Quaestio 33
Quaestio 33
CIrca tertium arguitur: quod non licet deponere maleficium intentione curandi ma leficiatum: quia in hoc deponens adhiberet fidem maleficio, quod non licet.
CONtra, quod de genere suo non est malum, & potest fieri intentione bona, licitum est. Deponere autem maleficium vt dictam tegulam de loco suo, ex genere suo non est malum: & sit bona intentione quando fit ad amouendum malum quod est in proximo. ergo &c.
DIcendum ad hoc quod maleficia virtutem aut efficaciam non habent ex natura propria: sed cuncta quae apparent fieri compositis maleficiis, immediate fiunt libera voluntate a daemonibus, vt eis sibi homines associent, & associatos decipiant a vero deo auertentes: secundum quod dicit Augustinus loquens de talibus factis super psal. xxxviii. Exurge in adiutorium mihi. Nihil maxime suggeritur humano cordi ab inuisibiliter expugnantibus inimicis: nisi quia deus non est adiutor: vt requirentes aliena adiutoria inueniamur inualidi, & ab inimicis ipsis capiamur. Vt enim dicit. ii. de doctrina Christiana, quaecumque fiunt in maleficiis, sunt ex institutione superstitiosa: & pactione quadam daemonum. Ad quae pertinent omnia molimina artium magicarum, fortilegorum, aruspicum, & augurum, & omnia huiusmodi: nec debet homo eis fidem aliquam adhibere: quia aliquid ex se agant: sed daemones pactum seruantes ea faciunt. Quorum fiendorum ipsa maleficia signa sunt: quemadmodum a prima pactione obseruata sunt. Vnde quia perniciosum est ea fieri, ad haec adiutorium ferre, aut consilium, omnino illicitum est, maxime ea facere. Quemadmodum illicitum est idolothytum comedere eo quod superstitiose ab idololatris in venerationem idoli fieri solet. Licet autem perniciosum est operibus superstitiosis communicare, aut facere talia qualia faciunt superstitiosi communicando operibus daemonum: catholicum tamen est destruere opus superstitiosum daemonis, & in hoc ei contrariari. Et sic dico quod licitum est maleficium deponere simpliciter: quemadmodum licitum est idolothytum in cloacam proiicere: & etiam vt curetur infirmus maleficiatus: non credendo quod virtute illius maleficii morbus ille contingat: hoc enim infidelitatis esset vt procedit prima obiectio: sed credendo contrarium: & quod fiat sola daemonum actione ex diuina permissione: qui non consueuerunt secundum pactionem suam ma leficiatum vexare nisi stante illo maleficio.
On this page