Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 28
SEquuntur quaesita de actibus voluntariis in speciali. Vbi primo quaerebatur vnum de actibus interioribus scilicet de voto: Vtrum circa votum continentiae solennizatum per & professionem vel religionis ingressum cadat dispensatio. Deinde quaedam alia de actibus exterioribus.
CIRca primum arguitur quod non quia extra de sta, mo. & A can. reg. Cum ad monasterium. dte quod abdicatio proprietatis sicut & custodia ca stitatis a deo annexa est regulae monachali vt nec summus pontifex contra eam possit licentiam indulgere.
CONtra. in simili dispensatur scilicet in voto paupertatis & obedientiae: cum multi post professionem ad episcopatus assumantur. ergo &c.
HIC sunt opiniones. Super decretalem enim inductam dicit glossator. In his duobus: scilicet in abdicatione proprie tatis & custodia castitatis papa dispensare non potest: quia nuiium inuenitur aequale bonum in quo possit commutatio fieri. Iuxta illud Ecclesiasti. xxvi. Omnis ponderatio non est digna animae conti nentis. Ratio ista falsum supponit & ex parte rei secundum se & absolute, & ad propositum. Primo supponit quod non sit maius bonum quam continentia aut abdicatio proprietatis: quod falsum est. Immo oratio, contemplatio, deuotio praetiosiora sunt: quia nec fine ipsis & consimilibus valeret continentia cor poralis. Secundo supponit falsum ad propositum: scilicet quod non potest recompensari. Si enim hoc verum esset: nec in eo deberet nec posset papa de iure dispensare, quoniam non habet locum dispensatio: vbi locum non habet re compensatio. Aliter enim secundum dictum Bernar, non esset dispensatio sed dissipatio. Illud autem bonum pro tempore & loco recompensari potest dupliciter, secundum duos modos recompensandi. Vno enim modo recompensatur bonum quod amittitur per euitationem mali: quo maius bonum ne amittatur praeseruatur quemadmodum cum proiiciuntur merces in mare vt saluetur vita. Alio modo per adeptionem maioris boni: quemadmodum dat quis denarium argenteum vt recipiat aureum. Nec restat in ipsa recom pensatione facienda: vtrum principaliter cedat in vsum personae priuatae: aut reipublicae: quia in bo no publico consistit bonum vnuscuiusque. immo non potest cedere in vsum & in bonum reipublicae quin cedat in maius bonum personae priuatae cum qua dispensatur, quam sit bonum quod amittitur: licet dispem sans ad hoc non debet principaliter aspicere, sed ad bonum publicum. Verbi gra: in primo enim modo dispe sandi recompensatur bonum castitatis solenniter professae quando ne fiat seditio in ecclesia regibus adinuicem sese debellantibus & rempub. & ecclesiam deuastantibus virgo professa solenniter filia vnius alteri datur in vxorem: vt per hoc pax & concordia habeatur. Similiter in secundo modo quando virgo professa datur regi infideli in vxorem si huius occasione conuertatur ipse & populus suus ad fidem: aliter non conuertendus. In quo non solum fit abundans recompensatio reipublicae sicut patet sed etiam pro continentia sua ipsi personae cum qua dispensatur. Plus enim habet de merito in hoc praelato superiori ecclesiae obediendo, & bonum reipublicae obedienter procurando: quam continentiam priuatam quantuncumque deuote custodiendo. immo si se in hoc ecclesiae opponeret, meritum castitatis amitteret. dicente Augustinus in sermone de obedientia. Vna obedientia plus valet quam omnes virtu tes. leiunium aut continentia nisi diligenter attenderis superbiam tibi facit. Multa ergo sunt bona maiora quam continentia: in quae potest fieri eius commutatio & recompensatio. & si non esset aliud, sufficeret bonum & meritum obedientiae. Cum ergo caetera bona vt oratio, deuotio, & contemplatio recipiant dispensationem quantumcunque sint sub voto: vt quis contemplatiua vita dimissa transferat se ad actiuam: recipiet ergo & continentia. Vnde in illo Ecclesiasti. Omnis poesderatio &c. sumitur continentia large pro omni virtute comparata ad temporalia bona quibus non potest recompensa ri. vnde super illud Ponderatio glos. inter. Opes scilicet mundi & sapientia saecularis. & super illud Com tinentis glos. inter. Quae Christo fuerit in spirituali scientia iuncta, quia sapientia dei animas electorum imbuit: & tribuit eis custodiam oris: et efficaciam operis: nec eos a se declinare permittit Vnde cum virgo post votum ex dispensatione & obedientia nubit, non contrarium vitium, scilicet incon tinentiae incurrit: sed vnam continentiam in aliam mutat: quae licet sit minor ex genere, maior tamen sit obedientiae connexione, quemadmodum maioris meriti est ex genere ieiunare quam carnes comedere. Neutrum tamen pertinet ad vitium inabstinentiae: & illud quod minoris meriti est in se, maioris potest fieri ex dispensatione & obedientiae opportunitate. Per quod patet quod non habet efficaciam illud quod alii dicunt: scilicet quod semel sanctifictatum deo non potest in alios vsus commutari, vt dicitur Leuiti. vlt. & non potest fieri vt sanctificatum sanctificationem amittat etiam in rebus inani matis: puta in calice si maneret integer. Solennitas autem voti consistit in quadam consecratione qua anima deo sanctificatur. Non ergo potest non esse sanctificata: & ita neque deo esse per votum non obligata: sicut semel factus sacerdos non potest non esse sacerdos. Non ergo potest papa facere vt sit non sanctificata: neque potest facere quod religiosa sit non religiosa. Vt sic sequatur quod nec possit in vo- to continentiae dispensare. & hoc quando continentia est per se sub voto, vel essentialiter ei annexa quid est sub voto. Secus autem est si sit accidentaliter annexa: quemadmodum est annexum ordini sacro, scilicet ex statuto ecclesiae. In tali enim potest permanere sanctificatio fine continentia. Propter quod in eo potest cadere continentia sub dispensatione: non autem in illa quae habet continentiam ex voto principaliter vel ex essentiali connexione: quemadmodum habet religiosa professa. & ideo non potest in ea dispensari vt nubat.
EST enim dicendum quod deo sanctificatum manens sanctificatum non potest commutari per dispensationem in alios vsus: scilicet contrarios. Potest tamen commutari in vsum magis proficuum in quo virtute saluat votum, nec soluitur: quemadmodum si necessitate vrgente lapides altaris in aliquem alium vsum magis proficuum dispensatiue conuerterentur. Nec est in aliquo differentia siue essentialiter siue accidentaliter sub voto cadat, qualitercumque enim quis ad indifferentia se obligat siue voto, siue iuramento, siue facto, in omnibus intelligitur excepta superioris auctoritas. vt extra de lureiurando. Venientes. Est autem aduertendum quod bonum est conditio finis: ita quod nihil est simpliciter & per se bonum nisi omnium finis. Iuxta illud Christi in euangelio Matth. Nemo bonus nisi solus deus: alia autem nec dicenda sunt bona nisi ex ordine ad illud bonum vt ad finem. Econuerso autem malum non est simpliciter & per se (Dico moris de quo ad praesens loquimur) nisi quia auertit aut retrahit ab illo fine cuius est cupiditas in creatura volitiua vel praeferens bonum temporale quod est ad finem, per amorem, bono finis: cuius est cupiditas mortalis quae a fine auertit: vel laxans amorem finis propter amorem temporalem: cuius est cupiditas venialis a fine retrahens. In tali malo nulla cadit dispensatio nec dei, nec hominis. Sicut enim deus in se peccare non potest: nec a se retrahi vel auerti: sic nec potest facere vt creaturam a se per cupiditatem auerti vel retrahi liceat vt non peccet. Talia mala sunt quae pertinent ad strictam legem naturae: & propter quae cauenda & contraria agenda sunt praecepta & prohibita legis naturae. Aliud vero est malum quod fragili voluntati creaturae maxime hominis post pecctatum de facili est occasio mali simpliciter primo modo dicti: vt est vsus plurium rerum temporalium, & quo ad substantiam vsus, & quo ad modum vtendi vel non vtendi. Super quo malo cauendo inducta sunt statuta legis positiuae. Quorum quaedam sunt immediate instituta a deo: vt sunt ea quae pertinent ad sacramenta, et siqua alia sunt quae pertinent ad credenda & agenda. In talibus solus deus habet dispe sare. Talia sunt mala quae pertinent ad legem diuinam: quae largo nomine pertinent ad legem naturae, quia lex diuina explicat edicta legis naturae.
INstituta per hominem sunt illa quae pro loco & tempore & circa personas expedit praecipi fieri vel prohiberi. consuli aut permitti. Quae licet ratione circunstantiarum loci & temporis & personarum habeant reduci ad ius naturae: accidentalem tamen ordinem habent ad ipsum, quia circunstantiae illae accidentales sunt & variabiles. Vnde illa quae reducuntur ad prima principia naturae habendo essentialem ordinem ad ipsa, simpliciter ad ius naturae pertinent, & non ad ius positiuum. nisi quatenus replicantur in ipso iure positiuo ad statutorum ipsius confirmationem. In omnibus talibus quae sunt proprie institutionis hominis, homo le gis conditor potest dispensare: & hoc ex causis contrariis eius propter quae edicta sunt condita: secundum quod clarius exposuimus alias in quaestione de pluralitate praebendarum. Quia si maneant eaedem circunstantiae ratione locorum, temporum, & personarum, & etiam cessantibus omnibus quae iuste debent mouere legislatorem ad contrarium statuendum, aut dispensandum, nullo modo de berent mutari neque statuto contrario neque dispensatione: quemadmodum ab initio nec debet statuere nisi quod iuxta circunstantias praedictas extantes recta ratione iudicatur esse statuendum. Quod neque debet omitti a prudenti & iusto legislatore ne statuatur: quamuis in libera potestate eius sit statuere vel non statuere & statuta reuocare vel non reuocare: ita quod non obligatur nisi sicut sta tuta nulla dispensatione habita circa ea. Quia ergo omnia humana facta quae non sunt de gene re suo contra legem naturae aut diuinae edicta, vt in continentia virginali viuere, vel in matrimonio propria habere vel non habere & caetera huiusmodi quae pertinent ad consilia legis natu rae, & quaecunque alia quo ad legem naturae & diuinam sunt indifferentia vt fieri possint & non fieri: & non sunt mala nisi quia aut lege humana sunt prohibita, aut ex voto vel iuramento sus cepta: nec debent prohiberi nec ex voto vel iuramento suscipi nisi quia pro loco, & tempore et huiusmodi sunt occasio mali aut promotio boni vel simpliciter vel huic: idcirco dico quod cum pro loco & tempore & huiusmoni sunt occasio mali & impedimentum boni vel huic vel simpliciter reipublicae: tunc non solum potest, sed debet in eis fieri dispensatio. Cum igitur votum quan- tumcunque solenne & quaecunque huiusmodi, sint de genere talium: dico quod occurrentibus causis dispensatio nis in talibus, non solum potest superior legislator in eis dispensare: immo debet & reuocare quicquid in contrarium actum est: & ad hoc cogere si est opus.
AD illud quod dicit decretalis quod nec summus pontifex possit licentiam indulgere. Dicendum quod illud secundum communem vsum loquendi censetur impossibile ad quod homo non debet inclinari vt faciat nisi in summa necessitate: & cum summa difficultate: quemadmodum de assuetis ad mala dicitur quod bene agere non possunt, sic su mitur hic. Et ideo dicit glossator. Non potestid iest non consueuit. Et ideo tales dispensationes debent rarissime fieri & cum difficultate: nec in consuetudinem deduci.
On this page