Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 27
SEquuntur pertinentia ad actiones voluntatis. Quorum primum & vnicum erat de actio ne eius in conmuni: vtrum voluntas per operationem suam sit alicubi vbi corpus non sit animatum cuius est illa voluntas. Quaedam vero alia de actibus voluntatis in specia li.
CIRca primum arguitur quod sic. quia dicit Ber. de dispen. & praecepto. Voluntas non minus est vbi amatquam vbi animat. sed amat vbi corpus non est. ergo &c. Item Augustinus ix. de trinitate dicit quod voluntas extenditur extra suum subiectum. quod non est ni si agendo vbi corpus suum non est. ergo &c.
CONtra, potentia non separatur a sub stantia neque operatio a potentia. cum ergo substantia non est nisi vbi corpus est, ipso existente animato: quare neque voluntas per eius operationem. Quia vt dicit Augustinus oquens de raptu Pauli. xii. super Gen. cap iii. neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest. Et si non ipse spiritus, multo minus nec potentia spiritus, cuiusmodi est voluntas: agere autem nihil potest seipso vbi non est.
DIco igi tur quod voluntas spiritus existentis in corpore, per operationem suam nullo modo potest esse vbi corpus non sit. Et hoc maxime quia non habet operationem nisi intellectus & voluntatis. Operatio autem vo luntatis dependet ab operatione intellectus: operatio autem intellectus dependet ab organo corporali. propter quid operari non potest nisi vbi habet organum corporale. hoc autem non habet nisi vbi ani mat: & non est nisi vbi animat. Propter hoc igitur non operatur nisi vbi est: quia suum operari alicubi praesupponit suum esse ibidem, maxime cum est coniuncta anima. Quia si esset separata vt angelus, tunc secundum opinionem dicentem quod angelus non est alicubi nisi per suam operationeims: contingeret econtrario quod non esset alicubi nisi quia ibi operaretur. Item quod si posset in pluribus locis operari simul, po neretur in pluribus locis esse simul. Quomodo autem in extasi vel in somno apparet ei quod sit vbi tamen corpus suum non est. & quod voluntate sua aliquid ibi operetur: cum tamen totum quod apparet interius in vi sione intellectuali aut imaginaria perficitur: secundum quod Augustinus determinat in consequentibus capitu lis: de hoc nihil ad praesens. Ratio autem illius est, quod spiritus creatus limitatus est, vt vbicumque sit, totus ibiesn: ita quod nihil eius possit alibi esse. & ideo cum secundum substantiam suam est actus alicuius corporis, extra ipsum nihil eius esse potest: quare neque operari: quia non operatur nisi vbi est.
AD primum in oppositum de Bernar. dicendum quod cum esse vbi dicatur esse in loco, & esse in aliquo, licet multis modis dicatur: maxime tamen proprius modus essendi in aliquo est sicut esse in vase & omnino vt in loco esse. sicut dicitur. iiii. physico. Nunc autem ita est: quod cum aliquid multipliciter dicitur, modus ille secundum quem dicitur principaliter ad alios significandos frequenter transfertur propter aliquam similitudinem ad illum: sicut quia currere dicitur de motu veloci animalis & de fluxu veloci aquae: & principaliter dicitur cursus qui sit pedibus in animali: ideo trans latiue aqua dicitur currere. Nunc autem proprietas loci est quod terminat motum eius quod habet esse in ipso na turaliter: & res habet in ipso quiescere. Inter alios autem modos essendi enumeratos. iiii. physico. vnus eorum est sicut in optimo, & omnino sicut in fine. lllud autem quod motu suo mouetur in finem, in fine habet mo tum suum terminare & quiescere. Motus autem voluntatis est in amatum vt in finem. Et ideo cum complacet ei in illo, in ipso sistit motus voluntatis & quiescit, non aliud extra quaerendo: sed circa illud afficiendo. Propter quod cum hoc voluntati contingit circa amatum, dicitur suum vbi siue locus esse amatum: & per hoc ipse dicitur esse vbi amat. Non quia per substantiam vere localiter sit vbi localiter est amatum: sed quia per affectionem requiescit in ipso, per substantiam enim suam & suae actionis non amat ni si in suo corpore vt in suo locali quod propriissime habere potest. & sic non minus est vt in fine in quo finaliter motus affectionis quiescit vbi amat: quam vbi animat. In illo enim sicut in suo situ & loco quiescit: vel potius sicut forma in materia. Et sic aequiuoce sumit esse vbi Ber. & argumentum procedit ac si eodem modo scilicet localiter existendo alicubi acciperetur vtrobique. Ad secundum dicendum quod voluntas extra subiectum extenditur non quo ad potentiae essentiam: sed quo ad obiecta volibilia in quae tendit. quemadmodum dicit Augustinus iiii. de trinitate cap. xii. Secundum quod mente aliquid aeternum secundum quod possumus capimus, non in hoc mundo sumus: & omnium iustorum spiritus. etiam adhuc in carne viuentium, inquantum diuina sapiunt, non sunt in hoc mundo.
On this page