Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 19
Equitur de eis quae pertinent ad habitus infusos. Vbi quaerebantur quaedam de ipsis conmu niter quo ad omnes. Deinde quaedam specialiter circa quosdam speciales.
CIRca primum quaerebantur duo: vnum de ipsis consideratis secundum se & absolute: alterum de eis in comparatione ad suum contrarium. scilicet ad peccatum. Primum erat: vtrum habitus infusus possit augeri. Secundum vtrum adultus sine gera quae est quasi habitus generalis ad omnes infusos possit cauere peccatum mortale.
CIRca primum arguitur quod non: quoniam quid augetur est in potentia ad perfectionem quam recipit per augmentum: habitus infusus non est in potentia: quia est forma quae non habet subiectum quod sit ad ipsam in potentia.
DI cendum ad hoc quod duplex est augmentum formarum: vnum in natura & essentia earum: aliud in ipsa operatione secundum quod inferius declarabitur magis in quaestione de augmento charitatis. Quaestio autem ista proposita non fuit nisi propter modum augmenti in substantia formarum. de quo opinio est: quod augmentum earum non est ex natura essentiae earum: sed ex dispositione & modo essendi in subiecto, quid satis improbatum est in quadam quaestione de magis & minus in quodam alio Quolibet. Vnde quia formae infusae non habent esse in subiecto ex natura subiecti: & ita sicut ex subiecto non habent esse, sic neque suum augmentum: habendo aspectum ad istam opinionem non apparet modus quo in habitibus infusis sit possibile poni augmentum, propter quod proponebatur quaestio ista. Sed vt determinatum est in praefata quaestione: & similiter tactum est supra de generatione habituum: intensio & remissio in formis habent fieri in essentia formarum ex ipsa natura qua in sua essentia latitudinem habent Et ideo non ex natura subiecti: sed ex natura ipsius formae secundum se inuestiganda est ratio & causa augmenti. est enim eadem cum eo quid est causa magis & minus: magis enim & minus sunt dispositiones subiecti: ex eo quod for ma in sua essentia est maior & minor secundum modum in dicta quaestione: & infra in speciali circa augmentum chari tatis exponendum: & supra in conmuni: in quaestione de habituum generatione: expositum est. Est enim idem motus augmenti in omnibus formis.
SED quantum ad propositum pertinet: Dicendum quod habitus omnes infusi possunt augeri. cuius possibilitas accipi debet & ex parte possibilis & ex parte agentis. Ex parte possibilis: quae. scilicet virtus infusa sit augmentabilis, ratio non est accipienda ex parte subiecti in quo recipitur: quia ex parte subiecti non est possibilitas ad augmentum formae nisi sit educta de potentia materiae: quod non sunt infusae. Sed est accipien da ex parte ipsius formae in se scilicet quia in sua essentia partes habet: ad quas cum est sub minori quantitate est in potentia vt deducatur ad actum: & fiat maior sicut & quaelibet alia. Et non est in hoc aliqua differentia ex parte formarum materialium & aliarum. Sed est solummodo differentia ex parte agentis: quod materiales habent agens in materia quo generantur & generatae augmentantur: aliae autem immateriales & spiritales vt sunt habitus acquisiti, ab e. scilicet in quo sunt vt in subiecto, habent per actus generari & etiam augmentari. Habitus autem infusi licet in eodem vt in subiecto habent esse cum acquisitis: tamen non habent ab actibus niris generari: & ideo neque augmentari: dico effectiue: sed solummodo meritorie. quia sicut solum habent generari ab agente superna turali: immo creari: sic non nisi ipso immediate agente habent augmentari: & hoc non per alicuius eiusdem naturae ap positionem: quia augmentum in formis non est per partium appositionem in substantia vel essentia earum: sed in virtute: per quan potest augmentum efficacius in propriam operationem, quod non potest facere simile additum simili: quia tepidum additum aequaliter tepido non facit magis calidum. Fit autem augmentum extractione partium virtualiter in substantia habitus: quarum quaelibet educta non solum in substantia ponit augmentum, sed etiam in virtute: & hoc per idem agens supernaturale per quod habitus in esse producitur. Vnde super illud Hebr. vi. Terra super se venientem bibens imbrem accipit benedictionem a deo. dicit glos. Hic augmentum virtutum, & in futuro praemium. Quod ergo arguitur quod habitus infusus non est in potentia ad augmentum, verum est potentia subiecti vt arguitur. est tamen in potentia ad augmentum potentia suae naturae & essentiae. Vnde & aliae formae materiales non sunt in potentia materiae si ue subiecti ad augmentum nisi quia sunt in potentia ad idem quantum est ex natura suae essentiae. Non enim est magis & minus in subiecto secundum formam nisi quia forma sit per se maior & minor: vt declaratum est in quaestione praedicta.
On this page