Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 26
CIrca secundum arguitur quod intellectus de re sibi praesenti non format verbum aliud ab ipsa Q quoniam propterea de deo cum est praesens intellectui creato per essentiam, non potest formari aliud verbum quam sit ipse.
DIcendum secundum iam dicta in proxima quaestione: quod verbum verum de re non est nisi vera notitia eius apud intellectum: qua res cognita si cut est in rerum natura intus obiectiue lucet in ipsa intelligentia. Lucere autem potest res obiectiue in ipsa intelligentia cognoscentis dupliciter: aut simplici intelligentia: aut intelligentia collatiua. Secundo modo nulla res quasi ex se praesens est intelligentiae: quia nihil est in rebus nisi sub ratione incomplexi. Sex quid sub ratione aliquam complexi praesens est intelligentiae: hoc est per eius operationem. Ita quod verbum omne intelli gentiae collatiuae quodammo aliud est a re de quae concipitur. Primo modo adhuc distinguendum: quia res in simplici intelligentia potest lucere aut in ea forma & natura quam gerit in sua essentia: qua est illud quod est: & qua consistit in sua existentia: quemadmodum videt oculus colorem in pariete: aut in eius effigie: quem admodum ouis imaginatur lupum in generali quadam eius effigie, vt determinata non ad hanc materiam sicut videt eum visu: sed ad rationem situs & vbi: a quibus abstrahit intellectus effigiem per quam omnem lupum co gnoscit cum ei occurrit. Primo modo intellectus noster nihil in mundo cognoscit per essentiam cogniti vt est in corpore secundum statum vitae praesentis: quia non cognoscit nisi vniuersale in phantasmate vt ob iectum per se & primum: & nisi ex reflexione non cognoscit singularia vt in phantasmate ad modum quo in secundo modo praedicto cognoscuntur absentia ab imaginatiua ouis: non autem ad modum quo cognoscum tur sensibilia extra a sensu particulari. Ita quod est difficile discernere quando singularia intelligimus & quando ea imaginamur. Vnde quae propria phantasmata non habent, per se a priori illa nullo modo cognoscit sed a posteriori & per effectus sensibiles: sicut cognoscit deum & seipsum: et ea quae modo per essentiam suam sunt in ipso. Quare cum illud quod de rebus concipit non est nisi effigies generalis vel secundum conditiones particulares quae sunt hic & nunci: vel vt abstractum ab eis: non autem id quod est secundum esse particulare in materia determinata: igitur de intellectum nostro planum est quod nihil sibi habet praesens per essentiam vt obie ctum cognitum secundum modum quo in se existit sub esse particulari extra. Et sic quicquid cognoscit de re particulari, non cognoscit nisi in effigie vel particulari vt existit in phantasmate iuxta secundum modum praedictum, alia quodam modo a re ipsa. Et sic de omnibus quae sunt in rebus format intellectus noster verbum aliud ab eis. Intellectus autem angeli sicut & noster quoniam intelligit separatus vel coniunctus absque adminiculo phantasmatis intelligit res sibi praesentes per ipsarum rerum formas & essentias. Sed de ipsis rebus aliis a deo duplicem habet cognitionem. Cognoscit enim circa res primo aliquid sicut eius obiectum primum & per se cuiusmodi est quiditas vniuersalis cuiusque rei. Secundo cognoscit aliquid circa res sicut eius obiectum secundarium: cuiusmodi est forma rei singularis. Primo modo cognoscit res quae praesentes ei non sunt nisi in suo vniversal: sicut est nunc cognoscimus res in suo vniversal: licet vt existente in phantasmate. Scundo modo sunt ei praesentes in suis formis, propriis. Primo ei modo res co gnoscit in vniuersali cognoscendo earum quiditates & essentias ex innatis habitibus secundum quod supra est expo situm in quaestione de notitia angelorum. Quas nos pro statu praesenti non cognoscimus, nisi per abstractio nem huiusmodi vniuersalis a phantasmatibus: non autem per habitus propter materialitatem nostri intellectus: inquantum est inferioris gradus naturae quam sit intellectus angelicus. Secundo modo cognoscit eas in singulari cognoscendo formas entium singularium in ratione sui vniversalis: inquantum quid quid est & vel rei vi det in eius natura particulari in qua est idem quid ipsa, secundum modum supra determinatum. Si ergo loqua mur de rei praesentia primo modo: sic omnia sunt intellectui separato praesentia in suis quiditatibus vniversalbus etiam antequam sint in existentia rerum: & sicut in illis sunt ei praesentia, sic in vniversal cognoscit ea in illis. Et quia ipsum vel essentialiter est in ipso praesens ei vt obiectum cognitum quod informat eius actum: & tale verbum intellectus est inquantum huiusmodi: ideo dico quod nec de quiditatibus rerum vniversalbus nec de rebus vt in ipsis sunt, & cognoscum tur in vniversal, format verbum aliud ab eis nisi quo ad hoc quod actus intelligendi & etiam potentia intellectiua pertinent ad perfectam verbi rationem, vt dictum est in praecedenti quaestione, quae quia alia sunt ab ipsis rebus intellectis, de ipsis format aliud verbum ab eis. Loquendo autem de isto modo praesentialitatis nuiium singulare creaturae est praesens intellectui vt obiectum cognitum: quia nullum singulare potest esse eius obiectum per se & primo cognitum ab eo: et ideo distinguendo rationem vniversalis contra rationem particularis cum isto modo cognoscit, non cognoscit singulare nisi in suo vniversal. Non ergo ipsum cognoscit nisi in verbo alio a se. Vnde nec etiam suam, propriam essentiam primo & per se vt obiectum primum & per se sui intellectus cognoscit nisi in vniuersali. Et ita non nisi verbum aliud a se, sicut cognoscit alia a se. vt in hoc nulla sit differentia in cognoscendo se & cognoscendo alia a se. Si vero loquamur de rei praesentia secundo modo sic omnia sunt intellectui separato praesentia in eorum singulari &, propria essentia: sed per rationem sui vniuersalis per se obiecti sui quod in illis videt: & in illius ratione illa cognoscit, vt determinatum est in quae stione de locutione angelorum. Et sic, proprias rerum essentias et naturas cognoscit vt sibi obiectas per hoc quod habent in se rationem ipsius vniversalis. Et sicut sunt ei obiecta, sic sunt ei praesentia vt cognoscenti. Ita quod inquantum huiusmoni non format de eis verbum aliud ab eis nisi ratione actus intelligendi & potentiae intellectiuae: inquantum cadit in ratione verbi, vt dictum est. Sic enim intellectus angelicus per essentiam rei si bi praesentem determinatur ad ipsam intelligendam. Et sic secundum quod res sunt in esse singulari cognitae, in tellectus de ipsis non format aliquod verbum re differens ab ipsis. vt in hoc nulla sit differentia prae sentialitatis in formando verbum in quo intelligit siue seipsum, siue illa quae per existentiam essentiae suae sunt extra ipsum.
NEC est in hoc differentia in cognoscendo alia & deum nude per essentiam suam nisi quod singularitas diuinae essentiae nunquam cognoscitur in vniversal proprio neque in singularitate sua sub ratio ne alicuius vniversalis: quia non habet eam sicut habent omnes creaturae, vt alibi exposuimus. Et sic sola diui na essentia ratione singularitatis suae intellectum proprium & creaturae potest mouere. Essentia autem creaturae secundum rationem singularitatis suae vt per se & primum obiectum nuilum intellectum potest omnino mouere.
QVOD ergo arguitur primo de deo: Dicendum quod non est simile de ipso & de rebus aliis quoniam, vt dictum est: ipse non est nisi singularitas quaedam non habens rationem vniversalis sicut habet omnis creatura, propter quid aut non intelligitur aut sua singularitas est per se & primo propriaratio qua intelli gatur: ita quod ex nullo habitu scientiali habet cognosci. propter quod intelligens eum nullo alio verbo con cipit eum. Vnde quia verbum complexum, vt dictum est, quodammodo aliud est are dequa formatur cum deus in sua nuda essentia videtur aut intelligitur: ex tali visione nullo verbo complexo concipi potest: sed tantummodo simplici intelligentia: qua simplici intuitu repraesententur ipsa & quod in ea intelligitur: licet viso ver bo intellectu naturalis intelligentiae possit formare verbum complexum de his quae videt in diuina essentia siue sint attributa diuinae essentiae, siue alia. Caetera autem omnia vt omnes creaturae non nisi sub ratione vniversalis in telliguntur in sua singularitate. Et ideo non solum verbum complexum possunt habere aliud a se, sed incomplexum quodammo, vt visum est. Ex quo patet: quod multum alio & alio modo intelligitur diuina essentia quam creaturae & quod multo simplicior sit eius conceptus: ita quod nullius rei cognitio completur nisi reducatur ad cognitionem diuinae essentiae vt in ipsa cognoscatur: ita etiam quod perfectio intellectualis creaturae quae consistit in sua operatione intellectuali perfici non potest omnia alia cognoscendo in propriis formis: sed solum ea cognoscendo in simplici intuitu diuinae essentiae: cum. scilicet omnem nostram scientiam vno simul intuitu videbimus: sicut dicit Augs xi. de trinitate capitulo xvi. vt ipsa diuina essentia sit seipsa informans actum nostrum intelligendi: & per hoc sit ver bum conceptum in nobis, & forma intellectus nostri in ipso per actum intelligendi expressa licet non impressa. Quid anquam continget perfecte ei similes esse non possumus. secundum quoddicit Augustinus xv. de trinitate catulo xvi. Illud quo que fatendum est quod similes ei erimus quando videbimus eum sicuti est: quod vtique qui dixit, hanc proculdubio quae nunc est dissimilitudinem attendit. & subdit dicens. Tum cum hoc fuerit, formata erit creatura. scilicet potentia intellectus nostri & eius actus intelligendi, quae formabilis fuit, vt nihil desit eius formae ad quam peruenire de beret: ad quam reminiscendam, videndam, diligendam, vt eam recordetur, eam contempletur, in eam delectetur debeat homo referre totum quod viuit: vt sic diuina essentia non cognoscatur nisi seipsain mediate informante actum conceptus nostri. Ita quod de ipsa nuilum verbum aliud ab ipsa concipimus nisi quo ad hoc quod actus conceptus nostri inquantum pertinet ad verbum nostrum, aliud est ab ipsa. Nullum etiam aliorum perfecte cognoscitur nisi verbo: quod non ipsum sed ipsa diuina essentia est inquantum est forma actus & intellectus nostri, vt dictum est. Ad secundum quod de diuina essentia praesente menti diuinae formatur verbum aliud a se quodammodo: Dicendum quod secundum praedicta tunc dicitur de re formari verbum aliud ab ea quando obiectum actum intelligendi informans in quo concipitur, non est penitus id quod ipsa. & per hoc dei formare de ea verbum quid sit aliud ab ipsa. Quare cum actus intelligendi in deo qui non est nisi essentialis toti trinitati, non informetur nisi ipsa diuina essentia, de ipsa in actu intelligendi dei vt est for ma actus intelligendi non concipitur aliud verbum quam sit ipsa. Propter formam autem argumenti sciendum est quod ver bum formari de re aliqua, contingit intelligi dupliciter: vel obiectiue, vel subiectiue. Obiectiue formatur verbum de re, quia ipsa res est forma verbi quod est compositum ex actu intelligendi & obiecto vel ex vtro que cum potentia intellectiua. Subiectiue formatur verbum de re quando res ipsa est quasi materia circa quam intellectus operatur actione sua verbum producendo. Primo modo diuina essentia inquantum ha bet rationem intellectus secundum rationem nostri intellectus quodammodo rationem quasi verbi essentialis habet: licet ex hoc proprie non possit dici verbum: eo quod verbum in diuinis non est nisi personale. Et in tali intel lectu etiam est considerare rationem memoriae & intelligentiae: quia ipsa diuina essentia inquantum sibi sem per est praesens, sibiipsi est memoria ad mouendum vt intelligat seipsam suam essentiam. Et hoc modo for mando verbum intelligimus quod de eo quid praesens est obiectiue intellectui, non formatur aliud verbum a se. Ta li autem quod in intellectu diuino modo praedicto habet quasi rationem verbi essentialis, proportionale est in nobis verbum simplicis intelligentiae in concipiendo rerum quiditates vniuersales: de quibus non forma tur verbum aliud ab ipsis. Secundo modo de diuina essentia formatur verbum personale in diuina intelligentia: quae est dei trinitatis: sed vt est dei patris actu dicendi siue conceptu dictiuo producendo personam, quod quidem dicere licet sit actio intellectualis personae scilicet patris: non tamen est ipsum intelligere: quia intelligere non est nisi essentiale: dicere vero non nisi personale: licet non sit fine intelligere subtracto: quem admodum in nobis componere diuidere ratiocinari conferre discurrere & huiusmodi: licet sint actus intellectus nostri: non tamen proprie dicuntur esse intelligere quaedam. Dicitur enim huiusmodi actio intellectus pro prie cogitatio quasi cogitatio quaedam est siue voluntatio, vt dicit Augustinus xv. de trinitate calo xvi. Intelligere proprie est quaedam cogitationis informatio postquam peruenerit ad id quod scitur, vt dicit ca. xxi. et ha bitum est supra. Vnde sicut actio cogitationis intellectus nostri praesupponit, vt patet ex praedictis, actum intelligendi simplicis intelligentiae: & cogitando negotiatur circa simplicia intellecta quousque perueniatur ad id quod scitur: quo peruento de ipsis simplicibus concipit intellectus verbum complexum quo sit cogitatio quaedam formata illo verbo vt est obiectum intellectus: quae cogitatio non est nisi intelligere illud verbum quod informat illum actum intelligendi: & in quo existunt & intelliguntur ipsa simplicia: sic actio dicendi patris quasi praesupponit actum intelligendi a patre ipsam diuinam essentiam: & dicen do quasi operatur circa ipsam diuinam essentiam vt verbum concipiatur de ipsa essentia quasi peruen to ad id quod scitur. Hoc ergo modo formandi verbum de illo quod est praesens obiectiue intellectui secundum rem bene formatur verbum quodammodo aliud a se. vnde & tali verbo personali in deo proportionale est in nobis verbum complexum per intelligentiam collatiuam conceptum: quid est quodammodo aliud a rebus ipsis simplici intelligentia comprhensis, quid postquam conceptum est mouet intellectum vt obiectum cognitum in quo cognoscuntur ipsa simplicia: vt in nobis intellectus simplicium respondeat intellectui essentiae diuinae a patre, quem praesupponit dicere. Actus vero cogitandi collatiuus respondet ei quod est di cere patris praeter hoc quod dicere dei nunquam est neque intelligi potest aut debet sicut aliquid informe quod tendit ad formationis: sicut est nostra cogitatio discursiua. Verbum vero conceptum ex collatione respondet verbo patris: & maxime quando verbum nostrum ex collatione simplex est vt ipsum quod quid est quod est declaratiuum definiti sicut verbum patris essentiae diuinitatis. Prae ter hoc quod verbum nostrum formabile est antequam formatum: non sic verbum dei, dicente Augustinus xv. de trini. ca. xvi. Verbum dei sine cogitatione dei debet intelligi vt forma ipsa simplex intelligatur non ali quid habens formabile quid etiam esse posset informe. Vnde de verbo formato in nobis perfecte in patria in aperta dei visione vt amplius perfici non poterit, vt dictum est supra: ita vt fortasse sicut di cit ibidem Augustinus non erunt volubiles cogitationes: sed omnem scientiam nostram simul vno conspectu vi debimus, vt secundum hoc nulla sit ibi informis cogitatio sed tantum actum formata: comparando illud ad verbum dei continuo dicit. Cum hoc fuerit et si hoc fuerit formata erit creatura quae formabilis fuit: vt iam nihil desit eius formae ad quam peruenire debet. Sed tamen coaequanda non erit est illi simplicitati vbi non formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma neque informis neque formata. Ex quo est aduertendum: quod cum, vt dictum est supra, perfectissima ratio verbi quod in nobis est comprehendit intelligentia cum suo actu intelligendi informatos obiecto: & tota memoria respondeat personae patris: sicut ergo in productione verbi dei actus dicendi proprius est patri: sic in formatione verbi nostri per fecti totus discursus & actus intelligendi in discurrendo debet attribui memoriae: vt solummo dicatur esse actus intelligentiae intelligere formata cogitatione. Et sic quid supra determinatum est, quod intel lectus nosteractiue se habet ad verbum formandum: hoc non intelligatur de intellectu vt est intelligen tiae: sed solummodo vt est memoriae. Ita quod intellectus intelligentiae vt intelligentia est, non nisi pas siue dicatur se habere ad verbum nostrum.
On this page