Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 34
SEquuntur duo quaesita circa hominis passiones. Quorum primum erat de poena suscipienda pro delicto proprio: vtrum recidiuans in peccatum mortale quid prius commiserat, si decedat prius quam pro illo priore persecte satisfecerit, de illo quod remam sit satisfaciendum punietur perpetuo in inferno. Secundum erat de poena sustinenda pro peccato alieno: vtrum filius possit a deo puniri pro peccato patris.
CIRca primum arguitur quod non: quia in inferno nullus punitur temporaliter: & poena quae illi restat sustinenda, non est nisi temporalis. pro debito autem poenae temporalis nullus debet puniri poena aeterna. ergo &c.
CONtra, non est alius locus in quo decedens in mortali habet puniri nisi infernus. Item semper manet obligatus, nec potest satisfacere: quia non est poena satisfactoria nisi sit deo accepta, & non potest esse accepta nisi sit in gratia, quam habere non poterit.
DIcendum quod aliqui putant esse distinguendum inter opera meritoria & satisfactoria: quod videlicet meritoria non sunt opera nisi facta in charitate, quod tamen sunt satisfactoria etiam si fiant extra charitatem. Sed cum in satisfaciendo non restat ex parte poenae siue fiat agendo siue sustinendo, dummodo adsit poena: nisi quod poena est magis satisfactoria in agendo quam in sustinendo: secundum quod minor poena quam agimus siue nobis voluntarie infligimus plus satisfacit quam maior quam in purgatorio patiemur: sequitur ergo secundum illorum opinionem quod sicut poena quam agimus extra charitatem est satisfactoria: ita & poena quam extra charitatem patimur. Secundum quos dicendum: quod sicut post hanc vitam potest satisfactio compleri quae non est perfecta in hac vita in genra: similiter & extra gratiam: & quod secundum hoc etiam si ille de quo est quaestiopuniatur in inferno pro satisfactione omissa in praesenti: non tamen aeternaliter: sed tantum temporaliter pro illa puniretur: etsi forte diutius aut acerbius quam hic esset puniendus a seipso. Sed haec opinio sta re non potest quia quod actio aut passio sit meritoria vel satisfactoria, hoc habet ex eadem radice scilicet ex hoc quod sit deo grata. Quare cum non est deo grata nisi per charitatem: dico ergo absolute: quod sicut cum fit extra charitatem, nullo modo est meritoria siue poenalis actio siue passio: sic cum fit extra charitatem, nullo modo potest esse satisfactoria. Et ideo vt procedit secunda obiectio, ille de quo est quaestio semper manet obligatus ad poenam quae restat pro culpa commissa: per quam debet ordinari. Quare cum non potest esse quin culpa sit per poenam ordinata ad quam obligat: poenam igitur quae restat vt cul pa ordinetur, eum in inferno pati oportet, aut forte acerbiorem, quia vt dictum est, minus satisfacit poena inflicta quam voluntarie acta. Et quia semper manet obligatus, & semper manet culpae ordinatio quantum est ex se, quousque manet obligatio: non solum ergo vt culpa de qua non erat satisfactum in praesenti, ordinetur per poenam, necesse est eum pati in inferno poenam aequalem, aut ma iorem in acerbitate quam erat illa quaehic vel in purgatorio erat agenda vel sustinenda in gratia: sed etiam necesse est eum pati illam poenam quousque reddat vniuersum debitum. Quare cum impossibile sit eum de caetero reddere, quia numquam grata poterit esse deo poena quam sustinet: impossibile est ergo eum esse fine illa poena: & sic necesse est eum eam sustinere perpetuo.
AD argumentum in oppositum quod poena debita non erat nisi temporalis: pro qua non debet reddi aeterna: Dicendum quod mortali pec cato inquantum mortale est per se debetur poena aeterna. & non solum forte inquantum mortale est: sed etiam inquantum est peccatum: vt etiam veniali ratione qua peccatum est, poena debeatur aeterna, sicut tactum est supra. & hoc propter immanitatem peccati, & magnitudinem eius, inquantum pecctatum deum offendit: & debitum honorem & reuerentiam ei subtrahit: & hoc siue fuerit mor tale siue veniale: siue peccatum conmissionis, siue omissionis. Adamnatione autem aeterna non liberat nisi fructus bonus in charitate factus. dicente domino in euangelio. Omnis arbor quae non fecerit fructum bonum, excidetur & in ignem mittetur, scilicet aeternum. Quod exponens Anselmus in suis meditationibus dicit. Arbor infructuosa vbi sunt fructus tui: Forte paruum quid putas aliquod peccatum: sed heu me nonne omne pecctatum per praeuaricationem deum exhonorat: Quid ergo peccatum audebit peccator dicere paruum: deum enim exhonorare quando est paruum: Vnde quod alicui peccato debetur poena temporalis, hoc est solum per accidens, scilicet ex diuina acceptatione qua acceptat exi stentem in gratia, & pro poena aeterna taxat ei saltem temporalem ne malefacta maneant omnino impunita. Ita etiam quod si pecctatum de genere suo mortale posset secum compati gratiam: sicut com patitur secum illud quod de genere suo est veniale, ei non deberetur nisi poena temporalis, sicut neque veniall facto in charitate: dummodo in charitate finaliter perseueraret. Non enim meretur gratia temporalem poenam peccato pro aeterna, nisi quatenus ipsa existente in ipsa poena soluitur. Ita quod si persecte non sit soluta poena peccato debita siue mortali deleto per gratiam, siue veniali etiam facto in gratia, gera deperdita pro eo quid restat de poena soluenda manet obligatio ac si homo nunquam fuisset in gra tia. Vt non solum dicamus quod ex coniunctione cum peccato mortali ista poena siue quae restat pro mor tali, siue quae debetur veniali sit aeterna: immo quod ex se debet esse aeterna: quia est sine gratia. licet enim aeterna non posset esse si non esset coniuncta mortali: hoc tamen quod est aeterna non est principaliter ex ipso mortali: sed ex gratiae defectum: quae non deficit nisi per existentiam mortalis. & hoc etiam non ex defectu gratiae illud agentis: sed recompensationem & commutationem aeterni in temporale non merentis per hoc quod non existit: ita quod poena ex natura ipsius peccati secundum se debet esse aeter na nisi per gratiam recompensetur: & hoc per efficaciam in re: sicut recompensatur cum tota in gra tia peragitur: non solum per charitatis sufficientiam si perseueret in spe. Recompensatio enim antequam fiat satisfactio cum effectu perfecta, non nisi conditionalis est: si scilicet contingat eam perfici in gratia cum effectum: ita quod si deficiat conditio, non stat recompensatio: sed redit prima obligatio. & tunc non punitur aeternaliter pro debito temporali: sed pro debito aeterno. quod simpliciter quantum erat de se semper erat aeternum & non temporale nisi secundum quid: scilicet sub conditione praedicta: qua non stante iam nullo modo est temporale sed aeternum tantum.
On this page