Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 20
CIrca secundum arguitur quod adultus sine gratia non possit cauere peccatum mortale: quia talis aut est in solo originali peccato: aut est in mortali, siue sit in originali siue non. absque mortali enm & ori ginali existens non est fine genera. ita quod quicumque est sine gratia, hoc est vel quia est in origiali, vel quia est in mortali. Sed existens in solo originali, de quo magis videtur, non potest vitare peccatum: & ideo multo minus existens in mortali. ergo nullus adultus potest vitare mortale peccatum fine genera. Quia autem existens in solo originali non possit vitare peccatum mortale, patet. quia adultus existens in solo originali, primo peccato quo peccat non potest non peccare mortaliter. quia si sic, posset primo peccato suo peccare venialiter: cum quo in originali sine mortali existens posset decedere: quid est inconue niens: quia non esset locus puniendi eum debita poena pro illo veniali: quia nec infernus: quia poena inferni non debetur nisi peccato mortali: nec limbus: quia in eo non est nisi poena danmni quae debetur solo originali: peccato autem veniali debetur poena sensus alia ab illa quae debetur mortali. Quia existens in originali solo magis possit vitare peccatum mor tale quam existens in mortali, patet. quia existens in peccato originali solo non est corruptus nisi actu alieno: existens ve ro in mortali, corruptus est actu proprio: & plus corrumpit actus, proprius quam alienus.
ITEM si existens sine genera posset aliquod mortale vitare, illud vitando ex hoc facilius posset vitare aliud: quia vnus actus bonus disponit ad alium: & eadem ratione si in vna hora multo fortius & in alia: & ita si pont vitare vnum peccatum mortale in vna hora, potest consimiliter vitare omne peccatum mortale in omni hora: quod est inconveniens.
CVM, vt iam tactum est in prima obiectione adultus sine gera non est nisi quia aut est in solo originali aut in mortali, siue sit in origiali, siue non: bipertita est ergo quaestio & coniter pertinens ad vtrumque illorum. propter quod quo ad vtrumque distincte respondendum est quaestioni. Quo ad existentem in solo originali dixerunt aliqui quod impossibile est peccatum veniale esse in aliquo adulto cum solo originali. quia vt dicunt, anquam est adultus non habens discretionem sufficientem: neque liberi arbitrii vsum per consequens: omnino excusatur a peccato & mortali & veniali. Sed statim cum adultus discretionem habuit: & per hoc vsum liberi arbitrii: a neutro peccato excusatur omnino: & de bet statim ante omnem actum deliberare de statu suo & modo viuendi quem ingredi debeat & obseruare: dicente Tullio in primo libro de officiis. Regna:, imperia, nobilitates, honores, diuitiae, & quae sunt his contraria in ca su sita temporibus gubernantur: ipsi autem quam personam gerere velimus a nia voluntate proficiscitur. ita quod alii ad philosophiam: alii ad ius ciuile: alii ad eloquentiam se applicant: ipsarumque virtutum in alia alius magis vult excellere: Haec igitur omnia cum quaerimus, in primis hoc considerandum est: quos nos & quales esse velimus: & in quo genere vitae. Quae de liberatio omnium est difficillima. Namque Herculem dicunt cum primum pubesceret, quid tepronus a natura ad eligendum quan quisque viam viuendi ingressurus est datum est, exiisse in solitudinem: atque ibidem sedentem diu secum multumque dubitasse cum duas cerneret vias vnam voluptatis alteram virtutis, vtram ingredi melius esset. Quo facto si viam virtutis eligeret: & ad debitum finem se ordinaret statim per gratiam sibi ad deo datam remissionem consequeretur ori ginalis peccati: & prouideretur sibi a deo qui eum in fide doceret: sicut actum fuit cum Cornelio. Actuum. x. Si vero viam voluptatis eligeret, nec se ad finem debitum ordinaret, in hoc mortaliter peccaret non faciens quid in se est vt gratiam consequeretur vt de caetero nunquam possit esse in solo veniali cum solo originali. Quod non videtur esse nisi fuga inconuenientis: quia non apparet eis vbi decedens cum originali & solo veniali posset puniri vt tactum fuit in arguendo. Ratio enim huius positionis in se nullam omnino habet necessitatem, quin adul tus existens in mortali non minus debet esse sollicitus de se & statu suo: & quomodo debeat conuersari quam adultus existens in solo originali. Debet ergo iam postquam commisit mortale cum habeat vsum liberi arbitrii deliberare de se sicut & ille: & statim aut gratiam obtinebit qua remittetur ei illud peccatum: aut nouo peccato mortali peccabit sicut & ille. Quo commisso ante omnem alium actum debet de se deliberare vt prius: & gratiam obtinebit: aut tertium peccatum mortale committet: & sic in infinitum. Et continue peccatum mortale nouum adderet in quolibet momento quo deliberatiue se convertere quantum est in se, posset.
ET idem potest concludi consimili deductione de existente in solo originali: quia non minus debet sibi prouidere post commissum mortale quam prius. Quid magnum inconueniens esse videtur: ex hoc enim sequitur quod nunquam pos set peccare venialiter aliquis eorum quin simul peccaret mortaliter: quia in illa hora qua venialiter ponitur peccare deberet deliberare sicut prius.
ETIAM sequetur quod absclute numquam possit peccare venialiter: quoniam habens mortale peccatum non minus est dispositus ad aliud mortale quam habens solum originale: quia illud est maius. Quod patet ex hoc quod illi debetur maior poen. scilicet sensus & danmni: isti autem poena sensus tantum: & peccatum maius hominem magis deordinat: & ad peccatum aliud disponit. Si ergo qui habet solum origina le non potest post illud imediate committere nisi mortale: neque similiter qui habet mortale. cum ergo talis ante gratiam nunquam est sine mortali, nunquam potest in ipso immediate succedere peccatum nisi mortale post mortale. Quod similiter inconueniens magnum videtur.
PRAEterea ille adultus existens in solo originali deliberando de se & statu suo, tempus & successionem requirit: quia non sit subito: quia neque intelli gere inquantum dependet a phantasmate potest esse fine continuo & tempore secundum philosophum. interim autem po test insurgere motus pertinens ad actum venialis peccati antequam completam habeat deliberationem. & ita ante primum mortale peccatum conmittendum peccabit venialiter. Nec est dicere quod in illo tempore deliberationis non possit omnino peccare: quoniam aut toto illo tempore vsum liberi arbitrii habuit: aut non. Si sic: ergo peccare potuit. Si non: ergo nec deliberare, quare nec ex omissione aut commissione mortaliter posset peccare.
DI cendum ergo ad istum articulum: vno modo fustinendo conclusionem scilicet quod talis non potest sibi cauere quin si peccet primo peccato suo mortaliter peccet: sed alia ratione quam eam sustinent praedicti videlicet quod hoc contingit: quia talis eo quod non habet peccatum nisi ex alieno facto: & quod omnem vsum liberi arbitrii praeoccupa uit in illo: ideo misericordia dei etiam omnem vsum liberi arbitrii in ipso & in quolibet sic praeoccupat vt eodem instanti quo debet liberum arbitrium solui in ipso vt eius vsum habeat, motu aliquo gratiae spiritu sancto assistente, liberum eius arbitrium vel de se, vel per aliquid donum gratis datum ei infusum sic excite tur ad bonum & inclinetur, quod si resistat motui ex contemptu & rebellione, mortaliter peccet: sin autem, deus gratiam gratum facientem infundat: quae eum a peccati originalis contagione expurget. Quia vero peccans mortaliter proprio facto & vsu liberi arbitrii se commaculat, ideo tali gra ante omnem vsum liberi arbitrii post illud peccatum praeueniri non debet. & hoc ideo etiam forte: quod quantum est ex indispositione liberi arbitrii non statim refrigerati ab ardore peccati, talem motum recipere non potest quem potest recipere liberum arbitrium existens in solo originali: quia ardorem libidinis in actu illius peccati nunquam habuit propter quid etsi existens in solo originali primo peccato suo non posset peccare nisi mortaliter, posset tamen existens in mortali.
PER quod patet responsio ad vnam dictarum rationum iam inductarum: quae est contra iam dicta: probans quod si existens in solo ori ginali non potest peccare primo nisi mortaliter: quod neque existens in mortali: quia magis disponit mortale ad mortale quam originale.
DIcendum quod verum est quantum est de se: ratione tamen adiunct scilicet motus gerae datae cum ori ginali non cum mortali propter contemptum & ingratitudinem diuini adiutorii contingit quod existens in originali in hora illa & primo peccato non potest peccare nisi mortaliter. potest tamen existens in mortali vt postea dicetur. Illa tamen ratio & aliae bene procedunt contra illam aliam causam ponendi hanc conclusionem.
POtest & aliter dici quid non asserendo dico quod scilicet adultus existens in solo originali sic pont vitare mortale vt non sit necesse eum primo pec cato quo peccat peccare mortaliter: sed potest peccare venialiter antequam peccet mortaliter. Quid autem assumitur in arguendo: quod non potest peccare venialiter: quia non esset locus in quo puniretur si and mortale decederet: & hoc quasi deus non haberet vbi vel vnde talem punire posset: de quo timendum non est.
ET potest responderi fine asser tione dicendo: quod puniretur in inferno poena sensus aetna sibi proportionali quaeli puniretur si esset coniunctum cum morta li quam non sentiret: nec haberet locum suum infernum, nisi esset illud veniale peccatum iunctum origiali: cui debetur sola ca rentia visionis dei in libo vt in loco sibi proprio. Et quid assumitur quod poena inferni non debetur nisi mortali: dicendum quod verum est per se: quia ex se ei debetur poena aeterna: per accidens autem bene debetur veniali: scilicet quia coniunctum ei cui debetur poena aeterna, vel sensus vt quando est coniunctum mortali, vel damni vt quando est con iunctum soli originali. Vel potest dici quod omni peccato inquantum peccatum est poena aeterna debetur in acerbitate sibi proportionalis: & etiam veniali. Quod quia deigenere suo tale est quod compatitur ipsum secun gra: ideo per acciden scilicet per gratiam cui coniungitur, poena ei temporalis debetur. Ita quod ex hoc veniale dicatur quod scilicet tale est quod de natura sua est quod coesse potest illi. Per quid duplex venia ei debetur post hanc vitam: vn. scilicet vt remittatur quo ad culpam: alia vt per poenam temporalem pro ipso satisfiat quo ad reatum. Et sic poena inferni debetur per se & mortali & veniali: sed mortali tamquam illi cui de natura sua nullo modo debetur venia: nec potest adhiberi post hanc vitam: veniali vero tanquam illi cui de natura sua per accidens venia potest adhiberi post hanc vitam. Quo ad secundum articulum de existente in peccato mortali, dixerunt aliqui haeretici quod homo in mortali absque gratia posset propriis viribus perdurare & non peccare mortaliter: & quod gratia datur non tam vt homo peccato resistat quam vt in bono proficiat. Quod Augustinus in libris suis sufficienter improbat contra Pelagianos, maxime de perfectione iustitiae: nec ad praesens oportet nos de hoc esse solicitos. Aliorum est opinio contraria: quod nullo modo potest vitare quacumque tentatione mortali occurrente. Sed ex hoc sequitur quod omnis existens in mortali vnius vitii sit intemperatus intemperantia generali: quae circuit omnia vitia, vel ad minus incontinens. Quod non est ponendum. Non sic enim vitia sunt connexa, vt qui habet vnum, habeat omnia: & peccans in vno factus sit omnium reus. prout determinat Augustinus de sententia Iacobi. Illud tamen necessario sequitur illam opinionem: quia nullus habet necessario. succumbere tentationi secundum aliquod genus vitii: quinaliquo modo dispo natur illo. Quia si non: habendo habitum saltem acquisitum virtutis contrariae posset ei per se resistere aliquan de scilicet quando tentatio esset per se de vitio sibi contrario. Et hoc maxime quia vnus actus qui est peccatum mortale, non tollit habitum acquisitum: & non est habitus acquisitus quin saltem alicui tentationi possit resiste re. ldeo dicendum est aliter & medio modo: dicendo quod liberum arbitrium hominis etiam in mortali: peccato existentis potest considerari dupliciter. Vno modo ex parte suae libertatis secundum se. Alio modo vt exponitur tentationibus sibi occurrentibus.
PRImo modo dico quod simpliciter potest cauere ne incidat in peccatum aliud mortale: eo quod nulla necessitate in aliquod incidit, sed si incidat sic voluntarie incidit, vt si voluntarie non incideret, & incideret, incidendo non peccaret. Si secundo modo: dico quod diu sibi cauere non potest: quin necesse sit quod aut in mortale incidat satis cito: aut quod a deo gratiam qua persecte sibi cauere po test, & qua a mortali liberatur recipiat. Quodcumque tamen horum ei contingat, non nisi voluntate eius consen tiente contingit: sicut necessarium est quod curram cras vel non curram, quodcumque tamen eorum mihi contingat voluntarie mihi continget: vt sub disiunctione alterum sit necessarium, sed vtrumque secundum se & absolute voluntarium. Quoniam quicumque est in mortali peccato, siue in vno, siue in pluribus, siue alias bene in virtutibus politicis politice exercitatus, siue nullo modo, siue mediocriter, siue plus, siue minus, postquam sit in mortali, aut quantum est in se bene se habet circa peccata a se commissa, & circa alia, ea detestando secundum quod possibile est ei pro statu illo: vel non. Si sic: non potest esse quod diu sic bene se habeat circa actus morales si ue politicos in quos potest ex puris naturalibus absque gratia gratum faciente: quin deus liberum arbitrium eius moueat motu aliquo gratiae gratis datae vt bono simpliciter assentiat. Cui si non resistat, deus sta tim gratiam gratum facientem: & ab omni peccato liberantem confert. Si vero resistat, ex contemptu & ingra titudine diuinae vocationis statim mortaliter peccat.
AD talem autem statum quilibet potest venire faciendo quod in se est: & in hoc quantum est ex libertate arbitrii potest alium praeuenire vel simul cum ipso accedere. Regulariter tamen quanto quis est occupatus peccatis paucioribus & minoribus, & alias melius & diutius & perfectius exercitatus est politice in pluribus virtutibus politicis, tanto habilior est vt citius ad huiusmodi statum perueniat: vt sic sicut dictum est a deo visitatus prius aliis iustificetur obediendo motui gratiae: aut prius aliis in mortale peccatum per ingratitudinem & contemptum diuinae vocationis ei resistendo cadat. Si vero non bene se habeat circa commissum aut commissa, & circa alia, ipsa detestando quantum in se est, hoc non contingit nisi quia actu aut habitu vni generi vitii aut pluribus faueat & consensum praebeat. Quia si actu consentiat: & actionis exterioris non fuerit opportunitas: iam mortaliter peccat. Si autem in habitu: tunc tentatione adueniente necesse est vt aut melius quam prius erga peccatum vel peccata se habeat penitus ipsum vel ipsa detestando: aut vt ei assensum praebeat. Quod si faciat, iam mortaliter pec cat. Si autem assensum non praebeat: sed bene in tentatione se habeat, aut statim, aut satis cito si in statu huiusmodi perseueret, deus eum modo praedicto visitat, vt necesse sit alterum: aut quod gratiam iustificantem per cipiat, aut per ingratitudinem mortaliter peccet, sicut dictum est.
AD talem autem statum quo male se ha bendo circa peccata vni vel pluribus actu faueat consentiendo tentationi: & sic mortaliter peccet, vel cum tentatur consentiat: & sic similiter peccet: aut quod in tentatione bene se habeat & iustificetur: vel per ingratitudinem peccet: tanto quemquecitius quantum est ex parte exteriorum tentationum, aduenire regulariter necesse est: quanto quis pluribus peccatis obnoxius est & maioribus: & alias magis & diutius & perfe ctius in vitiis pluribus exercitatus est. Quanto enim magis sunt tales, tanto plures tentationes exteriores, & occasiones earum eos circundant: & si tentationes extra non adsint, concupiscentiae tamen eorum pulsant cogitationes, maxime si magnae sunt & vehementes: vt dicitur. iiii. Ethicorum. & tanto magis quanto sunt maiores: ita quod concupiscentiis suis necesse sit eos tentari abstractos: & illectos quasi a rebus extra: vt omnino sit impossibile diu stare sine casu in mortale, vel iustificatione. possunt tamen tanto diutius quanto minus sunt tales. Et sicut est dictum de existente in mortali: sic dico de existente in solo origina li: si tamen sit possibile eum peccare venialiter priusquam mortaliter peccet secundum primum modum su perius tactum. Quod arguitur primo: quod adultus sine gratia non potest cauere peccatum mortale: neque existens in solo originali: quia si posset cauere peccatum mortale, posset prius incidere in veniale secundum vnum mo dum ponendi tactum: Dicendum quod verum est. Et tunc respondendum ad illud inductum contra hoc: quod non esset locus punitionis eius: sicut supra. ca. iii. secundum alium modum, cui faueo magis, non propter rationem ad fugam huiusmodi inconuenientis supra improbatum: sed propter aliam supra positam: dicendo quod falsum est: & falsum est ex quo sequi. scilicet quod primo peccato suo posset peccare non mortaliter. Et sic verum est quod primo peccato quo peccat non potest non peccare venialiter: sed tamen nunquam necesse est ipsum peccare mortaliter nisi sub disiunctione scilicet quod necesse est eum cito iustificari aut mortaliter peccare: vt dictum est: aut quod necesse est eum cito peccare mortaliter, si in originali perseuerauerit. sed hoc non nisi propter necessitatem illius disiunctionis sicut patet. Ita etiam quod si ponatur posse peccare venialiter antequam mortaliter, necesse esset eum satis cito venire ad statum in quo necesse esset eum aut iustificari, aut secundum aliquem modum peccare mortaliter sicut dictum est. Quid autem praemittitur: quod magis videtur quod existens in solo originali posset non peccare mortaliter quam existens in actuali, patet ex praedictis quod falsum est, ponendo quod primum peccatum eius oportet esse mortale. Ponendo autem contrarium, verum est. & tunc respondem dum est de vtroque vt dictum est. Ad secundum: quod si sine gratia existens posset vitare vnum mortale in vna hora: tunc facilius aliud in alia hora: & eadem ratione omnia in omnibus horis: Dicendum quod verum esset si illa vitatio non disponeret ipsum quantum est in se, vt sit in statu quo necesse sit eum iustificari, aut ex contemptu & ingratitudine mortaliter peccare. Sed hoc non est possibile: vt persistat in bene se habendo & detestando peccata, & deus non visitet eum dicto modo.
On this page