Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 32
CIrca secundum arguitur: quod non liceat pugnare in duello: quia in hoc tentatur deus: quod prohibetur Deutur. vi.
HIC attendendum est: quod in tali quaestione & in consimilibus in quibus aliqua statuunt iura humana de permittendo aliqua fieri vel non fieri simpliciter, aut aliquibus permittunt, aliquibus prohibent aut in quibus aliquid detinetur ex consuetudine: theologi est iudicare quid iuxta statuta diuinae legis & naturalis liceat, & quid non liceat. Quicquid enim inuenit legi diuinae &naturali repugnans & contrarium, quacunque lege humana statutum fuerit, siue vt praeceptum, siue vt permissum, debet illud damnare tanquam illicitum, & similiter legem siue statuentem, si ue permittentem, & etiam contrariam consuetudinem. Si autem aliqua ex genere suo inueniantur esse licita: quaecunque circa talia statuant iura vel obtineat consuetudo permittendo fieri ea a quibusdam, & a quibusdam non: & in quodam tempore sic: in quodam vero non: & caetera huiusmodi super hoc aliquid in contrarium sententiare ad theologum non pertinet inquantum theologus est. Vnde non esset theologo hic distinguendum de personis: supposito quod duellum esset licitum: quod laicis liceat: non autem clerico: quia ex solo statuto legis humanae quae quibusdam duellum prohibe ret quibusdam vero permitteret, talis distinctio ortum habet: & in hoc distinguere non habet theo logus inquantum theologus: sed iurista: neque consimiliter in caeteris talibus: quorum distinctio ex solo statuto legis humanae habet ortum. Nobis ergo inuestigandum est principaliter quod in quae stione propositum erat: vtrum in duello pugnare liceat in se. Si enim inueniri posset quod liceret simpliciter ex genere & natura facti: tunc quibus, & quando, & pro quibus rebus est pugnandum, ex hu manis statutis & consuetudinibus inuestigandum est. Si vero inueniatur quod ex se non licet, tunc omnis distinctio quae circa hoc poni solet exufflata est: quia tunc nulli omnino, & nunquam, & pro nullis rebus duellum pugnare licet. Est igitur sciendum quod duellum est singularis pugna inter aliquas personas ad probationem veritatis alicuius rei occultae per victoriam alicuius tanquam per signum diuini iudicii quae aliter humano iudicio clarere non potuit. Dicitur autem duellum quasi duum vel duorum bellum. Vnde & graece dicitur monomachia, a monos quod est vnum, & machia quid est pugna: quasi vnius cum vno pugna singularis. Est autem solum super occulto: quia pro eo quid aliis modis apud humanum iudicium posset clarescere, nullo modo iudex ex duello diuinum iudicium expectare deberet: et hoc iu dicando vincentem per victoriam intentum suum probasse contra victum: & verum fuisse quod proposuit sicut verum est quod victoriam obtinuit. Vnde apud quosdam duellum appellatur iudicium, eo quod in ipso dei iudicium expectatur. ludicium autem dei expectare in aliquo signo sensibili, contingit dupliciter aut ex diuina reuelatione qualitercumque illa fiat: qua scitur quod deus sic velit iudicium suum aperire: aut ex sola humana coniectura qua praesumitur quod deus sic iudicium debeat aperire. Primo modo licitum est expectare in signo sensibili diuinum iudicium: quale expectauit Moyses cum populo lsrael in virga Aaron germinante. de quo dicitur Nu. xvii. Quem elegero, germinabit virga eius. Quale etiam expectauerunt Apostoli in electione Matthiae. de quo dicitur Actes primo. Dederunt eis fortes: & forcecidit super Matthiam, & annumeratus est cum. xi. apostolis. Et hoc modo licitum est duellum: quale con misit Dauid cum Golia. Etenim ipsi Dauid inspiratum erat diuinitus vt tale bellum iniret: et quod iudicium voluntatis suae per illud aperiret. lpsi etiam Saul inspiratum fuit quod ad tale bellum cum Golia Dauid admitteret. secundum quod Augustinus in sermo, quodam de pugna Dauid & Goliae dicit. Ausus est iste puer Dauid non praesumens de viribus suis: sed in nomine dei sui procedere aduersus eum: nunciata est regi non audacia pueritiae: sed fiducia pietatis: nec rex abnuit, nec recusauit. Intellexit cum videret audentem puerum aliquid diuinitatis in eo esse: nec illam teneram aetatem sine diuino instinctu talia posse praesumere. Vnde quia duellum sic committere diuina dispensatione licuit, in hoc etiam naturam duelli secundum quod communiter de duello loquimur amisit. Sed sic pugnans ab auctore legis quasi legis minister instituitur. Quemadmodum spolium quo Aegyptios filii lsrael spoliauerunt: quia factum fuit auctoritate domini, non habuit rationem spolii vel furti. Si vero dei iudicium expectatur in aliquo signo sensibili ex sola humana coniectura: sciendum quod in duello est duo comsiderare. scilicet & substantiam rei factae, & intentionem facientis. Substantia rei factae in duello est occidere proximum quod de se indifferens est, quia potest bene & male fieri, vt patet ex praedeterminatis in praecedenti quaestione. Propter quid contra legen iuris naturae non est nisi ex circunstantia qua adiecta non potest bene fieri.
INtentio autem hominis circa actum duelli duplex est. Vna specialis ex parte bellantium. Alia vero communis ex parte ipsorum & aliorum scilicet iudicum auctoritatem praestantium, consulum, & caeterorum huiusmodi. Intentio autem bellantium est mutuo sese occidere vel in causam cri minali pro vita, propria conseruanda, vel in causam ciuili pro aliquo bono temporali obtinendo, quorum vtrumque illicitum est: vt patet ex praecedenti quaestione. Intentio vero comonis & bellantium & aliorum est ex euentu belli diuinum iudicium expectare. Hoc modo duellum summe illicitum est & prohibitum in lege diuina. Deutunus vi. & Matelice. viii. Non tentabis dominum deum tuum. Illud enim est tentare dominum. ii. quid iiii. Monomachiam. Et est crimen simile fortile gio. Vt enim dicit Augustinus super illud psal.xxx. In manibus tuis fortes meae: Sors non est aliquid mali: sed est res in dubitatione humana diuinam indicans voluntatem. Vnde non est hic distinguendum de pugnantibus quod sit aut clericus aut laicus, & quod clerico non liceat: sed quod de laico distin- s guendum est. quod aut est offerens bellum: & quod non licet tunc: aut suscipiens: & hoc vel in causa ciuili: & quod non licet tunc: aut in causa criminali: & hoc vel sponte: & quod similiter non licet tunc: vel iudi ce compellente: & quod tunc licet. immo nec in hoc casu, nec in aliquo casu licet: quia statim intrando duellum homicidium voluntarium in affectu, licet non in effectu committit siue vincat siue vincatur. Vnde nec pro vllare temporali, nec etiam pro propria vita sustinenda debet consentire duello: sed potius se deberet permitti suspendi Vnde quia contra praeceptum legis naturae est quo ad affectum & intentionem occidendi, & expresse contra praeceptum legis diuinae est quo ad intentionem signo sensibili propria suspitione di uinsi iudicium experiendi: igitur nulla lex iusta fieri duellum permittit, aut permittere potest, nec cuiusquam auctoritate, aut quacunque consuetudine contraria diutissime obseruata licite potest pugnari per duellum: immo quicunque in duello pugnant: & quicunque ei auctoritatem, consilium, auxilium, fauorem, aut permissionem praestant, cum possint impedire, participes sunt homicidii, & mortaliter peccant.
On this page