praesens intellectui inquantum est intellectiuus vt ipsum immutet: quia quantum est ex se est quiditas quaedam rei simpliciter abstracta a loco & tempore & ab esse & non esse: vt alibi expositum est. Nec potest ipsa essentia angeli vt intelligibile quoddam est esse ratio intelligendi alia vt immutet ipsum intellectum angelicum: quemadmodum immutat intellectus dei intellectum diuinum tanqui ratio intelligibilis ad intelligendum omnia alia: nec pont hoc facere intelligibile praesens intellectui per speciem quae est propria similitudo ei impressa. Idcirco dicimus simpli citer: quod id quid apud itellectum angelicum vt est intellectiuum quid, est ex parte intelligibilis praesens intellectui in quo praesens est ei ipsum intelligibile: non tamen vt ei inhaerens per illud: sed vt praesens & insistens obiectiue in illo: est habitus scientialis sibi comnaturalis, & a deo naturaliter concreatus ad intelligendum sub ratione intelligibilis suam essentiam & cuiuslibet alterius creaturae: & vniuersaliter quicquid naturali cognitione cognoscibile est in crea turis: vt ista tria scilicet intellectus angelicus, habitus scientialis ipsi inhaerens, & per ipsum intelligibile splendens in ipso intellectu tanquam forma & species impressa in eo: non autem inhaerens & impressa nisi per ipsum habitum: sint vnum principium actus intelligendi quo constituitur intellectus in actu intelligendi: tanquam per sibi naturalem & essentialem operationem, quae tamen formaliter fieri habet per obiectum expressum, quod per operationem intelligendi assimilat sibi perfecte ipsum intellectiuum. Et per hunc modum omnis cognitio intellectiua sit per assimilationem intelligentis ad rem in tellectam & conuenientiam in forma, non minus per huiusmodi habitum quam per speciem aliam impressam.
SED quomo do per huiusmodi habitum praesens sit intelligibile intellectiuo: & quomodo immutatur vt de potentia intelligente sit actu intelligens, in hoc latet quaestionis difficultas.
AD intellectum primi sciendum est quod habitus scientialis l in intellectu essentialem respectum & dependentiam habet ad scibile cuius est: ita quod licet sit in intellectu sicut qua litas de prima specie, tamen super ipsam fundatur essentialis respectus sibi: qui ab ea solui non potest tanquam ad id a quo in esse & essentia sua dependet.
VNde in angelis licet non sit scientia accepta a rebus & generata: quia l tamen est eis scientia connaturalis: & diuinitus indita: non minus habet illum respectum essentialem ad scibile: ita quod quando praesentia scibilis non dependet ab aliquo sensu a quo est abstrahenda, sicut in nobis dependet in angelis autem non, ex natura habitus scientialis splendetur per intelligile obiectum in ipso intellectu perceptum in actu cum scientia est in actum: & perceptum in habitu cum scientia est solum in habitu. Et hoc quemadmodum apud ponentes species ponitur per speciem suam praesentari obiectum: non solum vt inhaerens in sua specie sed vt obiectum in seipso. Quod & multo naturalius sit per habitum scientialem quam possibile esset fieri per speciem: quanto essentialius dependet scientia a scibili quam species a re a qua non habet causari: eo quod vnicus habitus scientiae virtute continet omnia intelligibilia circa quae est scientia: & tanto magis actualiter quanto simplicior est: ita quod intellectus capere non possit id quod est scientia in re, nisi accipiendo scibile cuius est: vt non solum sit scientia in intellectu tanquam accidens ei inhaerens sub ratione qua intellectus est aliquid in rerum natura: sed po tius sub ratione qua est aliquid in genere intellectiui. Propter quod per habitum scientialem habet intelligibile esse in intellectum: non solum impressiue per ipsum habitum, sed expressiue secundum seipsum. Et si aliqua difficultas sit in hoc modo ponendi, multo magis est in positione specierum impressarum. Vnde quia iste modus habendi in se species expressas, proprius est intellectus & non sensus: ideo philosophus tertio de anima conmendat dicentes animam esse locum specierum: non quod tota, sed intellectiua. Quid dicit ad differentiam sensitiuae: in qua non est nisi species impressa: in intellectu vero est expressa: & propter hoc quodammodo sicut in loco, non autem sicut in subiecto. Vnde cum dicit inferius: quod omnia ea quae sunt, quodammodo est anima: quia omnia quae sunt aut sensibilia sunt, aut intelligibilia: est autem scientia quidem scibilia sensus autem sensibilia: & sensus est sensibilia per species sibi impressas: oportet quod hic loquatur ex parte intellectiuae de alio modo essendi res quam ibi: scilicet non per illam speciem expressam: sed per habitum scientiae quae est species impressa alterius generis ab illa quam negamus. vnde expresse dicit Scie tia quidem scibilia. Propter quid cum statim subiungit quod necesse est quod res ipsae sunt in anima, aut species earum: ipsae quidem res non sunt in ea: non enim hic lapis est in anima sed species: ex parte sensus intelligitur solum de specie organo impressa quae non est ratio sentiendi nisi materialiter. Ex parte vero intellectus intelligitur quo ad istum locum de specie impressa: quae est habitus scientiae: quo ad locum praecedentem de specie expressa, quae est quiditas & ratio lapidis vniuersalis: & species respectu huius lapidis particularis. de quo dicit & bene quod non est in anima. Et sic quiditas & essentia rerum abstrahens a loco & tempore dupliciter habet esse in intellectiua potentia: & impressiue in habitu scientiae: & expressiue secundum se sed per habitum scientiae: sine quo nec sic esset in illa.
NVNC restat de secundo quomodo scilicet intellectus angeli de potentia intelligendi reducatur in actum. Ad cuius intellectum sciendum quod multo ali ter sit immutatio intellectus angeli & nostri & sensitiuae virtutis vt exeant de potentia in actum. Quia certum est quod non solum nullum horum est sua actio: quid soli deo competit: sed etiam verum est quod nullum eorum circa singula etiam naturaliter ab ipso cognoscenda semper est in actu vt dictum est supra.
INchoando igitur ab immuta tione virtutis sensitiuae & reductione eius de potentia in actum, sciendum est quod secundum philosophum secundo de anima, sensi tiui prima immutatio qua exit in esse de potentia materiae ad actum formae, est a generante ipsum in forma sen sitiui: qualis immutatio non est in aliqua vi intellectiua: quia habet esse a solo creante: quid declarare imperti nens est ad propositum. Cum autem iam generatum est: est in potentia ad duo: & ad speciem sensibilis: & ad sentire secundum actum: & ad vtrumque eorum eget aliquo existente in actum quod educit & transmittit ipsum de potentia in actum. Et hoc est sensibile extra sine quo nihil sentit secundum actum: quemadmodum neque combustibile seipso comburitur sine combustiuo.
AD speciem sensibilis sensus est in potentia: quia recipiendo eius intentionem fit non ipsum sensibile: vel tale aliquid secundum veritatem & perfectionem talis formae qualis est in sensibili extra: sed fit vt sensibile recipiendo intentionem qua quodammodo est illud. Quae tamen forma aliquid rei est: & fit secundum aliquam realem alterationem quae etiam sit in ipso medio: quid ob hoc solum non potest immutari ad actum sentiendi: quia non est in ipso vis formalis sensitiua. Quo enim sentimus est id in quo est potentia huiusmodi vt dicit philosophus: Et est illud in quo inquantum est in potentia ad receptionem dictae speciei, est media ratio & proportio sensibilium, vt pupil la, nec alba, nec nigra, nec medii coloris, sed qualitatis mediae aeque proportionalis omnibus, quemadmodum temperatum in tactu est medium inter calidum & frigidum excellens. Medium enim vt dicit philosophus, discretiuum est: & fit ad vtrumque alterum vltimorum. Et propter hoc excellentiae sensibilium intensius imprimentes species suas quam valet sustinere illud medium, corrumpit illud. sicut Symphonia corrumpitur chordis fortius percussis quam oportet. Sed talis immutatio per impressionem speciei a nulla re omnino fit in quacumque vi intellectiua: quia non est nisi materialis & per materialem trasmutationem: & quaelibet vis intellectiua immaterialis est. Propter quod dicit philosophus secundo de anima quod manifestum est ex eis quae apparent in organis sensuum, quod non est simul passibilitas sensitiui & intellectiui. Sensus enim non potest sentire post valde sensibile, minus. Intellectus autem post valde intelligibile non minus intelligit infima: sed magis. vbi dicit commentator, quod respectu talis trans mutabilitatis priuatio in sensu non est similis priuationi trasmutationis existentis in intellectum. quia priuatio illa in intellectu debet esse pura. ita scilicet quod nulla sit ei potentia admixta. Non sic autem est de priuatione transmu tationis in sensu. Ad actum autem sentiendi sensus est in potentia: quia dispositus materialiter ad susceptionem immutationis ad actum sentiendi ex parte principii formalis in ipso. Qualem dispositionem non requirit intellectus ad actum intelligendi vt dictum est supra. Statim enim per sensibile praesens extra transmutatur vt fiat de potentia sen tiente actu sentiens. Et non est differentia in hoc ad immutationem intellectus ab intelligibili ad actum intelligendi: nisi quod sensibilia sunt particularia existentia extra animam & intellectum. Intelligibilia autem quia sunt vni uersalia, quodammodo sunt in anima & in ipso intellectum. sicut dicit philosophus. Et quomodo hoc, visum est in parte: & amplis videbitur iam. Vnde quo ad istam alterationem sensibile quantumcunque excellens per se non corrumpit sensum nec impedit: sicut neque intelligibile intellectum. Et est aduertendum circa transmutationem sensus, quod sicut a sensibili extra per medium generatur species eius in organo sensus particularis extra: & ipsum immutat ad actum sentiendi: sic a sensu particulari extra species per medium numerorum intra ge neratur in organo memoriae, in qua conseruatur ad absentiam sensibilis extra. & est species illa in memoria respectu imaginatiuae virtutis, sicut sensibile respectu sensus particularis. vt enim dicit Augustinus nono de trinitate capulo. iii. pro illa specie corporis quae sentiebatur exterius, succedit memoria retinens in lam speciem quam per corporis sensum condidit anima, & absentia corpora cogitantur. Vnde generatur a memoria in imaginatiuam sicut a re extra in sensum particularem & imaginatiuam informatam specie. Species existens in memoria immutat ad actum imaginandi imaginatiuam, sicut sensibile extra immutat ad actum sentiendi sensum particularem.
ET sunt omnino similes modi trasmutationum, praeter hoc quod in sentiendo, obiectum quod senti tur est illud quod immediate immutat sensum duplici immutatione iam dicta ad actum sentiendi. In actum vero imaginandi, obiectum quod imaginatur non est proximum immutans: sed primum: ita quod idem penitus substantiae parti cularis quod est obiectum sensus particularis ad eius praesentiam, est obiectum imaginatiuae ad eius absentiam: licet non sub eadem ratione particularitatis vt infra dicetur. Et in hoc terminatur opus virtutis imaginatiuae: sub imagi natiua & eius operatione comprehendendo omnes vires sensitiuas cognitiuas & eius operationes.
POST hoc le quitur operatio intellectus agentis in nobis circa phantasmata, hoc est non circa species impressas in menmoratiua vel imaginatiua: sed circa obiectum particulare imaginatum intra, quid prius sentiebatur extra. secundum quod dicit com mentator supe tertium de anima. Item intentio intellectiua est eadem cum re quam sensus apphendit in sentiendo, licet alio modo: quoniam sensus eam apprehendit sub ratione singularitatis qua est in re: & secundum eam res ipsa mouet sensum: non sic autem intellectum: quia neque sub ea ratione singularitatis qua est in re extra & apprehensa a sensu aut imaginatione primo & per se mouet intellectum: neque apprehenditur ab intellectu. Propter quod licet secundum philosophum phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum: non tamen omnino sic. quoniam phantasmata addunt hoc super sensibilia, quod sensibilia extra apprehensa a sensu sunt in materia & materialia: & vt materialia apphensa a sensu: licet speciem sibi impressam recipit fine materia. Phantasmata autem apprehensa ab imaginatione, vt apprehensa ab illa, sunt immaterialia abst racta a materiae praesentia: non autem abstracta a conditionibus particularibus quae accidunt formae secundum quod est in materia indiuiduata: sicut sunt figura vbi & huiusmodi. Quae quidem phantasmata sub talibus conditionibus intellectum mouere non possunt primo & per se, neque ab ipso apprehendi, sed solum se cundum quod sunt abstracta: non solum a materiae particularis praesentia, sed etiam a dictis conditionibus indiuidualibus. ita quod phantasmata in imaginatiua apphensa non sunt nisi in potentia vniuersalia: & in potentia mouentia intellectum. Propter quod cum intellectus noster possibilis non habet intellecta nisi a phantasmatibus, eget virtute quae phantasmata potentia vniuersalia & intellecta abstrahendo ea a dictis conditionibus materialibus faciat ea esse actu vni uersalia & actu intellecta: quae appellatur intellectus agens: qui est sicut vis quaedam actiua in intellectu pos sibili ad abstrahenda phantasmata a dictis conditionibus. Quo facto est actu vniuersale & mouens obiectiue: & immutans intellectum possibilem ad simplicem apprehensionem essentiae & quiditatis rei. Et est respectus eius sci licet intellectus agentis ad intellectum possibilem, sicut est respectus lucis ad diaphanum: & ad phantasmata, sicut est respectus diaphani ad colores: praeter hoc quod lux est perfectio accidentalis diaphani & forma ei inhaerens: agens autem non est perfectio intellectus possibilis, neque ei inhaeret: sed solum vis & potentia actiua consubstantialis ei: sicut & vterque scilicet intellectus agens & possibilis, est consubstantialis animae intellectiuae: & praeter hoc quod diaphanum actio ne lucis facientis colorem quantum est de se solum in potentia mouentem esse in actu mouentem diaphanum recipit speciem eius sibi impressam. Intellectus autem possibilis speciem impressam nullam recipit a phantasmate: sed actione agentis facientis phantasmata quantum est de se solum in potentia mouentia intellectum esse actu mouentia & existentia in eo vt in cognoscente solum: & hoc sub ratione vniuersalis quod idem re est vt est in cognoscente, scilicet imaginatiua sub ratione particularis, & in intellectu sub ratione vniuersalis. ita quod in ipsum speculam tur intellectus & imaginatiua: nec est praesens intellectui nisi quia praesens est imaginatiuae. Et hoc per actionem quam agit in imaginatiua species existens in memoria sensitiua, non solum imprimendo ei speciem suam: sed etiam immutando ad actum imaginandi. ita quod intellectus noster nihil intelligit nisi coniunctum cum sua imaginatione. vt enim ipse speculetur phantasmata sub ratione vniuersalis, necesse est imaginatiuam idem simul speculari sub ratione particularis. Propter quod bene dixit Auicenna in suo libro de anima, quod in intellectu possibili non manet intelligibile nisi cum actu intelligit: sed solum manet vt in potentia in phantasmatibus existentibus in vi sensitiua: a quibus iterato abstrahitur actione agentis si intellectus noster aliquid debeat intelligere. Intellectus autem motus dicto modo ab obiecto ad simplicem intellectum essentiae rei vim habet ex se negotiandi circa illud & circa rei adhaerentia postquam ea simpliciter simplici intelligentia comphenderit & componendo & diuidendo inuestigandi notitiam quod quid est & propter quid est de re, quae per studium & inuestigationem diligenter saepius percepta generat in seipso habitum scientialem: ex quo prompte & faciliter ad perceptionem obiectorum exit in actum ad illa & consimilia percipienda: secundum quod in disputatione nostra quarta de Quolibet latius exposuimus. Cumque perfectus fuerit intellectus noster per habitus scientiales omnium eorum, quae per ipsum nata sunt cognosci & actu ea intelligit ex habitu: hoc est perfectius & summum ad quod potest peruenire ex puris naturalibus et secundum statum vitae praesentis. sed est infi mum in intellectu angelico. lpse enim habet habitum scientialem omnium rerum naturaliter a se cogno scibilium naturaliter sibi inatum: quasi secundum modum & cursum rei generatae naturaliter, non secun dum modum & cursum scientiarum ab intellectum nostro acquisitarum, quoniam intellectus noster in genere in tellectualium respectu formarum vniuersalium intelligibilium est sicut materia prima respectu for marum particularium. Quia quandoque habet informationem habituum scientialium, quandoque non habet, & prius est sicut tabula nuda ad eos recipiendum in se. Deus autem sicut in genere entium sic in genere intelligi bilium est forma pura: cuius esse est suum secundum actum intelligere.
ANgelus autem medio modo se habet. Ha bitus enim scientiales non recipit postquam in actum fuerit productus potentia actum praecedente duratione: sed pertinent ad suam naturalem perfectionem: sed in potentia est ad actus intelligendi vt non sit necesse eum singula intelli gere simul, vt dictum est supra.
VT sic semper inferiora in supremo suo connexa sunt infimo superiorum: & quae in inferiori sunt secundum maiorem compositionem & potentialitatem, sunt in superiori secundum maiorem simpli citatem & maiorem actualitatem, quae omnia finaliter concurrunt in primam & perfectissimam vnitatem & actualitatem. secundum quod dicit Dionysius. vii. capi. de diuinis nominibus. lpse est supe omnia compaginans & insolubilis omnis congruentiae & ordinationis cam: & semper fines primorum connectens principiis secundorum: & vnam vniuersitatis conspirantiam & harmoniam pulchram faciens. Et cap. xi. Viuificans omnia & coniungens ima per media summis. Vnde sensus in sentiendo perficitur specierum impressione & obiecti immutatione: & stat sua perfectio in sen sibili perceptione absque materiali praesentia sub conditionibus tamen indiuidualibus. In quo in suo imo con iungitur noster intellectus idem apprehendendo absque conditionibus illis singularibus: cuius est perfectio informatio secundum habitus scientiales: quibus tamen seipso non potest deduci in actum absque apphensione intelligibilis phantasmate, vt dictum est. & tunc est in suo summo: cum secundum illos habitus intelligibilia abstracta actu in telligit: quod est imum cum angelis. lpsi enim obiecta non sumunt abstracta ab aliis: sed habitus scientiales habent in se naturalitur: quibus ex se procedunt in actum de potentia. secundum quod dicit philosophus. viii. physico. Qui iam habet habitum scientiae: licet sit potentia considerans: non indiget motore qui reducat eum de potentia in actum nisi remouente prohibens. & potest ipse in actum prout vult. qui transitus est secundum minimum transmutationis & alterationis mo dum, vt vult philosophus secundo de anima.
AD propositum igitur descendendo dicimus quod sola vis sensitiua species ha bet impressas a. sensibus: & nulla vis intellectiua habet species impressas intelligibilium, vt supra osten sum est: & quod natura nostri intellectus est quod species intelligat in phantasmatibus abstractas tamen, vt dictum est, quae in se non sunt nisi sicut obiectum apprehensum in cognoscente: quid immutat intellectum primo ad actum intelligendi simplicium: qui vlterius motu voluntatis imperantis & in actionem intellectum impellentis, seipso immutatur per habitum scientialem ad notitiam eius quidquid est & propter quid circa omnia naturaliter sibi cognoscibilia. Intellectus vero angelicus per obiectum ab alio sibi praesentatum non intelligit: neque de potentia in actum deducitur: sed habet in se habitum scientialem perfectum ad omnia naturaliter a se cognoscibilia: qui virtute est omnia scibilia ab ipso: & naturalem colligantiam correlationis habet ad ipsa: non secundum quod sunt vel nata sunt extra subsistere, hoc enim accidit scibili secundum quod scibile est. Ex hoc enim solo est aliquid scibile simpliciter quod est aliquid per essentiam habens rationem extra rem in deo. Angelo ergo creato & tali hintu ei naturaliter concreato, hintu illo naturalitur inclinabatur ad concipiendum rerum simplices quiditates. Quemadmodum graue sur sum non impeditum stati sua grauitate inclinatur deorsum. & tanto magis ad aliquis quam ad alias quanto essentialius or dinatur ad illas: vt forte ad cognoscendum quiditatem essentiae suae vel creaturae magl abstracte & perfecte quae magis intelligibilitati habet. Et tunc demum cum actu perfectus est in hintu primo libero voluntatis imperio ex hintu discurrit ad singula tam complexa quam incomplexa cognoscenda. Discursu dico quae cognoscitur hoc post hoc: non hoc ex hoc: qualis est in nobl. ita quod per talem immutationem intellectus angelici ex seipso hoc est ex eis quae naturalitur habet in se, stati hintu eum inclinante immo ipsa re scibili inquantum virtute est in ipso hintu mouendo intellectum naturalitur stati resplendet in actuali intelligentia angeli: & per hoc fit actu sciens & intelligens idem qui prius erat sciens & intelligens po tentia tantum: & scibile siue intelligibile quod virtute ei inhaeret in hintu sciae, fit eiobum in actuali scia. Et sicut ex ipso inquantum est virtute in hintu scimae & intellectu sit vnum sicut ex materia & forma: sic inquantum cadit in actuali intelligentia sit vnum sicut ex intelligente & intellecto. Et est forma expressa inquantum huiusmodi non impressa: non tamen aliter existens secundum actum existentiae quam in ipso habitu scientiae inhaerendo intellectui: ne ponamus formas Platonicas. & hoc quemadmodum vel obiectum intellectui nostro non alibi existit nisi in phantasmate quod in vi imaginatiua non habet esse nisi sicut in cognoscente, & hoc per immutationem factam in ipso ad actum imagi nandi a specie existente in memoria vice obiecti extra, vt dictum est. Et secundum hoc rerum essentiae antequam sunt in rerum existentia non sunt aliud in re nisi ipsa earum scientia: & cauam esse earum in actuali intelligentia non est nisi earum scientia, quae naturaliter veluti potesdere suo quodam mouetur intelligentia: & hoc inquantum scientiai hintu quodammo est res in hintum: & scientia in actum quodammo est res in actum. & non solum sic: immo ipse intellectus in quantum informatur hintu absque actuali cognitione, de quaedammo secundum habitum esse ipsae res: & inquantum informatur actuali cognitione, dicitur quodammo actu esse res ipsae. Et similiter de sensu respectu sensibilium. Et ideo dicit philosophus in primo de anima, quod secantur scientiae quemadmodum & res. & similiter sensus: quae quidem potentia est in ea quae sunt potentia: quae vero actum, in ea quae sunt actum. vbi dicit Commentator. Differentiae entium quibus diuiduntur sunt eaedem cum differentiis animae. Necesse est igitur vt vere dicatur quod illa pars animae est illa pars entium. Intellectus igitur est in tellectum & sensus sensatum: in quo consistit perfecta assimilatio cognoscentis ad cognitum: sine qua non perficitur actus cognoscendi. Et sic ad actum intelligendi oportet quod in intelligendo intelligibile inquantum est intel lectum secundum habitum agat in intellectum immutando ipsum vt exeat de potentia in actum: & intellectus ipse est ipsum patiens. Nec in hoc formaliter & completiue consistit actus intelligendi: sed inchoatiue tantum: sed consistit completiue & formaliter in hoc quod per hoc quod intellectus mouetur ab habitu & splendet per hoc intel ligibile secundum actum in intellectum: vnum iam fit ex intellectu inquantum est vis intellectiua, & intellecto inquantum est obiectum intelligibile. quidquidem est vnum principium actionis quae est intelligere: quae est operatio & perfectio intelli gentis inquantum intelligens est: sed formaliter per ipsum obiectum: quemadmodum lucere est actus corporis luminosi: sed formaliter per ipsam lucem. Ita quod intelligere sit communis perfectio intellectus & intellecti: ita quod in intelligente secundum actum tria sunt ex quibus constituitur: videlicet intellectus, intelligibile, & operatio intelligendi compositum ex vtroque perficiens. Et in illo composito similiter perficit vtrumque componibilium. Intelligibi le inquantum informat intellectum vt ratio formalis eliciendi in ipso actum intelligendi. Intellectum vero in quantum est potentia habitu informata: & sic inquantum est haobens potentiam sciendi: non sicut materia: quemadmodum est intellectus noster potentia sciens ante habitum generatum. sic enim secundum potentiam sciens antequam actum sciat perfecte, per doctrinam alterari, & ex contrario habitu mutari in contrarium oportet, addiscens & accipiens scientiam ab eo quid est actu sciens vt a didascalo vel per se inueniendo quod appellatur alteratio siue muta tio secundum priuatiuas dispositiones: sed inquantum est secundum potentiam sciens: sicut ille qui est de numero scientium & scientiam habentium. sic enim secundum potentiam sciens priusquam actu perfecto sciat non oportet alterari discendo: sed solummodo alteratur procedendo ab otio in actum: quod nuiius contrarii corruptio est: sed salus magis eius quod est in potentia sub eo: & ab eo quod est actus & perfectio eius inquantum habens scientiam sit speculans quod est ductio in actum secundum seipsum: tanquam eum qui cum est volens possibilis est considerare nisi aliqua impediat extrinsecus, quod non est vere alterari: aut est alterum genus alterationis ab alteratione praedicta: sicut determinat philosophus in ii. de anima.
SIC ergo applicando iam exposita ad quaestionem: vtrum. scilicet angelus in telligat res alias a se per suam essentiam: an per rerum similitudines sibi impressas: an per praesentiam quiditatum & essentiarum ipsarum rerum: Dicimus distinguendo. Cum enim secundum praedicta ad actum intelligendi quae est operatio & perfectio intelligentis secundum actum vt est intelligens duo requirunet scilicet ipsum intellectiuum: quid in se potest recipere talem perfectionem in suo intellectu tanquam potentia passiua: & ipsum intelligibile quid potest agere in ipso intellectu talem perfectionem tanquam vis actiua & ratio formalis in intellectu ad eliciendum ipsum de potentia intellectus passiua tanquam operationem factam & naturalem compositi ex intellectu & intelligibili quod illa operatione est per seipsum secundum actum intelligens. Per aliquid ergo angelum intelligere res alias a se potest intelligi dupliciter secundum duo iam dicta: quae concurrunt ad actum intelligendi simul vnita vt vnum princi pium actus intelligendi compositum ex illis velut ex materiali & formali per se: vt agens actum intelligendi elicitumper suum formale. Non enim materiale per se agit neque formale: sed totum compositum per suum for male: vt patet in agentibus naturalibus: non enim calor calefacit, neque ignis substantia secundum quod sub stantia est, sed calidum. Potest enim intelligi aut per aliquid sicut intellectiuo & passibili siue materiali: aut per aliquid sicut intelligibili & actiuo siue formali. Primo modo dico quod angelus intelligit res alias a se per suam essentiam: quia ipsa potentia intellectiua est sua essentia non accidens aliquod additum suae essentiae. Quemadmodum enim declarauimus in quadam alia quaestione de Quolibet, potentiae animae non sunt aliquid aliud re ab ipsa substantia animae. & idem intelligimus & propter easdem rationes de potentiis angeli quae sunt intellectus & voluntas. Et secundum hunc modum similiter dicimus quod homo in telligit & sentit per suam essentiam, quia per potentiam intellectiuam & sensitiuam, quae sunt ipsa es- sentia animae humanae quae est formalis pars in essentia humana. Vnde ad hoc quod angelus actu intelligat alia a se ex parte intellectiui secundum quod ad actum intelligendi refertur, vel vt intellectiuum, nihil amplius requiritur su per ipsam rationem intellectiui: sicut neque super essentiam materiae & eius potentiam passiuam ex parte essentiae nihil requiritur vt recipiat formam quam compositum ex materia & forma possit in operationem debitam suae speciei: secundum quod hoc aparte probat philosophus in fine octaui metaphysicae.
VNde quicquid ad actum intelligendi in angelo requiri tur super essentiam suam & potentiam qua est aliquid intellectiuum, illud requiritur ex parte intelligibilis, sine quo non potest in actum intelligendi intellectiuum: sicut neque materia ex se in actum compositi debitum formae Et in hoc deficit omnis intellectus creatus ab intellectu increato. Ille enim extra suam essentiam nihil aliud requirit ad actum suum intelligendi. immo ipsa ex se non est nisi essentia simplex illimitata: quod est ipsum viuere intellectuale & ita ipsum intelligere: ita quod non nisi ratione in ipsa essentia differant intellectiuum & intelli gibile & actus intelligendi: quemadmodum supra diximus. Vt per hoc plane pateat quod secundum istum modum intelligendi per aliquid vt per intellectiuum, multo differenter deus dicitur intelligere per suam essentiam & angelus & homo Deus enim intelligit per suam essentiam vt per aliquid intellectiuum: quod nihil aliuae requirit super essentiam ad actum intelligendi: etsi requirat differens ratione, quia non est intelligere actum intelligendi sine ratione intellectiui & intelligibilis: quae simul sunt vnum intellectiuum secundum actum, vt dictum est.
ANgelus autem vel homo intelligit per suam essentiam vt per aliquid intellectiuum quid ad actum intelligendi requirit super essentiam suam aliquid aliud dif ferens re ab ipsa essentia: quod fit ex parte intelligibilis. Si ergo quaestio intelligatur secundo me scilicet de intelligendo per aliquid sicut per intelligibile formale & actiuum in actu intelligendi: dico quod angelus non intelligit res alias a se per suam essentiam: & quid plus est neque suam essentiam, propriam, vt iam dicetur: sed solum per aliquid additum suae essentiae re differens ab illa: ex quo cum intellectiuo fundato in essentia angeli fiat vnum principium actus intelligendi. & per actum est vnum intelligens secundum actum ipsa res intellecta. Per suam enim essentiam tanquam per rationem intelligibilis intelligere primo & per se siue seipsum siue alia a se: hoc soli deo conuenit: vt infra patebit quo ad intellectum suiipsius. Quo ad intellectum vero aliorum a se, patet quod nul lo modo potest per suam essentiam intelligere alia a se. quoniam sua essentia non est propria ratio alicuius aliorum a se, quem admodum est essentia dei: nisi secundum opinionem philosophorum qui ponebant quod intelligentia superior esset causa propria inferiorum. lpsi enim necesse habebant ponere quod intelligentia superior inferiora quorum est cam, intelligeret per suam essentiam tanquamper id quod est, propria ratio eius: quemadmodum nos dicimus deum omnia alia intelligere per suam essentiam vt per id quid est propria ratio omnium. Vnumquodque enim intelligitur per id quid est sua propria ratio non per aliud nisi in vniuersali. quoniam omnis cognitio fit per assimilationem quae consistit in ratione in telligendi ex parte intelligibilis. Vnde quia essentia vnius angeli non assimilatur essentiae alterius nisi in natura communis generis aut speciei: neque multo minus essentiae cuiuscumque rei alterius: per suam ergo essentiam vnus angelus nihil aliud a se intelligit nisi incomplete & in vniuersali, quia semper in quacumque re alia est ratio qua convenit cum alia, ab illa qua differt ab eadem. Sed illud superadditum essentiae dicit commu nis opinio esse speciem siue similitudinem aliquam intelligibilis impressam a creatione intellectui: quemadmodum species sensibilis imprimitur organo sensus. Ita quod cuiuslibet rei quam debet actu intelligere, debet habere speciem sibi impressam qua informetur vt per ipsum fiat quodammo ipsum intelligibile: & sit compositum ex vtroque vnum principium actus intelligendi: & vnum intelligens secundum actum, vt supra expositum est. Sed tunc se quuntur inconuenientia: quae supra in rationibus contra illam positionem sunt posita. Cum igitur praeter species non possit super essentiam angeli apponi nisi habitus, vt dictum est supra: dicimus quod illud est habitus scientialis quo intelligit res etiam antequam sint in existentia: quo etiam ipse intellectus educitur de potentia intelligendi ad actum. Qui licet immutet & inclinet intellectum ad actum intelligendi in modum naturae: quia tamen scibilia in ipso non sunt nisi habitu & virtute: ideo per inclinationem habitus & immutationem quam facit in in tellectu per suam inclinationem non reducuntur ad actum vt actu agant in intellectum de necessitate simul: sicut reducerent species si de se sufficerent, vt dictum est: sed solum reducuntur secundum possibilitatem capa citatis intellectus discurrentis ab vno in alterum, vt tactum est in parte. Sed cum vt saepe dictum est potentia intellectualis vt intellectualis & receptiua est, ex se omnino disposita est ad immutationem alte rius suscipiendam: et habitus scientialis ex se sufficit inclinare & per hoc immutare: ad immutationem er go huiusmodi saciendam per habitum vanum est & omnino supersluum ponere ad actum intelligendi dictas species in intellectu angelico: quia etiam ab illis qui huiusmodi species ponunt, po nuntur habitus scientiales in angelis. Vnde ponimus solum habitum sufficere superadditum essentiae angeli ad intelligendum necessarium. Qui quidem habitus dupliciter potest considerari. Vno modo vt est habitus de prima specie qualitatis. Alio modo vt virtualiter est quodammodo ipsa scibilia: & per naturalem connexionem habet ipsa intellectui secundum actum praesentare. Primo modo est forma intellectui inhaerens & impressa. & ideo species appellari potest. Et de tali specie rerum loquendo dico quod angelus alia a se intelligit non per species diuersas diuersarum rerum: sed per vnicam speciem in se virtualiter omnes essentias rerum vt scibilia sunt continentem: & per actum immu tationis circa intellectum angeli cui insunt singulas essentias in essentiae suae veritate praesentare obiecti ue potentem. secundum quod supra expositum est. Secundo modo se habet in ratione obiecti mouentis & immutantis intellectum ad actum intelligendi. Hoc modo loquendo de rerum essentis scilicet vt virtualiter habent inesse intelle ctui in habitu scientiali & per ipsum ei obiectiue praesentari: dico quod angelus intelligit res alias a se per ipsas essentias rerum sibi per habitum & in habitu scientiali actualiter praesentatas. Et quia habitus scientia lis secundum hanc secundam rationem est per se ratio intelligendi in intellectum, ideo simpliciter dicendum: quod ange lus intelligit alia a se per ipsas rerum essentias sibi praesentes non in se subsistentes sed per habitum scientia lem in intellectu existentes, & eidem obiectiue praesentatas: sed per se mouentes secundum actum quo ad actualem in telligentiam quando actu sunt praesentatae: secundum habitum quo ad habitualem intelligentiam quando habitu sunt praesentatae: Ita quod per se obiectum & primum intellectus angelici non est nisi id quod de re sic per habitum ei im pressum habet praesentari, & inquantum sic habet praesentari. Ita quod si per se in nuda substantia sua per im possibile ponatur absque omni habitu scientiali, a nullo omnino immutaretur ad actum intelligendi, neque a sua propria essentia, neque ab alia. Vnde quia essentiae rerum vt per se & primo praesentantur intellectui non praesentan tur vt essentiae sunt abstractae ab omnibus conditionibus particularibus & singularibus: quia scientia non est nisi eorum quae necessaria sunt, & incommutabilitatem suae essentiae fortiuntur, secundum Boetium in principio Arithmeticae: quales solummo sunt essentiae rerum inquantum abstrahunt a tempore & loco & omnibus particularibus conditionibus: propter quid per se & primo intellectus angelicus sicut neque noster nullam essen tiam aut naturam particularem intelligit, etiam nec suam essentiam, nisi sub sua specie sub ratione vniuersalis. Et quae ad hoc non aliter intelligit iste angelus singularis istam essentiam suam singularem: quam essentiam singularem illius alterius angeli. Immo species sua vniversalis cognita a se obiectiue, est sibi ratio & medium cognoscendi suam essentiam singularem obiectiue: sicut & quaelibet alia species est sibi ratio cognoscendi quaecumque singularia sub ipsa: vt ipse angelus sibiipsi intelligibilis sit: & intelligit suam essentiam sicut & alia intelligibilia & non aliter.
EX quo patet: quod magna diuersitas est ex parte intelligibilis in dei intellectu & ange li quamuis non intelligat res per species earum sibi impressas. Patet etiam siquis aduertat: quod isto modo ponen di congruunt dicta sanctorum & philosophorum: & omnia apparentia facillime saluantur, & contraria soluuntur. Conce dendum est ergo illud quod assumptum fuit in primo argumente scilicet quod angelus non cognoscit alia a se per suam essentiam: secundum quod supra expositum est: quia hoc soli deo conuenit: nec etiam per species rerum ei impres sas: quia aut semper actum necessario & simul omnia intelligeret: aut egeret alio transmutante vt exiret de potentia intelligendi in actum: quam non oportet contingere ponendo quod intelligat per habitus scientiales
PRImum non oportet contingere intelligendo per habitus. quoniam habitus scientialis vnicus est in quolibet angelo non determinatus ad aliquam essentiam. Propter quod inclinando intellectum in actum intel ligendi non naturaliter inclinat a primo actu ad quamlibet indeterminate & simul quantum est ex se: et si forte ad aliquam illarum vt ad notitiam essentiae suiipsius aut illius quod magis habet de ratione intelligibilitatis. Sed postquam in actu intelligendi aliquod intelligibilium fuerit, voluntate mouente intelle ctum ipse ab vno in alterum discurrit: & secundum quod ad aliquid determinate tendit, ad illud habitus in clinat determinate. Species autem impressae quia singulae sunt & diuersae secundum diuersitatem essentiarum: & actio vnius quantum est de se non dependet ab alia: quantum ergo est de se quaelibet illarum secundum totam suam virtutem inclinat ad immutandum suum intellectum ad actum intelligendi praesentando suum intelligibile. Et ideo quantum est ex parte specierum mouentium simul immutatur ad intelligendum simul singula. Et si forte non intelligat simul, hoc est quia non potest simul conuertere se ad singula vt ipse aduertat: immo si aduertat vnum post alterum, hoc non fit noua immutatione qua de nouo per speciem inclinatur, & de nouo obiectum praesentatur: sicut contingit cum aliquid sit praesens oculo & speciem imprimit & non videtur quia non adest intentio: cumque adfuerit intentio non fit noua a sensibili immutatio, sicut neque nouae speciei impressio. Et sic ponendo species, ad minus angelus sic in habitu omnia simul intelligeret, vt si vnum post alterum differentium per essentiam intelligeret: hoc non esset noua immutatione nec noua verbi vel obiecti praesentis conceptione: sed solum noua aduersione: quia solummodo nouo respectu se habendo ad obiecta percepta, quod est incon ueniens. Et patet quomodo hoc non sequitur ponendo intelligere per habitus, quia ibi ad quemlibet actum intelligendi potest poni noua immutatio propter habitus indeterminationem ab obiecta, vt dictum est.
SImili ter secundum non est necesse contingere ponendo intellectum fieri per habitus. quia enim ex se inclinat & non determinate ad quodlibet, sed solum ad aliquod primum: post quod cum intellectum fuerit &untellectus mouetur ab ipso per imperium voluntatis tunc determinate mouet ad aliud secundum quod impellitur erga illud a voluntate: ita quod sicursu & ordine naturali procederet intellectus angelicus intelligendo, intelligeret ordinate vnum post aliuae secundum ordinem graduum naturarum: quemadmodum si intelligendo numeros procederet ab vnitate in binarium, & a binario in ternarium, & sic deinceps: inquantum species rerum se habent modo numerorum secundum philosophum. Sed quod modo interscalatim intelligit vnum post aliquae media intermittendo: hoc facit secundum imperium liberae voluntatis: inquantum praecedente cognitione alicuius in quae alia incognita actum cognoscuntur aut vt in vniversal aut vt in simili aut contrario aut disperato, quae cognitio sufficit ad mouendum desiderium volunta tis, vt moueat intellectum vt discurrat ad actualem perceptionem secundum se incognitorum. secundum quod dicit August. iiii. de trinitate. cap. primo. In his rebus in quibus vsitate studium dtei, solent excitare amores. Et infra. Quidquisque prorsus ignorat amare nullo modo potest. Et infra. Quo igitur notum est: sed non plene notum: eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est. & ca. ii. Quilibet igitur studiosus quilibet cupidiosus non amat incognita est cum ardentissimo appetitu instat scire quod nescit. & sic semper post vnum intelligit aliquae noua immutatione.
PER species vero impressas si non ab initio moueretur naturaliter ab aliqua illarum per se, nec in posterum sine alio educente de potentia in actum compositum ex intellectu & illa specie. quia nihil educit seipsum de potentia in actum. Nec pont dici quod ad hoc sufficit intentio voluntatis. quoniam voluntas non mouet intellectum per intentionem nisi post aliquam cognitionem. Oporteret ergo quod aliqua species moueret naturalitur prius intellectum: & quae ratione vna & sin gulae: quia quantum vna est in actum & intellectum, & alia. Et sic quae ratione vna mouebit intellectum in actum, eadem ratio ne & quaelibet alia secundum analogiam suae virtutis. Quod non oportet ponere in habitu: etsi primo naturalitur mo ueat ad vnam essentiam cognoscendam quam alteram, quoniam in sua essentia nullam illarum determinat tanquam similitudo propria eius: vt sic semper esset noua attentio & aduersio obiecti sine noua immutatione, vt dictum est:
PRAE terea etsi voluntas mouet intellectum imperando vt intelligat & discurrat, non tamen est ponendum quod aliquo modo ipsum ad actum intelligendi immutat. immo quod immutat non potest esse nisi obiectum: & hoc vel in sua specie in pressa vel in habitu. Si ergo species non semper actu immutaret, necesse esset quod noua immutatio in composito ex intellectu & specie fieret ab obiecto vt est in ipso habitu: ita quod nunquam ad actum intelligendi nouum in angelo sufficit species sine habitu. quoniam si sufficeret vt essentia angeli nuda ab omni habitu scientiali posset per species innatas intelligere: sicut intellectus noster per vniversala abstracta a phantasmate: & ita per spe cies existentes in phantasmatibus: tunc habitus scientiales possent in angelo generari de nouo sicut & in in tellectum nostro, quod falsum est. quia tunc intellectus angeli esset quo ad hoc materialis sicut est intellectus noster: nec supremum intellectus nostri esset infimum intellectus angelici: quid falsum est. Quoniam secundum praede terminata angelus habet naturaliter habitus scientiales sibi concreatos. Quare cum species ad actum intelli gendi angeli non sufficiunt sine habitu, & ipse solus habitus sufficit, sicut dictum est, superfluum autem est semper pone re aliquid fieri per plura quod aequaliter potest fieri per vnum aut per pauciora, semper melius est ponere si sit possi bile fieri quidcumque per vnum aut per pauciora quam per plura, & per finita quam per infinita, sicut dicit philosophus primo physicorum. Etsi igitur nulla esset ratio alia mouens ad negandum species impressas quam quod habitus sufficit ad actum intelligendi fine illis: & non econuerso: nullo modo possem assentire positioni specierum impressarum.
PRAEterea quid argutum est consequenter contra formas impressas: quod scilicet necessario essent impressae: vt species particu laris sub ratione vniversalis: nullo modo potest induci contra positionem de habitu. Illud enim conuenit speciebus in pressis: quia determinatae sunt ipsis essentiis & speciebus rerum. Et ideo vt omnino respondeant eis, oporte ret eas sub eadem specie imprimi ab alio sub qua imprimerentur ab ipsa rei essentia: quemadmodum si figuram quam sigillum aliquod imprimeret in caeram mollem, aliquis alius imprimeret, necesse esset ad hoc quod omnino figurae sigilli responderet illa figura ab illo impressa: quod omnino talem & secundum eandem rationem imprimeret, qualem & secundum quam rationem ipsam imprimeret sigillum, quod non conuenit habitui: eo quod ipse est qualitas vnica nulli essentiae determinata secundum actum: sed solummo in virtute con tinens omnes & in actualiimmutatione determinata ad singulas, successiue singulas repraesentans, vt dictum est.
PRAEterea illud aliud argumentum contra species impressas: quod praesentia rei magis est causati ua speciei in intellectu, sicut & in sensu, quam econuerso: cum tamen illud quo sit actus intelligendi sit cau satiuum per se praesentiae obiectiin intellectum, nullo modo potest induci contra positionem de habitu. Illud enim conuenit speciei ex eo quod secundum se est determinata similitudo obiecti: quae potius est cau sata a re quam sit eius aliquo modo per praesentiam alicuius existentiae causatiua, vt dictum est. Habi tus autem, vt dictum est, nullamomnino habet determinationem ad obiecta: & nullo etiam modo in nobis habet causari per se arebus. Ex eo enim quod intellectus noster immutatur ab obiecto simpliciintelligentia, nullus habitus scientialis generatur: sed solummo generatur ex actibus intellectus conferentis simplicia in tellecta, vt infra videbitur de generatione habituum.
PRAEterea quid arguebatur de infinitate specierum quae simul essent intellectui angelico impressae: illud nullo modo est contra positionem de habitu. quoniam habitus vnicus est non determinatus ad aliquod obiectum, virtute tamen in se habens singula. Ita quod si essent infinitae species & essentiae creaturarum, vnico habitu sufficeret intelligere singulas, & in infinitum procedendo vnam post aliam: & hoc tanto expeditius & lympidius singula intelligendo: quanto habitus simplicior fuerit & mi nus determinatus in natura & essentia sua: secundum quod angeli superiores ponuntur intelligere per habitus simpliciores & minus determinatos quam angeli inferiores: de quo nihil ad praesenus.
AD illud: quod non intel ligit per rerum essentias: quia tunc non intelligeret non entia: quia ipsa sicut non sunt in re extra, sic nec sunt in intellectum nisi sint ibi in suis speciebus: Dicendum quod falsum est. immo bene sunt in ipso in vna specie quae est habitus scientialis & quodammodo omnia scibilia, vt praedictum est, & vt credo quantum oportet ad praesens sufficienter est expositum.
On this page